monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Hexaemeron, 3, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT IX.

0 Noxia cum utilibus non sine ratione generari; cum quod uni noxium, alteri sit utile; atque ad noxia evitanda instinctum brutis, hominibus rationem Deus indiderit. Quam decens ordo in terrae fructificatione servatus.
38 Sed forte dicant aliqui: Quid quod cum utilibus etiam lethalia et perniciosa generantur? Cum tritico [Quatuor mss. lolium. Alii melius conium. Namque ita Basil: μετὰ τοῦ σίτου τὸ κώνειον, cum frumento cicuta.] conium quod inter alimenta vitae noxium reperitur, et nisi praevisum fuerit, consuevit saluti nocere. Inter alia quoque nutrimenta vitae helleborum deprehenditur. Aconita quoque fallunt frequenter, et decipiunt colligentem. Sed hoc ita est, ac si reprehendas terram, quia non omnes homines boni. Sed quod plus est accipe, quia non omnes boni Angeli in coelo. Sol ipse prae nimio calore spicas torret, adurit autem gignentium prima exordia. Luna quoque viantibus iter demonstrat, latronum prodit insidias. Num igitur dignum est ut in his quae utilia sunt, posthabentes conditoris gratiam confiteri, propter aliqua alimentorum noxia creatoris prospicientiae derogemus, quasi vero omnia gulae causa debuerint procreari, aut exigua sint quae ventri nostro divina indulgentia ministraverit? Definitae nobis escae sunt, et notae omnibus, quae et voluptatem generent, corporis salubritatem.
39 Singula autem eorum quae generantur e terris, specialem quamdam rationem habent, quae pro virili portione complent universae plenitudinem creaturae. Alia ergo esui, [Quinque mss. et Rom. edit. addunt: alia potui, quod in mel. notae mss. desideratur. Reg.: Alia ergo usui, alia nascuntur esui.] alia alii nascuntur usui. Nihil vacat, nihil inane germinat terra. Quod tibi putas inutile, aliis utile est; immo ipsi tibi frequenter alio est usu utile. Quod escam non adiuvat, medicinam suggerit: et saepe eadem quae tibi noxia sunt, avibus aut feris innoxium ministrant pabulum. Denique sturni vescuntur conium, nec fraudi est eis, quoniam per qualitatem sui corporis venenum succi lethalis evadunt. Frigida enim vis eius est succi, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus, praecoci digestione praeveniunt, priusquam vitalia ipsa pertentet. Helleborum autem periti loquuntur escam esse et alimoniam coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis vim pabuli nocentis evitent. Etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui videtur esse contrarium: quanto magis proprietate naturae ad cibum proficit, quod medica manu convertitur ad salutem! Per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur, ubi vigiliarum aegri afflictantur incommodo. Nam quid [Edit. Gil. ac non pauci mss., de apio. Basil. tamen et cum eo reliqui mss. et edit., de opio.] de opio loquar, quod etiam nobis quotidiano prope usu innotuit, quoniam dolores eo gravissimi internorum saepe viscerum sopiuntur? Nec illud praeterit, quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt, et helleborum vetustae passiones aegri corporis sunt solutae.
40 Non solum igitur nulla in his reprehensio creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum. Siquidem quod ad periculum putabas esse generatum, ad remedia tibi salutis operatur. Nam et id quod periculi est, per providentiam declinatur: et id quod salutis, per industriam non amittitur. An non oves et caprae ea quae sibi noxia sunt declinare didicerunt, et solo odore per quoddam naturae [Ita mss. antiquioris manus, atque edit. Am. Pet., Era. et Gill. in margine. Caeteri mss. et edit. Gill. ac Rom., ministerium.] mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen evadendi periculi, vel tuendae salutis agnoscunt, noxiaque pariter ac profutura distinguunt; ita ut plerumque cum armata venenis tela senserint, notas petere herbas atque his remedium vulneri dicantur adhibere? Cibus illis ergo medicina est, ut resilire sagittas videas e vulnere, et fogere venena, non serpere. Denique cervis cibus venenum est. Coluber cervum fugit, leonem interficit: draco elephantem ligat, cuius ruina mors victoris est. Et ideo summa vi utrimque certatur; ille ut pedem alliget, in quo casus vincti sibi nocere non possit; iste ne posteriore extremus pede, aut calle capiatur angusto, ubi vel ipse se non queat retorquere, et draconem gravi proterere vestigio, vel sequentis elephanti auxilium non habere.
41 Ergo si irrationabilia animalia norunt quibus sibi aut medicentur herbis, aut subsidiis opem afferant; homo nescit cui rationabilis sensus innascitur, aut tam alienus a vero est, ut quae cuique apta sint usui minime deprehendat: aut ita naturae ingratus bonis, ut quoniam taurini haustus sanguinis lethalis est homini, propterea putet laboriosum animal aut nasci non debuisse, aut sine sanguine debuisse generari, cuius virtus ad cultum agrorum utilis, ad usum plaustrorum habilis, ad alimoniam suavis, diverso munere fulcit agricolas, quibus Deus, si bona sua norint, universa donavit, dicens: Germinet terra herbam feni, spirans semen secundum genus. Non solum enim spontaneam alimoniam comprehendit quae est in herbis et radicibus, atque [Ita vet. edit. et mss. aliquot optimae notae. Rom. edit. et mss. nonnulli expungunt, que. Vict. unus, Dion., Gem., Colb., Big. et Corb. unus legunt: atque in arborum germinibus, reliquisque fructibus. Vict. alter: atque in arboribus, reliquisque, etc.] in arborum, reliquisque fructibus: sed etiam eam quae industria comparatur, et cultu rusticani laboris acquiritur.
42 Quam decorum autem quod non statim fundere terras semen iussit et fructus: sed primum germinare, deinde herbescere campos statuit, postea secundum proprietatem sui generis semen adolescere, ut numquam arvorum vacaret gratia, quae grato primum decore vernarent, postea fructuum suggererent utilitatem!
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 3, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9