Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT II.
0 | Terram superfusis aquis prius invisibilem, iisdem unum in locum confluentibus apparuisse. Stabilitatem ac postea fluiditatem aquis inditam divina potestate, quae variis exemplis astruitur. Quam mirum aquas omnes uno loco contineri, illisque suos limites a Deo praefigi potuisse. |
7 | Congregetur, inquit, aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida. Et factum est sic. Fortasse parum crediderit aliquis superioribus sermonibus nostris, quibus tractavimus invisibilem ideo fuisse terram, quod aquis operta tegeretur, ut corporeis oculis videri non posset. Ad se enim propheta retulit, hoc est, ad nostram conditionem, non ad divinae maiestatem naturae, quae utique omnia videt. Sed ut advertatis quia non quasi nostri ingenii probandi gratia, sed vestrae causa instructionis suscepimus hunc tractandi laborem adstipulantem nobis lectionis seriem testificamur, quae aperte probat post congregationem aquae quae erat super terram, et post derivationem eius in maria, apparuisse aridam. Desinant ergo nobis dialecticis disputationibus movere negotia dicentes: Quomodo terra invisibilis, cum omni corpori naturaliter et species et color insit, omnis autem color sit subiectus aspectui? Clamat Dei vox: Congregetur aqua et appareat arida. Et iterum Scriptura dicit: Congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida. Quid opus fuit iterare, nisi occurrendum quaestionibus iudicasset propheta? Nonne videtur dicere: Non dixi invisibilem secundum naturam, sed secundum superfusionem aquarum? Denique addidit sublato velamine apparuisse aridam, quae ante non videbatur. |
8 | Iterum quoque quaestiones alias serunt dicentes: Si in congregationibus diversis aqua erat, quomodo si illae congregationes in superioribus erant, non defluebat aqua in eum locum, ad quem post Domini imperium derivata est? Natura enim aquarum sponte in inferiora prolabitur. Sin vero in inferioribus erant illae congregationes, quomodo contra naturam suam aqua ad superiora conscendit? Itaque aut naturalis cursus imperio non eguit: aut contra naturam imperio proficere non potuit. Cui quaestioni facile respondebo, si mihi ipsi ante respondeant ante praeceptum Domini hanc aquarum fuisse naturam ut laberetur, ut flueret. Non enim ex usu hoc habet caeterorum elementorum, sed speciale et proprium: non ex quodam ordine, sed magis ex voluntate et operatione Dei summi. Quid iusserit Deus audiunt. Vox autem Dei, efficiens naturae est. Eam vocem effectus operationis implevit. Coepit labi aqua, et in unam confluere congregationem, quae ante erat diffusa per terras, et plurimis receptaculis inhaerebat. Cursum eius ante non legi, motum eius ante non didici, nec oculus meus vidit, nec auris audivit. Stabat aqua diversis locis, ad vocem Dei mota est. Nonne videtur quia naturam ei huiusmodi vox Dei fecit? Secuta est creatura praeceptum, et usum fecit ex lege. Primae enim constitutionis lex formam in posterum dereliquit. Denique semel diem fecit et noctem: ex illo manet utriusque diuturna successio, et diuturna reparatio. Iussa est etiam aqua currere in congregationem: ex illo currit, fontes labuntur in fluvios, in freta currunt flumina, lacus derivantur in maria, ipsa se aqua praecedit, urget, et sequitur. Unus est ductus, unum corpus. Et cum sit altitudo diversa; indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Unde et aequor appellatum arbitror, quod superficies eius aequalis sit. |
