monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, Hexaemeron, 2, II.

Ambrosius, Hexaemeron, 2, CAPUT I. [Sermo III.]

0 Operibus primi diei strictim recensitis, reiectisque iis qui mundo materiam aeternam affingebant, transit ad secundum diem: et in rerum creatione non naturae possibilitatem, sed potentiam Dei spectandam docet.
1 Diem primum, vel potius unum, maneat enim ei prophetici praerogativa sermonis, ut potuimus, absolvimus; in quo conditum coelum, terram creatam, [Rom. edit., aquarum exundantiam coercitam. A caeteris mss. et edit. abest vox, coercitam, et quidem recte; nundum enim congregatae erant aquae.] aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque tenebrarum Dei omnipotentis, et Domini Iesu Christi, Spiritus quoque sancti operatione cognovimus. Quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum assurgere, et insolubili concordiae charitatisque lege in societatem et connexionem sui tam distantia convenire, ut quae discreta natura sunt, in unitatis et pacis vinculum velut individua compactione nectantur? Aut quis haec videns, possibilitatem rationis infirmo ingenio rimetur? Quae omnia vis divina, incomprehensibilis humanis mentibus, et ineffabilis sermonibus nostris, voluntatis suae auctoritate connexuit.
2 Fecit igitur Deus coelum et terram, et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inventor, sed tamquam operator naturae. Nam quomodo sibi conveniunt operatoria impassibilis Dei virtus et passibilis materiae natura, tamquam altera ab altera, quo indiguerint, mutuantes? Nam si increata materia, videtur ergo Deo creandae potestas materiae defuisse, et ab ea operationi subiacentia mutuata. Si vero incomposita, mirum admodum coaeternam Deo materiam decorem sibi non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit, sed sine tempore ipsa possederit. Plus ergo invenit operator omnium, quam contulit. Invenit materiam, in qua posset operari: contulit autem figuram, quae decorem inventis rebus afferret. Unde excipiendus a caeteris tamquam dies unus, non conferendus cum caeteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita, et causae esse coeperunt, quibus mundi huius atque universae visibilis creaturae fulta substantia est. Quare ad secundi diei admiranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem: sed secundum scriptoris veritatem, ad laudem referenda est Creatoris.
3 Vos igitur quaeso, ut naturaliter aestimare, quae dicimus probabiliter, ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones, et inanem seductionem [Ita vet. edit et mss. non pauci in quibus Big., Colb. et Dion. habent, Verique similia. At Vat. cod. vocem Verisimilia non exhibet. Edit. autem Rom. et tres mss. habent suasorie. Th. et Reg., suasuri verisimilia. Ben. et Corb. prima manu, suasurae . . . Car. suasoriae. etc., non male. Nam subintelligi potest disciplinae.] suasoria verisimilia colligentes; sed secundum regulam veritatis, quae oraculis divini sermonis exprimitur, et contemplatione tantae maiestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: Confirma me in verbis tuis. Narraverunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine: omnia praecepta tua veritas [Psal. CXXVIII, 28, 85 ] [et 86]. Non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae voluit fecit, abundans plenitudine divinitatis suae, consideremus quae facta sunt, et naturae possibilitatem interrogemus. Neque enim cum in Evangelio leprosos curaret, caecis visum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa, medicinae ordinem recognovit: sed potestatem Domini miratus, dedit, ut scriptum est, Deo laudem [Luc. XVIII, 43]. Neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum, mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut divideretur mare Rubrum, sed divinae imperio potestatis obtemperans. Unde et ipse ait: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos [Exod. XV, 6]. Illo igitur sancta plebs eleva mentem tuam, et totum animum tuum eo confer. Non sic Deus videt, quemadmodum homo; Deus in corde, homo in facie. Nec sic igitur homo videt, quemadmodum Deus. Audis quia Deus vidit, et laudavit. Noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt, opinionibusque colligere: sed quae Deus vidit et probavit, ea tu retractanda non putes.
Ambrosius HOME