monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Hexaemeron, 3, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT VII.

0 Cur pabulum pecori prius creatum, quam cibus homini. Herbam virentem humanae imaginem esse conditionis, cuius fragilitas eleganti descriptione exponitur. Eiusdem herbae imitatores in fructu ferendo nos esse oportere; ubi Manichaei Eunomianique perstringuntur.
28 Et forte miretur aliquis quod prius pecori pabulum, quam cibus homini sit creatus. In quo primum [Edit. cum paucis mss., profundum Dei consilium. Cod. vero plures et potiores vocem consilium non agnoscunt.] profundum Dei debemus advertere, quod etiam minima quaeque non negligat, sicut in Evangelio Sapientia Dei dicit: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos pluris estis illis [Matth. VI, 26]? Cum enim illa pascuntur Dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et virtute blandiri. Deinde quia simplicem victum et naturalem cibum reliquis cibis debuit anteferre. Hic enim sobrietatis est cibus, reliqui deliciarum atque luxuriae: hic communis omnibus animantibus cibus, ille paucorum. Exemplum itaque frugalitatis, magisterium parcimoniae est, herbae simplicis victu olerisque vilis aut pomi contentos esse omnes oportere quem natura obtulit, quem liberalitas Dei prima donavit. Ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed divino effusus munere, sine satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis, tam gratus, ut etiam repletis voluptati atque usui sit. Denique ad primas datus mensas, ad secundas remansit.
29 Quid autem creaturae huius attexam miraculum 44, et sapientiae operatricis argumentum exprimam? In hac enim germinum specie, et illo virentis herbae munere imago est vitae humanae, et naturae conditionisque nostrae insigne quoddam spectatur, et speculum elucet. Illa herba et flos feni figura est carnis humanae, sicut bonus divinitatis Interpres organo suae vocis expressit, dicens: Clama. . Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni. Aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum [Esa. XL, 6 et seq.]. Dei sententia vox humana est. Dicit Deus, Clama: sed in ipso Esaia loquitur. Ille respondit: Quid clamabo? Et tamquam quid loqueretur audisset, adiunxit: Omnis caro fenum. Et vere; viret enim gloria hominis in carne quasi fenum: et quae putatur esse sublimis, exigua quasi herba est, praematura ut flos, caduca quasi fenum germinat vitae viriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris vitae quasi flos praetendens iuncunditatem, breviori spatio occasura, sicut herba feni, quod priusquam evellatur, arescit. Quae enim firmitudo in carne, quae salubritas potest esse diuturna.
30 Hodie videas adolescentem validum, pubescentem, aetatis viriditate florentem, grata specie, suavi colore; crastina die tibi facie et ore mutatus occurrit: et qui [Vet. edit. et nonnulli mss., pridie tibi lautissimus. Reg., laudatissimus. Utrumque deest in probatissimis mss. quorum alii legunt, pridie tibi decore. Corb. secunda manu, decorus formae visus est gratia; alii autem, pridie tibi decore formae visus est gratior.] pridie tibi lautissimus decorae formae visus est gratia, alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus. Plerosque aut labor frangit, aut inopia macerat, aut cruditas vexat, aut vina corrumpunt, aut senectus debilitat, aut eviratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. Nonne verum est, quia aruit fenum, et flos decidit? Alius avis atavisque nobilis, et maiorum honestatus infulis, prosapiae veteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus, destituitur ab omnibus, a sodalibus derelinquitur, impugnatur a proximis. Ecce verum est, quia sicut fenum vita hominis, priusquam evellatur, arescit. Est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora volitans singulorum, clarus honoribus, praeeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus, populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conversione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos imminentis poenae deflet aerumnam. Quantos pridie caterva plaudentium, et invidiosa [Edit omnes, faventis populi frequens domum, etc.] frequentis populi domum pompa deduxit, et nox una gloriosae illum splendorem deductionis abolevit, ac repentinus lateris dolor, effusis gaudiis, luctuosam gravis successionem moeroris admiscuit! Huiusmodi igitur est gloria hominis sicut flos feni: quae etiam cum defertur [Edit nonnullae Paris., nihil opis adiungit. Codex Dion. et Germ., nihil opibus . . . . Coen. nihil operis, etc.] nihil operibus adiungit, in qua nullus fructus acquiritur; et cum amittitur, evanescit, omnem scenam hominis, et quam desuper obumbrabat repente destituens, et quam intus animabat.
31 Atque utinam imitaremur hanc herbam, de qua ait Dominus: Germinet terra herbam feni, seminans semen secundum genus, et secundum similitudinem. Seminemus igitur semen secundum genus. Quod sit genus, audi dicentem oportere nos quaerere illud divinum, si quomodo illud tractare possimus aut invenire: Quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et sumus, et movemur; sicut quidam vestrum, inquit, dixerunt, cuius et genus sumus [Act. XVII, 28]. Secundum hoc genus seminemus semen non in carne, sed in spiritu. Non enim carnalia, sed spiritualia seminare debemus, qui ad vitam pervenire volumus aeternam. Quae sit autem similitudo, non ignoras, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus es. Herba generi respondet suo, tu non respondes tuo generi. Tritici granum sparsum terrae generis sui gratiam reddit, et tu degeneras. Fruges non adulterant sui sinceritatem seminis, tu adulteras puritatem animae, vigorem mentis, corporis castitatem.
32 Non agnoscis opus esse te Christi. Manibus suis, ut legimus, te ille formavit, [Mss. septem: et tu, Manichaee, adulterum. Alii melioris notae atque edit., et tu, Manichaee, alterum, etc.] et tu, Manichaee, alterum tibi adsciscis auctorem. Pater Deus dicit ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen., I, 26]; et tu, Photiniane, dicis quia in constitutione mundi adhuc non erat Christus; et tu, Eunomiane, dicis quia dissimilis est Patri Filius. Nam si imago, non dissimilis utique: [Sed totum ex toto exprimens. Deest in quinque mss. optimae notae, ex toto.] sed totum ex toto exprimens Patrem, quem Pater substantiae suae unitate signavit. Pater dicit: Faciamus; et tu cooperatorem negas? Quod dixit Pater, Filius fecit; et tu aequalem negas, in quo complacuit Pater.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 3, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 7