Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT I. [Sermo IV.]
0 | Cum aquae divino obediant imperio, homines eidem non parere flagitiosum. In aquarum congregatione Ecclesiae figuram exprimi. Quam praeclarum spectaculum exhibeat eadem Ecclesia; et quomodo super flumina fandata sit. |
1 | Dies tertius nobis hodie in sermone nascatur, qui ortus est in lectione. Praeclarus dies, qui terram a naufragio liberavit, dicente Deo: Congregetur aqua quae est sub coelo in congregatione una [Gen. I, 9]. De quo praefationem adoriri placet. Congregetur aqua dictum est, et congregata est; et frequenter dicitur, Congregetur populus, et non congregatur. Non mediocris pudor est imperio Dei insensibilia elementa parere, et homines non obedire, quibus sensus ab ipso tributus est auctore. Et fortasse hic pudor fecerit, ut hodie plures conveniretis; ne quo die congregata est aqua in congregationem unam, eo die populus nequaquam congregatus in Ecclesiam Domini videretur. |
2 | Nec hoc solum obedientis aquae exemplum habemus; nam et alibi scriptum est: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt [Ps. LXXVI, 17]. Neque enim verisimile non videtur de aquis dictum, quando alibi quoque idem propheta ait: Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum [Ps. CXIII, 3]. Hoc enim vere factum quis ignorat, quod ad Hebraeorum transitum mare fugerit, quando se unda divisit; transivit populus pulverulento vestigio, perisse mare credens, fugisse fluctus? Denique credidit hoc Aegyptius, et ingressus est: sed illi rediit unda, quae fugerat. Novit ergo aqua et congregari, et timere, et fugere, quando Deus praecipit. Hanc imitemur aquam et unam congregationem Domini, unam Ecclesiam noverimus. |
3 | Congregata est hic quondam aqua ex omni valle, ex omni palude, ex omni lacu. Vallis est haeresis, vallis est gentilitas; quia Deus montium est, non vallium. Denique in Ecclesia exsultatio est, in haeraesi et gentilitate fletus et moeror. Unde ait: Disposuit in convalle fletus [Ps. LXXXIII, 6 ] [et 7]. Ex omni igitur valle congregatus est populus catholicus. Iam non multae congregationes sunt, sed una est congregatio, una Ecclesia. Dictum est et hic: congregetur aqua ex omni valle, et facta est congregatio spiritalis, et factus est unus populus; ex haereticis et gentibus repleta Ecclesia est. Vallis est scena, vallis est circus, ubi currit mendax equus ad salutem, ubi vilis et abiecta contentio, ubi litium foeda deformitas. Ex his igitur qui circo inhaerere consueverant, fides crevit Ecclesiae, quotidianus coetus augetur. |
4 | Palus est luxuria, palus est intemperantia, palus est incontinentia: in qua volutabra libidinum sunt, bestiarum murmura, latibula passionum: ubi mersantur quicumque inciderint, et non emergunt: ubi labuntur pedum vestigia, fluitant singulorum incessus: ubi fulicae se dum lavant, polluunt: ubi flebiles desuper gemitus columbarum: ubi pigra testudo coenoso haeret in gurgite; denique aper in palude, cervus ad fontes. Ex omni igitur palude, ubi quasi ranae veterem querelam canebant, congregata est fides, congregata est puritas animi, mentisque simplicitas. |
5 | Congregata est aqua ex omni lacu, et ex omni fovea, ut nemo fodiat foveam fratri suo, in quam ipse incidat: sed omnes se invicem diligant, omnes se invicem foveant, et quasi unum corpus diversa se membra sustentent: quos non mortiferi cantus , et acroamata scenicorum quae mentem emolliant ad amores, sed concentus Ecclesiae, et consona circa Dei laudes populi vox et pia vita delectet: quibus non purpurea peripetasmata, non aulaea pretiosa spectare voluptati sit, sed hanc pulcherrimam mundi fabricam, hanc distantium inter se elementorum copulam, coelum sicut cameram extensum, ut inhabitantes in hoc mundo tegat, terram ad operandum datam, diffusum aerem, clausa maria, populum hunc divinae operationis organum, in quo divini modulamen resultet oraculi, et Dei spiritus intus operetur, templum istud sacrarium Trinitatis, sanctitatis domicilium, Ecclesiam sanctam, in qua refulgent aulaea coelestia, de quibus dictum est: Dilata locum tabernaculorum tuorum, et aulaeorum tuorum: fige, ne parcas: longiores fac funiculos tuos, et palos tuos confirma: adhuc in dexteram et sinistram extende, et semen tuum gentes haereditate possidebit, et civitates desertas inhabitabis [Esa. LIV, 2 ] [et 3]. Habet ergo aulaea, quibus attollit vitam bonam, peccata tegit, culpam obumbrat. |
6 | Haec est Ecclesia quae super maria fundata est, et super flumina praeparata. Supra vos enim confirmata est et praeparata, qui sicut flumina puro in eam mundi fonte decurritis, de quibus dictum est: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam a voce aquarum multarum [Ps. XCII, 3]. Et addidit: Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus (Ib. 4) Bona flumina; hausistis enim ex illo perenni et pleno fonte , quo fluistis qui ait vobis: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum. Sed iam quasi boni Iordanis fluenta revertimini mecum in originem. |