monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Hexaemeron, 3, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT IV.

0 Terrae praecipuam qualitatem, cum arida vocatur, significari. Quae sint elementorum, quibus invicem connectuntur, proprietates; idque speciatim de terra disquiritur.
17 Sed, ut videtur, quoniam de mari loquebamur, aliquantulum exundavimus; ad propositum revertamur, et consideremus quid sit, quod ait Dominus: Congregetur aqua in unam congregationem, et appareat arida, et non dixerit, terra. Quod praeclare positum quis non advertat? Terra enim potest et luto esse permixta, aquis madida, cuius species superfusis aquis non appareat. Arida autem non solum ad genus, sed etiam ad speciem terrarum refertur, [Vet. edit. cum paucis mss., ut sit utilis, siccabilis. Rom . . . . . sulcabilis.] ut sit utilis, sicca, habilis et apta culturis. Simul prospectum est, ne videatur sole magis quam Dei praecepto esse siccata, quia arida facta est antequam sol crearetur. Unde et David discernens mare et terram, ait de Domino Deo: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundaverunt [Ps. XCIV, 5]. Arida enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex negotii, quae in se habeat proprietatem. Sicut enim animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens; rationabile autem proprium est hominis: ita et terra potest communiter dici vel scatens aquis, vel deserta et invia, et sine aqua. Ergo et illi quae scatet aquis, inest ut habeat ariditatem. Remota enim aqua, incipit esse arida, sicut habes scriptum: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim [Ps. CVI, 33], hoc est, de terra aquosa aridam fecit.
18 Habet ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula elementa habent, nam et aer humidam qualitatem, et aqua frigidam, et ignis calidam. Et hoc est principale proprium elementis singulis, quod ratione colligimus. Comprehendere autem sensibiliter et corporaliter si velimus, [Mss. aliquot melioris notae, velut connexe composita.] velut connexa et composita reperimus; ut si terra arida et frigida, aqua frigida et humida, aer calidus et humidus, ignis calidus et siccus; et sic sibi per has iugales qualitates singula miscentur elementa. Nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, connectitur aquae per cognationem qualitatis frigidae, [Omnes edit. et mss. aliquot: et aqua aeri. Alii plures et probatiores cum Bas., et per aquam aeri.] et per aquam aeri, quia humidus est aer. Ergo aqua tamquam brachiis quibusdam duobus frigoris et humoris, altero terram, altero aerem videtur amplecti, frigido terram, aerem humido. Aer quoque medius inter duo compugnantia per naturam, hoc est, inter aquam et ignem, utrumque illud elementum conciliat sibi; quia et aquis humore, et igni calore coniungitur. Ignis quoque cum sit calidus et siccus natura, calore aeri annectitur, siccitate autem in communionem terrae ac societatem refunditur; atque ita sibi per [Ita cunctae edit. ac plerique mss. At nonnulli, per hunc circuitum elementa. Big., Gem., elementorum, in unam concordiae societatisque compaginem conveniunt.] hunc circuitum et chorum quemdam concordiae societatisque conveniunt. Unde et graece στοιχεῖα dicuntur, quae latine elementa dicimus, quod sibi conveniant et concinant.
19 Huc autem progressi sumus, quia Scriptura ait, quod Deus vocaverit aridam terram, hoc est, quia quod principale est eius, nuncupavit proprietate naturae. Naturalis enim proprietas siccitas est terrae: haec ei praerogativa servata est. Principalis ergo siccitas. Subest etiam ut sit frigida: sed non praeferuntur secunda primis. Ut autem humida sit, aquarum id affinitate sortitur. Ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida; alienum, quod humida. Auctor itaque naturae quod primo donavit, hoc tenuit; quia istud ex natura, illud ex causa. Ex principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas definiri; ut secundum praerogativam qualitatis eius informaretur nostra cognitio.
Ambrosius HOME