monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Hexaemeron, 3, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT III.

0 Collectionem aquarum unam et continuam esse, nomina vero pro diversitate regionum diversa. Quomodo locum aquis, toto orbe diffusis, Deus paraverit. Item de lacubus et stagnis sub una congregatione comprehensis.
12 Quaero nunc, cum dixerit: [Ita vet. edit. et cuncti fere mss. nec non infra num. 13. Edit. autem Rom. cum mss. uno aut altero: congregetur, etc., ut initio cap. 2, et infra cap. 4, in quibus locis eidem omnes mss. atque edit. concinunt.] Colligatur aqua in collectionem unam; quomodo diffusas per lacus, paludes, stagna, aquas, et superfusas vallibus et campis omnibusque planioribus locis, currentes fontibus atque fluminibus, una potuerit recipere collectio: aut quomodo una collectio, cum hodieque diversa sint maria? Nam et Oceanum mare dicimus, et Tyrrhenum, et Adriaticum, et Indicum, et Aegyptium, et Ponticum, et Propontidem, et Hellespontum, et Euxinum, Aegaeum Ionium, Atlanticum. [Rom. edit. Plerique etiam Balticum septentrionale et Caspium, etc.] Plerique etiam Creticum, et Septentrionale Caspium appellant mare. Unde consideremus Scripturae verba, quae librato sunt trutinata examine.
13 Colligatur, inquit, aqua in collectionem unam. Una aquarum, iugisque et continua congregatio est, sed diversi sinus maris, ut quidam de Scriptoribus forensibus ait (Plat. in Timaeo). Namque pontus [Edit. omnes et mss. plerique: portus maris nostri, etc. Corb. tamen et alii quinque optimae notae: pontus. Et forte eodem modo dici possit, pontus maris, quo usurpatur, solum terrae, et similia.] maris nostri sinus amplissimus, meritoque in diversis locis diversa sunt nomina, quia vocabula aquis, ex regionum vocabulis adhaeserunt. Una autem congregatio aquarum, eo quod iugis unda atque [Rom. edit., continua a Pontico mari, etc.] continua ab Indico mari usque ad Gaditani oram littoris, et inde in mare Rubrum [Mss. aliquot et edit. Am. atque Era. extrema circumfuso orbem, quidam mss. orbe, etc. Alii aliquot et edit. Rom. extremo circumfuso orbem, etc. Alii denique et edit. Gill. ut nos in textu. Ibidem mss. Vict. unus, Colb. et Big. includit Oceanus.] extremo circumfusa orbem terrarum includit Oceano: interius quoque Tyrrheno Adrias, Adriae caetera maria miscentur, nominibus distincta non fluctibus. Unde pulchre habes, quia Deus congregationes aquarum vocavit maria [Gen. I, 10]. Ita et una est generalis collectio, quae dicitur mare, et multae collectiones quae maria pro regionibus nuncupantur. Sicut enim multae terrae, ut Africa, Hispania, Thracia, Macedonia, Syria, Aegyptus, Gallia, atque Italia pro regionum appellantur vocabulis, et una est terra: ita multa dicuntur pro locorum appellationibus maria, et unum est mare, sicut ait propheta, dicens: Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti, Aquilonem et mare tu creasti [Ps. LXXXVIII, 12]. Et ad Iob ipse Dominus ait: Conclusi autem mare portis [Iob. XXXVIII, 8].
14 Nunc quia de una collectione diximus, illud occurrit; utrum cum per omnem fere terram et super terram [Sic antiquae edit. et plures mss. Aliqui habent fusa congregatione una. Reg. fusas congregatio una. Non aspernanda lectio. Verum edit. Rom. totum locum ita consarcinat: per omnem fere terram fuerint vallestria.] fuerint diffusae aquae per vallestria agrorum, concava montium, planitiemque camporum, modo aequoris fusa congregatio una potuerit omnes illas aquas recipere atque exinanire terras, quae ante fuso per universum flumine stagnabantur. Nam si ita operta erant omnia; non enim diceret, visa est terra, nisi retectam vellet locis omnibus demonstrare. Si diluvium Noe tempore abscondit et montes, quando aquarum iam et super coelos et infra firmamentum fuerat facta discretio; quanto magis dubitari non potest etiam montium vertices illa superfusione latuisse? Quo igitur illa omnis aquarum redundantia derivata est? Quae receptacula eam tam continua atque connexa absorbere potuerunt? De quo multus nobis potest sermo suppetere.
15 Primum quia potuit creator omnium et ipsarum terrarum spatia diffundere; quod aliqui ante nos confirmantes, [Codex Ben. et Coen., proprias posuerunt sententias. Vat. et Colb. unus, propriam, etc. His accedit Dion. qui adiicit: Ego quid facere potuerit nescio; non praetermitto, etc.] propria posuerunt sententia. Ego quid facere potuerit, non praetermitto: quid fecerit quod aperte Scripturarum auctoritate non didici, quasi secretum praetereo, ne forte etiam hinc alias sibi quaestiones requirant. Assero tamen secundum Scripturas, quia potuit locorum humilia, et camporum aperta diffundere, sicut ipse ait: Ego ante te ambulabo, et montes planos faciam [Esa. XLV, 2]. Potuit etiam ipsa aquarum vis profundiora ea facere, quae insederat: tanto fluctuum motu, tantoque aestu concitatioris elementi, qui quotidie ima pelagi torquere, et arenas, vertere soleat de profundo. [Omnes edit., Quis deinde colligat. Sed in cunctis mss. habetur negatio.] Quis deinde sciat, in quantum se illud magnum et inausum navigantibus atque intentatum nautis fundat mare, quod Britannias frementi includit aequore, atque in ulteriora et ipsis fabulis inaccessa secreta se porrigit? Quis deinde non colligat quantum Lucrino et Averno in Italia, Tiberiadi quoque in Palaestina, et ei lacui qui inter Palaestinam et Aegyptum Arabiae deserta protendit, portubusque diversis Augusti atque Traiani, caeterisque per universum orbem infusum addiderit mare?
16 Sed sunt etiam non confusi lacus, et stagna quae non miscentur fluctibus, ut Larius et Benacus, Albanus quoque aliique plures, quomodo una congregatio aquarum? Sed quemadmodum dicitur, quia fecit Deus duo luminaria, id est, solem et lunam, cum sint utique et stellarum lumina: ita et una congregatio dicitur, cum sint plurimae. Neque enim annumerantur, quae non conferuntur.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 3, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3