Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT V.
0 | Quaedam hoc Scripturae loco addita esse nonnullos arbitrari. Maris commendatio a pulchritudine ac multiplici utilitate, sed praecipue quod insulanos anachoretas undis amplectatur, et coetus ecclesiastici figuram referat: quae claudit pia auctoris precatiuncula. |
20 | Et vidit Deus quia bonum [Gen., I, 10]. Non praeterimus quia aliqui nec in Hebraeo putant esse, nec in caeteris interpretationibus: quia congregata est aqua in collectiones suas, et apparuit arida, et vocavit Deus aridam terram, et collectiones aquarum vocavit maria. Cum enim dixerit Deus quia factum est sic, satis esse putant vocem operatoris ad celebratae operationis indicium. Sed quia in aliis quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis, et repetitum operationis vel indicium, vel effectum, ideo nos non putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi caeteris Interpretibus vel veritas doceatur suppetere, vel auctoritas. Multa enim non otiose a Septuaginta viris Hebraicae lectioni addita et adiuncta comperimus. |
21 | Vidit ergo Deus quia bonum mare. Etsi pulchra sit species huius elementi, vel cum surgentibus albescit cumulis ac verticibus undarum, et cautes nivea rorant aspergine, vel cum aequore crispanti, clementioribus auris, et blando serenae tranquillitatis purpurascentem praefert colorem, qui eminus spectantibus frequenter offunditur, quando non violentis fluctibus vicina tundit littora, sed velut pacificis ambit et salutat amplexibus, quam dulcis sonus, quam iucundus fragor, quam grata et consona resultatio, ego tamen non oculis aestimatum creaturae decorem arbitror; sed secundum rationem operationis iudicio operatoris convenire, et congruere definitum. |
22 | Bonum igitur mare, primum quia terras necessario suffulcit humore, quibus per venas quasdam occulte succum quemdam haud inutilem subministrat. Bonum mare, tamquam hospitium fluviorum, fons imbrium, derivatio alluvionum, invectio commeatuum, quo sibi distantes populi copulantur, quo praeliorum removentur pericula, quo barbaricus furor clauditur, subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in voluptatibus, salubritas valetudinis, separatorum coniunctio, itineris compendium, transfugium laborantium, subsidium vectigalium, sterilitatis alimentum. Ex hoc pluvia in terras transfunditur; siquidem de mari aqua radiis solis hauritur, et quod subtile eius est, rapitur: deinde quanto altius elevatur, tanto magis etiam nubium obumbratione frigescit, et imber fit qui non solum terrenam temperat siccitatem, sed etiam ieiuna arva fecundat. |
23 | Quid enumerem insulas, quas velut monilia plerumque praetexit, in quibus ii qui se abdicant intemperantiae saecularis illecebris, fido continentiae proposito eligunt mundo latere, et vitae huius declinare dubios anfractus? Mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, gravitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, mundi huius sobrietas, tum fidelibus viris atque devotis incentivum devotionis, ut cum undarum leniter alluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum sanctorum choro, hymnis sanctorum personent. Unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem comprehendam quam vidit operator? Et quid plura? Quid aliud ille concentus undarum, nisi quidam concentus est plebis? Unde bene mari plerumque comparatur Ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis vestibulis undas vomit: deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridet, cum responsoriis psalmorum, cantus virorum, mulierum, virginum, parvulorum, consonus undarum fragor resultat. Nam illud quid dicam, quod unda peccatum abluit, et sancti Spiritus aura salutaris aspirat? |
24 | Det nobis Dominus illa successuum flumina prospero ligno currere, tuto portu consistere, nequitiae spiritalis graviora quam ferre possumus, tentamenta nescire, fidei ignorare naufragia, habere pacem profundam: et si quando aliquid sit, quod graves nobis saeculi huius excitet fluctus, evigilantem pro nobis habere gubernatorem Dominum Iesum, qui verbo imperet, tempestatem mitiget, tranquillitatem maris refundat, cui est honor et gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper, in omnia saecula saeculorum. Amen. |