monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Hexaemeron, 2, I. <<<     >>> III.

Ambrosius, Hexaemeron, 2, CAPUT II.

0 Firmamentum, ut aquas ab aquis disterminet, creatur. Coeli probantur plures esse, ac coelestium orbium concentus refellitur.
4 Et dixit Deus: fiat firmamentum inter mediam aquam, et sit discernens inter aquam et aquam; et factum est sic [Gen. I, 6]. Audi verba Dei, Fiat dicit. Iubentis est, non aestimantis. Imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras colligit, non pondus examinat. Voluntas eius mensura rerum est. Sermo eius finis est operis: Fiat, inquit, firmamentum inter mediam aquam. Firmum est omne quod statuit Deus. Et satis pulchre praemisit: Fiat firmamentum, antequam subiiceret inter mediam aquam; ut tu prius crederes firmamentum ex praecepto Dei factum, quam de aquarum proflua qualitate dubitares. Si naturam elementorum consideres, quomodo inter aquas solidatum est firmamentum? Illae profluunt, illud constringitur: illae currunt, hoc manet. Et sit, inquit, discernens inter aquam. Sed aqua confundere, non discernere solet. Quomodo iubet quod scit secundum elementorum rationem esse contrarium? Sed cum sermo eius ortus naturae sit, iure usurpat dare legem naturae, qui originem dedit.
5 Sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum sit quod in superioribus coelum appellavit, an aliud, et sint duo coeli, an plures. Nam sunt qui unum coelum esse dicant, nec alterius coeli faciendi, cum esset una hyle, ut ipsi aiunt, potuisse suppetere substantiam; quoniam cum omnis superiori coelo esset expensa, nihil reliqui fuit, quod ad aedificationem secundi coeli tertiive proficeret. Alii vero innumeros coelos et mundos esse asserunt, quos irrident sui. Non enim nobiscum illis maior, quam cum suis pugna est, qui geometricis numeris et necessitatibus bus contendunt probare quod aliud coelum esse non possit, nec pati naturam uti secundum aut tertium sit, nec operatoris virtutem idoneam, ut multos coelos faceret. Et quis non hanc eorum artificem facundiam irrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura eiusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures coelos facere potuerit, de quo scriptum est: Dominus autem coelos fecit [Psalm. XCV, 5]. Et alibi: Omnia quaecumque voluit fecit [Ps. CXIII, 3]. Quid enim difficile ei, cui velle fecisse est? Fluitat igitur illis impossibilitatis ratio, cum de Deo disputant, cui vere dicitur: Quia impossibile tibi nihil est.
6 Itaque nos non solum secundum, sed etiam tertium coelum esse negare non possumus, cum Apostolus raptum se ad tertium coelum scriptorum suorum testificatione confirmet [II Cor. II]. David etiam coelos coelorum in illo laudantium Dominum constituit choro [Psal. CXLVIII]. Quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae, globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus vel potius globis connexa memorant omnia, quos sibi innexos et velut insertos versari retro et contrario caeteris motu ferri arbitrantur, eoque impulsu et motu ipsorum orbium dulcem quemdam et plenum suavitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu, et acuta cum gravibus temperante, ita varios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suavitatem.
7 Huius rei fidem si requiras atque exspectes sensu nobis et auditu probari, haesitant. Nam si vera forent, quomodo tanto motu orbium concrepante, cum ille coelestis orbis, cui affixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione volvuntur, concitatiorem habeat conversionem atque acutum sonum excitet, hic autem lunaris gravissimum, non audiretur a nobis, cum leviora audire soleamus? Fidem ergo eius disputationis si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, referunt obsurduisse aures nostras, et hebetiorem nobis sensum audiendi factum, propter illam a principio nostrae generationis concepti sonitus consuetudinem. Et exemplum afferunt, eo quod Nilus fluviorum maximus, eo videlicet loco ubi se ex altissimis montibus [Mss. plures ac probatiores, catadyta, a quibus alii licet corrupti haud longe recedunt. Corb. vetus. Gem. ac Coen. explicationis ergo habent abdita profluvii. Alii vero et edit. legunt catadupa, quae sunt Nili cataractae, de quibus Cic. in Somnio Scip.] in catadupa illa praecipitat, magnitudine fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere carere dicantur. Sed facile his ipsa respondet veritas. Nam qui tonitrua audimus nubium collisione generata, tantorum orbium conversiones, qui maiori utique sicut motu ferri aestimantur, ita vehementiores sonitus excitarent, non audiremus? Addunt praeterea, ideo sonum hunc non pervenire ad terras, ne capti homines per suavitatem eius atque dulcedinem, quam celerrimus ille coelorum effecit motus, ab orientalibus partibus usque in occasum, propria negotia atque opera derelinquerent, et omnia hic otiosa remanerent, quodam humanae ad coelestes sonos mentis excessu. Sed ea quae sunt aliena a studio nostro, et a divinae lectionis serie, iis qui foris sunt, relinquamus: nos inhaereamus Scripturarum coelestium magisterio.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 2, I. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Ambrosius > 2