monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Hexaemeron, 3, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT X.

0 Semina numquam proprie degenerare, cum eorum non mutetur genus, sed perfectio: lolium enim ac zizania e frumenti semine nequaquam nasci. Verbum Dei miram terrae fecunditatem contulisse antequam homo peccaret; attamen terram etiam nunc ea non prorsus esse destitutam.
43 Sed forte quis dicat: Quomodo secundum genus terra profert semina, cum plerumque semina iacta degenerent, et cum bonum triticum fuerit seminatum, decolor eius species, et inferior forma reddatur? Sed hoc si quando accidit, non ad translationem generis, sed ad aegritudinem quamdam et inaequalitatem seminis videtur esse referendum. Non enim desinit esse triticum, [Edit. Am. et Pet. cum Ben. ms.: si aut austrigine. Carn. ms. inter lineas, sed eadem manu: si aut ustrigine, hoc est, uredine. Aliae edit. ac mss. omnes: si aut frigore. Et forte allusum est ad illud Virg. I Georg.: Et boreae penetrabile frigus adurat.] si aut frigore aduratur, aut imbre madidetur: sed specie magis quam genere colore quoque et corruptione mutatum. Denique frequenter madidata frumenta in sui generis speciem revertuntur, si aut sole, aut ignibus torreantur, aut diligentibus commissa cultoribus, aeris temperie, terrarumque feracium ubertate foveantur. Itaque reparatur in sobole, quod degeneraverat in parente. Unde non periclitamur, ne praeceptum illud Dei cuius usus naturae inolevit, in reliquum successionis vitio destitutum sit, cum hodieque in seminibus generis sui sinceritas reservetur.
44 Nam lolium et reliqua adulterina semina quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari Evangelii lectione cognovimus [Matth., XIII, 24]: sed ea proprium quoddam genus habent, non ex tritici semine in aliud genus seminis decolori mutatione translata, degenerem traxere naturam. Denique hoc docet Dominus dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania inter triticum [Ibid.]. Advertimus utique quod zizania et triticum ut nominibus, ita et genere videantur esse discreta. Denique et servi dixerunt ad patremfamilias: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit [Ibid., 27]. Aliud enim est semen diaboli, aliud semen est Christi quod seritur ad iustitiam. Denique aliud Filius hominis, aliud diabolus seminavit. Adeo diversa natura utriusque seminis, ut contrarius seminator sit. Quod seminat Christus, regnum est Dei: quod seminat diabolus, peccatum est. Quomodo igitur potest unius generis esse regnum atque peccatum? Sic est, inquit, regnum Dei, quemadmodum si homo iactet semen super terram.
45 Est et homo qui seminat verbum, de quo scriptum est: Qui seminat, verbum seminat [Marc. IV, 14]. Hic homo verbum seminavit super terram, quando dixit: Germinet terra herbam, et subito terrarum germina pullularunt, et diversae rerum species refulserunt. Hinc pratorum virens gratia abundantiam pabuli ministravit: inde camporum spica flavescens, imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit. Sponte omnes fructus terra suggessit: etsi arata sine cultore esse non poterat, nondum enim erat formatus agricola; inarata tamen opimis messibus redundabat, et haud dubito an maiore proventu. Siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem. Nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris acquiritur, ubi cultus spectatur agrorum; et negligentia vel offensa, aut diluviis pluviarum, aut terrarum ariditatibus, aut grandinis iactu, aut quacumque ex causa, [Codex Dion., Vict. unus, Corb. etiam unus, et Colb.: soli ubertas sterilitate. Vict. alter, et Coen.: corrupti aeris sterilitate.] soli uberis sterilitate mulctatur. Tunc autem proventu spontaneo terra fructus locis omnibus invehebat; quoniam is praeceperat, qui universorum est plenitudo. Verbum enim Dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto. Antiquiora enim mundi nascentis exordia, quam nostra peccata sunt; et recentior culpa propter quam condemnati sumus in sudore vultus nostri panem manducare, sine [Sic decem mss. optimae notae. Alii, et edit.: sine dolore.] sudore alimenta nescire.
46 Denique hodieque fecunditas terrae veterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. Quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur. Sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur, magna ex parte manent nobis divina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur. Quod propositae docet lectionis exemplum, dicente Domino: Quia sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat semen super terram, et obdormiat, inquit, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille [Marc., IV, 26]. Ultro enim terra fructificat, primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica. Et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Dormienti igitur tibi, o homo, et nescienti fructus suos ultro terra producit. Dormis et surgis, et frumenti per noctem incrementa miraris.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 3, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ambrosius > 10