9 | Respondi secundum illorum propositum; illi nunc respondeant mihi, si numquam viderint fontes ex inferioribus scaturire, de pavimento aquam surgere. Quis eam cogit? Unde prorumpit? Quemadmodum non deficit? Quomodo fit ut ima soli ora undam vomant? Haec secundum occultae secreta naturae. Caeterum quis ignorat quod rapido plerumque impetu in ima descendens, in superiora se subrigat, atque in supercilium montis attollat: plerumque etiam canalibus manu artificis derivata, quantum descenderit, tantum rursus ascendat? Itaque si vel impetu suo fertur, vel artificis ingenio contra naturam suam ducitur et elevatur, miramini si divini operatione praecepti aliquid ad usum naturae eius accessit, quod in usu ante non fuerit? Dicant nunc mihi quomodo tamquam in utrem congregaverit aquas maris [Ps. XXXII, 7], ut scriptum est, quomodo eduxerit de petra aquam? Qui potuit de petra educere aquam quae non erat, non potuit aquam educere quae erat? Percussit petram, et fluxerunt aquae [Ps. LXXVII, 20], clamat David, et torrentes inundaverunt. Et alibi: Super montes stabunt aquae [Ps. CIII, 6]. Habes in Evangelio [Matth., VIII, 24 et seq.], quod cum gravis esset procella, et magnus in mari motus, ita ut trepidarent apostoli naufragii periculum, excitaverunt dormientem in puppi Dominum Iesum, et surgens imperavit vento et mari, sedata est tempestas, refusa tranquillitas. Qui potuit imperio mare totum sedare, non potuit aquas imperio movere? Atqui in diluvio sic accepimus, quod eruperint abyssi fontes [Gen. VII, 11], et quod induxerit postea spiritum, et siccaverit aquam [Gen. VIII, 1]: si nolunt obedisse naturam, usumque elementi imperio Dei esse conversum; vel hoc concedant potuisse immisso vento aquas currere, quod quotidie videmus in mari, ut inde aquae currant, unde flaverit ventus. Si tempore Moysi excitato Austro valido siccatum est mare, eodem modo siccari non potuit congregatio aquarum, et in mare profluere aqua, quae postea divisa est a profundo [IV Reg., VI, 6]? Sed discant naturam posse converti, quando petra aquas fluxit, et ferrum aquae supernatavit, quod utique Elisaeus orando facere meruit, non imperando. Si igitur Elisaeus ferrum levavit contra naturam, Christus aquas movere non potuit? Sed movit, qui potuit dicere: Lazare, veni foras [Ioan. XI, 23], et mortuum sucitavit; Deus enim quod iubet, facit. Itaque pari exemplo dictum accipe: Congregetur aqua, et congregata est. Dicendo autem congregetur, non solum movit eam de loco: sed etiam statuit in loco, ut non praeterflueret, sed maneret. |
10 | Hoc itaque maioris miraculi est, quomodo omnes congregationes in unam congregationem defluxerint, et una congregatio non adimpleta sit. Nam et Scriptura hoc inter mirabilia constituit, dicendo: Omnes torrentes eunt in mare, et mare non adimpletur [Eccl. I, 7]. Utrumque igitur ex praecepto Dei, ut fluat aqua, et non superfluat. Circumscripta igitur imposito fine maria clauduntur, ne superfusa terris inundent omnia, et destituto arvorum cultu, munus terrenae fecunditatis impediant; cognoscant igitur divini esse praecepti, operationisque coelestis. Ait enim Dominus per nubem ad Iob inter alia etiam de maris claustro: Posui ei fines, apponens claustra et portas. Dixi autem ei: Usque huc venies, nec transgredieris, sed in te ipso conterentur fluctus tui [Iob. XXXVIII, 10]. Nonne ipsi videmus mare frequenter undosum, ita ut in altum fluctus eius tamquam mons aquae praeruptus insurgat, ubi impetum suum ad littus illiserit, in spumas resolvi, repagulis quibusdam arenae humilis repercussum, secundum quod scriptum est: Aut non timebitis me, dicit Dominus, qui posui arenam fines mari [Hier. V, 22]? Infirmissimo itaque omnium vilis sabulonis pulvere vis maris intempesta cohibetur, et velut habenis quibusdam coelestis impeiri praescripto sibi fine revocatur, violentique aequoris motus in sese frangitur, atque in reductos sinus suos scinditur. |
11 | Caeterum nisi vis statuti coelestis inhiberet, quid obstaret quin per plana Aegypti, quae maxime humilioribus iacens vallibus campestris asseritur, mare Rubrum Aegyptio pelago misceretur? Denique docent hoc qui voluerunt haec duo sibi maria connectere, atque in se transfundere. Sesostris Aegyptius, qui antiquior fuit, et Darius Medus, qui maioris contuitu potentiae in effectum voluit adducere, quod ab indigena fuerat ante tentatum. Quae res indicio est, quod superius est mare Indicum, in quo mare Rubrum, quam aequor Aegyptium quod inferius alluit. Et fortasse ne latius se mare effunderet, de superioribus ad inferiora praecipitans, ideo molimina sua rex uterque revocavit. |