monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Hexaemeron, 3, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT VI. [Sermo V.]

0 Terrae suam speciem, quae in germinatione ac viriditate posita est, percommode additam esse; vocem Dei fecunditatis causam praebere: quod quidam solis calori perperam acceptum ferunt.
25 Discedente aqua, conveniebat ut species terrae daretur et gratia, ut invisibilis et incomposita desineret esse. Nam plerique etiam hoc dicunt esse invisibile, quod speciem non habet; et ideo accipiunt terram invisibilem fuisse, non quia videri non posset a summo Deo vel angelis eius, nam adhuc homines creati non erant, vel etiam pecudes, sed quia sine sua specie erat. Species autem terrae est germinatio et viriditas agri. Unde ut et visibilem eam et compositam faceret Deus, ait: Germinet terra herbam feni, seminans semen [Edit. Rom. et LXX Interp., secundum genus, et secundum similitudinem suam, et lignum pomiferum faciens fructum secundum genus suum, cuius semen suum sit in ipso. Deest, secundum similitudinem suam; in Vulg. et in vet. edit. Ambr. sicut et in mss. quos secuti sumus.] secundum genus, et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cuius semen suum in ipso [Gen. I, 11].
26 Audiamus verba veritatis, quorum series salus est audientium. Prima enim illa vox Dei singulis creaturis impertita gignendis, lex naturae est, quae terris in omne aevum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum vel generandi vel fructificandi in reliquum usus adolesceret. Prima itaque germinatio est, quando nascentia videntur erumpere: deinde cum eruperit et profecerit germen, fit herba: herba quoque ubi paululum processerit, fit fenum. Quam utilis, quam vehemens vox. Germinet terra herbam feni, hoc est, ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cuiusquam indigeat ministerio.
27 Solent enim plerique dicere: Nisi clementior solis calor tepefecerit terras, et quodam modo radiis suis foverit, non poterit germinare terra: et propterea gentes divinum honorem deputant soli; quod virtute caloris sui terrarum penetret sinus, sparsaque foveat semina, vel rigentes gelu venas arborum relaxet. Audi ergo Deum velut hanc vocem emittentem: Conticescat ineptus sermo hominum qui futurus est, facessat vana opinio. Antequam solis fiat luminare, herba nascatur: antiquior eius sit praerogativa, quam solis. Ne error hominum convalescat, germinet prius terra, quam fotus solis accipiat. Sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. Dei clementia terram relaxat, Dei indulgentia prorumpere facit fructus. Quomodo sol vivendi usum ministrat oriundis, quando illa prius divinae operationis vivificatione sunt edita, quam sol in hos vivendi usus veniret? Iunior est herbis, iunior feno.
Ambrosius HOME