monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Hexaemeron, 1, IX. <<<    

Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT X.

0 Diem nocti contra quam nonnullis videatur, hic anteponi. Cur dies unus potius dicatur quam primus; ac matutino fine concludatur.
36 Et factum est vespere, et factum est mane dies unus [Gen. I, 5]. Quaerunt aliqui, cur prius vesperum, postea mane Scriptura memoraverit, ne forte noctem priusquam diem significare videatur. Nec advertunt primo quod praemiserit diem, dicendo: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem: deinde quod vesper finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut praerogativam et primatus nativitatis diei daret, prius finem diei significavit, postquam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adiunxit. Eo usque autem noctem diei Scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora, diei appellatione concluserit, tamquam principalis auctoritate nominis vindicaverit. Et hanc Scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Iacob dixit: Dies vitae meae, pusilli et mali [Gen. XLVII, 9]. Et iterum: Omnes dies vitae meae. Et David posuit: Dies annorum nostrorum [Ps. LXXXIX, 10]; non dixit et noctes. Unde advertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur, vim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, vox Dei est: fiat lux; et facta est lux. Finis diei vesper est. Iam sequens dies ex noctis fine succedit. Sententia autem Dei evidens, quia diem primo vocavit lucem, et secundo vocavit tenebras noctem.
37 Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturo secundo, et tertio die, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et hoc ordinis videbatur, sed legem statuit, ut viginti quatuor horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: Viginti quatuor horarum mensura unius diei tempus est. Sicut enim virorum generatio computatur, et intelligitur etiam feminarum, quia nectuntur [Mss. aliquot ac Rom. edit., secunda prioribus.] secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur adiunctae. Sicut igitur circuitus unus, ita dies unus. Nam plerique etiam hebdomadam unam unum diem dicunt; quod in se quasi in unum redeat diem, et quasi septies in se recurrat. Est autem circuitus figura haec a se incipere, et in se reverti. Unde et saeculum unum interdum Scriptura dicit. Nam etsi aliis locis saecula appellat, videtur magis diversitates statuum publicorum vel negotiorum significare, quam saeculorum successiones aliquas definire: Quia dies Domini magnus et praeclarus [Ioel. II, 11]. Et alibi, Ut quid vobis quaerere diem Domini (Amo. V, 16)? Et hic tenebrae et non lux. Manifestum est enim quod male consciis et indignis dies ille tenebrosus sit, quo fulgebit innocentia, et mens noxia cruciabitur. Caeterum quod sine interpolatione noctium, et successione tenebrarum dies perpetuus ille remunerationis aeternae futurus sit, Scriptura nos docet [Esa. LX, 19.]
38 Pulchre autem vicem utramque unum dicturus diem, matutino cum fine conclusit, ut et a luce inchoare diem doceret, et in lucem desinere. Non enim est integrum diei tempus, nisi et noctis fuerit expletum. Unde et nos semper quasi in die honeste ambulemus, et abiiciamus opera tenebrarum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicuius vel operis functionem, quae somno et oblivione transcurritur. Non sit nobis commessatio, ebrietas, cubile, impudicitia. Non dicamus: Tenebrae et parietes operiunt nos, et quis scit si videbit Altissimus? Sed sit in nobis amor lucis, et cura honestatis, ut tamquam in die ambulantes, opera nostra coram Deo lucere cupiamus, cui est honor, laus, gloria, potestas, cum Domino nostro Iesu Christo, et cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
Ambrosius HOME