Ambrosius, Hexaemeron, 2, CAPUT V.
0 | Quam perfecta Patris ac Filii in operibus suis coniunctio. Videre in Deo idem atque approbare. Opus laudare partibus nondum absolutis Deo proprium. |
18 | Et vidit Deus quia bonum [Gen. I, 3]. Facit Filius, quod vult Pater: laudat Pater, quod facit Filius. Nihil in illo naturae degeneris invenitur, cuius opus a paterna non degenerat voluntate. Vidit utique, non oculis corporalibus intendit: sed definivit plenitudini gratiae convenire, ut mihi eius iudicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis, quae divina sunt, disputare. Et quid mirum si de opere retractare possint, qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? Ipsum in iudicium vocant, ipsum inaequalem atque degenerem asserere conantur. Ideo legis: Et dixit Deus, et fecit Deus. Eodem Pater et Filius maiestatis honorantur nomine. Et vidit Deus quia bonum. Dixit tamquam omnia quae Pater vellet scienti, et vidit tamquam omnia quae Filius faceret scientia tenens, et efficiens operatione consorti. |
19 | Vidit quia bonum. Non utique cognovit quod nesciebat, sed probavit quod placebat. Non quasi incognitum placuit opus; quia nec quasi incognitus Pater qui complacuit in Filio, sicut scriptum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Matth. III, 17]. Scit autem semper Filius voluntatem Patris, et Pater Filii, et audit Patrem Filius semper, et Pater Filium per unitatem naturae, voluntatis atque substantiae. Denique testatur hoc in Evangelio suo Filius, dicens ad Patrem: Sciebam quia semper me audis [Ioan., XI, 42]. Imago est enim invisibilis Dei Filius. Omnia Patris quasi imago exprimit, omnia eius quasi splendor gloriae illuminat, atque nobis manifestat. Videt et Filius Patris opus, sicut et Pater Filii; sicut et ipse Dominus declaravit: Non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem [Ioan. V, 19]. Videt ergo facientem Patrem, et videt per secretum invisibilis naturae, et audit similiter. Denique ait: Sicut audio, iudico, et iudicium meum verum est; quia non sum solus, sed ego, et qui misit me Pater [Ioan. VIII, 16]. |
20 | Hoc mysticum est, illud morale. Vidit mihi, probavit mihi. Quod Deus probavit, tu reprehensibile ne dixeris; quoniam quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris [Act. X, 15], scriptum tibi esse meministi; ergo bonum Dei nemo blasphemet. Si firmamentum bonum, quanto magis bonus eius creator; etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior. |
21 | Vidit, inquit, Deus quia bonum. Solent artifices singula prius facere, et postea habili commissione connectere: ut qui vultus hominum vel corpora excudunt de marmore, vel aere fingunt, vel ceris exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula convenire, et quid gratiae afferat futura connexio; et ideo aut laudare non audent, aut pro parte laudant. Deus vero tamquam aestimator universitatis, praevidens quae futura sunt, quasi perfecta iam laudat, quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeveniens. Nec mirum si apud quem rerum perfectio, non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est voluntatis, laudat singula, quasi convenientia futuris: laudat plenitudinem singulorum venustate compositam. Illa est enim vera pulchritudo, et in singulis membris esse quod deceat, et in toto; ut in singulis gratia, in omnibus formae convenientis plenitudo laudetur. |
22 | Sed iam etiam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos, qui audiunt, dicendi prolixitate faciamus; dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae, stellarumque lumine, nondum enim luminaria creata sunt coeli, obscuritatem possit afferre remeantibus: simul ut cibo, potuque curentur corpora, ne animis epulantibus, fragilitas carnis de nocturno quoque ieiunio conqueratur. |