Ambrosius, Hexaemeron, 2, CAPUT IV.
0 | Coelum, nomen commune; speciale vero, firmamentum: et unde vox utraque desumpta. Hinc coeli acceptiones nonnullae; et ad extremum cum coelorum ac firmamenti, tum aquarum moralis interpretatio. |
15 | Sed revertamur ad propositum. Fiat firmamentum inter medium aquae. Non moveat, sicuti iam dixi, quia supra coelum ait, hic dicit firmamentum; quoniam et David dicit: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Ps. XVIII, 1], hoc est, mundi opus cum videtur, suum laudat auctorem. Invisibilis enim maiestas eius per ea quae videntur, agnoscitur. Et videtur mihi nomen coelorum commune esse, quia plurimos coelos Scriptura testificatur, nomen autem esse speciale, firmamentum. Siquidem et hic ita habetur: Et vocavit Deus firmamentum coelum [Gen. I, 8], ut videatur supra generaliter dixisse, in principio coelum factum, ut omnem coelestis creaturae fabricam comprehenderet: hic autem specialem firmamenti huius exterioris soliditatem, quod dicitur coeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: Benedictus es in firmamento coeli [Dan. III, 36]. Nam coelum, quod οὐρανὸς Graece dicitur, Latine, quia impressa stellarum lumina velut signa habeat, tamquam caelatum appellatur: sicut argentum quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι dicitur, quod videatur . . . . . . Igitur terrae, quae obscurior est, οὐρανὸς nuncupatur, quia lucidus est, tamquam visibilis. Unde puto et illud dictum: Volatilia coeli semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est [Gen. I, 20]. Et: volatilia circa firmamentum coeli; eo quod potestates, quae sunt in illo visibili loco, spectent haec omnia, et subiecta suis habeant conspectibus. |
16 | Denique clausum coelum dictum est temporibus Eliae quando in Achab et Iezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deserviret, eo quod nemo ad coelum oculos erigebat, nemo eius auctorem venerabatur, sed ligna et lapides adorabant. Unde hoc colligimus? Quia et in maledictionibus populi Israel dixit Deus: Erit tibi coelum super caput tuum aeneum, et terra tua ferrea [Levit. XXVI, 19], quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum, intemperie coeli, et terrae infecunditate mulctatur; de coelo enim causa fertilitatis. Denique et Moyses benedictiones tribui Ioseph a finibus coeli et rore abyssi fontium deorsum, et secundum horam a solis cursu, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione coelesti terrarum fecunditas nutriatur. Ferreum ergo coelum, quod nullum exsudat humorem, quando nullis nubibus imber rumpitur. Est etiam ferreum coelum subobscurus aer, pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra, tunc veluti super caput nostrum humor suspensus videtur, et per momenta imminere. Plerumque etiam glacialibus ventorum flatibus rigentes aquae consolidantur in nivem, et rupto aere nix funditur. Neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. Ideo et firmamentum dicitur, quod non sit invalidum, nec remissum. Unde et de tonitrubus, quae concepto intra sinum nubium spiritu cum se vehementer erupturus eliserit, magno concrepant sonitu, ait Scriptura: Firmans tonitrua [Amos. IV, 13]. A firmitate ergo firmamentum est nuncupatum, vel quod divina virtute firmatum sit, sicut Scriptura nos docet, dicens: Laudate eum in firmamento virtutis eius [Ps. CL, 1]. |
17 | Nec praeterit retulisse aliquos coelos coelorum ad intelligibiles virtutes, firmamentum ad operatorias. Et ideo laudare coelos, vel enarrare gloriam Dei, annuntiare firmamentum: sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. Alii quoque purificatorias virtutes interpretati sunt aquas, quae super coelos sunt. Accipimus haec quasi ad tractatus decorem: nobis tamen non alienum videtur atque absurdum, si aquas veras propter illam causam, quam diximus, intelligamus. Nam et ros et gelu et frigus et aestus, secundum hymnum propheticum benedicunt Dominum, benedicit et terra [Dan. III, 64 et seq.]: et illa non ad intelligibiles naturas referimus, sed ad veritatem. Laudant etiam dracones Dominum [Ps. CXLVIII, 7]; quia natura eorum et species cum videtur, non minimum vel decoris offundit, vel inesse rationis ostendit. |