monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Hexaemeron, 3, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT VIII.

0 De virtute seminaria; deque germinandi ac fructificandi modo plane mirabili: item de terrae feracitate, agri pleni pulchritudine, herbarum salubritate ac remediis.
33 Germinet, inquit, terra herbam feni secundum genus. In omnibus quae dicuntur nascentia terrae, primum germen est; ubi se paululum sustulerit, fit herba, postea fenum, inde fit fructus. Sunt nascentia quae de radice germinant, ut arbores quae non sunt satae, ex aliarum arborum radice nascuntur. In arundine videmus quomodo in extremo eius velut quidam fit nodus e latere, et inde alia arundo germinat. Est ergo in radice vis quaedam seminarii. Insitiva quoque in superioribus germinant. [Edit. Gill. ac Rom.: Aliis ergo a semine.] Aliis ergo a radice, aliis diverso munere series successionis acquiritur. Inest enim nascentibus singulis aut semen, aut virtus aliqua seminaria, et ea secundum genus; ut quod nascitur ex ea, simile eorum quae sata sunt, vel quorum de radice sit, germinet. De tritico triticum, de milio milium, de pyro pyrus albo flore prorumpit: castanea quoque surgit de radice castaneae.
35 Quid dicam quemadmodum clementia Dei humanae prospexerit utilitati? Feneratum terra restituit quod accepit, et usurarum cumulo multiplicatum. Homines saepe decipiunt, et ipsa feneratorem suum sorte defraudant: terra fidelis manet. Et si quando non solverit, si forte adversata fuerit frigoris inclementia, aut nimia siccitas, aut immensa vis imbrium, alio anno superioris anni damna compensat; ita et quando proventus spem destituit agricolae, nihil terra delinquit: et quando arridet, ubertas fecundae matris se in partus effundit, ut numquam ullum dispendium suo inferat creditori.
36 Quae vero species pleni agri! Qui odor! Quae suavitas! Quae voluptas agricolarum! Quid digne explicare possumus, si nostro utamur alloquio? Sed habemus Scripturae testimonia, quibus agri suavitatem benedictioni et gratiae sanctorum advertimus comparatam, dicente sancto Isaac: Odor filii mei sicut odor agri pleni [Gen., XXVII, 27]. Quid igitur describam purpurascentes violas, candida lilia, rutilantes rosas, depicta rura nunc aureis, nunc variis, nunc luteis floribus, in quibus nescias, utrum species amplius florum, an vis odora delectet? Pascuntur oculi grato spectaculo, longe lateque odor spargitur, cuius suavitate complemur. Unde divine Dominus ait: Et species agri mecum est [Psal. XLIX, 11]; cum ipso est enim quam ipse formavit. Quis enim alius artifex possit tantam rerum singularum exprimere venustatem? Considerate lilia agri [Matth., VI, 28], quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum videantur assurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat, quae tamen vallo in circuitu floris obsepta nulli pateat iniuriae. Si quis hunc florem decerpat, et sua solvat in folia, quae tanti est artificis manus quae possit lilii speciem reformare? Quis tantus imitator naturae, ut florem hunc redintegrare praesumat, cui Dominus tantum testimonium tulit, ut diceret: Nec Salomon in omni gloria sua sic vestiebatur, sicut unum ex istis [Ibid., 29]? Rex epulentissimus et sapientissimus inferior iudicatur, quam huius floris pulchritudo.
37 Quid enumerem succos herbarum salubres? quid virgultorum ac foliorum remedia? Cervus aeger ramusculos oleae mandit, et sanus fit. Locustas quoque [Mss. Big., Colb. et Corb.: oleae ac rosae. Mss. Gem. et Rem.: oleae ac rosa.] folia oleae arrosa liberant ab aegritudine. Rubi folia superiacta serpenti, interimunt eum. Culices non tangent te, si absinthii herbam cum oleo coquas, et eo te perunxeris.
54 Germinet, inquit, terra herbam feni secundum genus. Et continuo parturiens terra novos se fudit in partus, et induit se amictum viriditatis, gratiam fecunditatis assumpsit, diversisque compta germinibus, proprios suscepit ornatus. Miramur quod tam cito germinaverit; quanto maiora miracula sunt, si spectes singula, quemadmodum vel iacta in terram semina resolvantur, ac nisi mortua fuerint, nullum fructum afferant: si vero fuerint quadam sui morte resoluta, in uberiores fructus resurgant. Suscipit igitur granum tritici [Quinque mss. non malae notae: nutrix gleba. Melius alii et edit.: putris gleba, id est, solubilis, ut Virg., I Georg.: Et zephyro putris se gleba resolvit.] putris gleba, et sparsum cohibet [Hoc est, comminutio glebarum.] occatio, ac velut materno terra gremio fovet et comprimit. Inde cum se granum illud resolverit, herbam germinat, grata ipsa iam species herbescentis viriditatis, quae statim genus sativi similitudine sui prodit; ut in ipso suae stirpis exordio cuius generis herba sit recognoscas, atque in herbis fructus appareat; paulatimque adolescit ut fenum, culmoque pubescens erigitur et assurgit. Ast ubi se geniculata iam spica sustulerit, vaginae quaedam futurae frugi parantur, in quibus granum formatur interius; ne tenera eius primordia aut frigus laedat, aut solis aestus exurat, aut ventorum inclementia, vel imbrium vis saeva decutiat. Succedunt quidam ordines spicae, mirabili arte formati, vel ad speciem grati, vel ad tutamen nexu quodam inter se naturalis colligationis adstricti, quos providentia divina formavit. Et ne frugis numerosioris pondere velut quaedam cedat fultura culmorum, vaginis quibusdam ipse culmus includitur, ut geminatis viribus frugem possit multiplicem sustinere, ne impar oneri curvetur in terram. Tum supra ipsam spicam vallum struitur aristarum, ut quasi quadam in arce praetendat, ne avium minorum morsibus spica laedatur, aut suis exuatur fructibus, aut vestigiis proteratur.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 3, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ambrosius > 8