Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT IX.
0 | Creatur lux: eadem a tenebris discernitur atque approbatur: et qua causa lux dies, ac tenebrae nox, appellatae. |
33 | Et Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas, et dixit Deus: Fiat lux [Gen., I, 3]. Merito praemissus est Spiritus Dei, ubi divina incipere habebat operatio. Fiat, inquit, lux. Unde vox Dei in Scriptura divina debuit inchoare, nisi a lumine? unde mundi ornatus, nisi a luce exordium sumere? Frustra enim esset, si non videretur. Erat quidem Deus ipse in lumine, quia lucem habitat inaccessibilem, et erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: sed eam lucem fieri voluit, quae oculis corporalibus comprehenderetur. Qui aedificium aliquod dignum habitaculo patrisfamilias struere desiderat, antequam fundamenta ponat, unde lucem ei infundat explorat, et ea prima est gratia, quae si desit, tota domus deformi horret incultu. Lux est quae reliquos domus commendat ornatus. Fiat, inquit, lux. Plena vox luminis non dispositionis apparatum significat, sed operationis resplendet effectu. Naturae opifex lucem locutus est, et creavit. Sermo Dei voluntas est, opus Dei natura est: lucem creavit, tenebras illuminavit. Et dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux. Non ideo dixit, ut sequeretur operatio, sed dicto absolvit negotium. Unde pulchre Davidicum illud: Dixit et facta sunt [Ps. CXLVIII, 5], quia dictum implevit effectus. Auctor ergo lucis Deus: locus autem et causa tenebrarum mundus est. Sed bonus auctor ita lucem dixit, ut mundum ipsum infuso aperiret lumine, atque eius speciem venustaret. Resplenduit igitur subito aer, et expaverunt tenebrae novi luminis claritate. Repressit eas, et quasi in abyssos demersit repente per universa mundi fulgor lucis infusus. Pulchre itaque et proprie dixit: Facta est lux. Sicut enim cito lux coelum, terras, maria illuminat, et momento temporis sine ulla comprehensione retectis surgentis diei splendore regionibus, nostro se circumfundit aspectui; ita ortus eius cito debuit explicari. Quid miramur si Deus locutus est lucem, et caliganti mundo lumen emicuit, quando si quis inter aquas mersus, oleum ore emiserit, clariora faciat ea quae profundi tegebantur occultis? Dixit Deus; non ut per vocis organa quidam sonus sermonis exiret, nec ut linguae motus coeleste formaret alloquium, atque aerem istum quidam verborum strepitus verberaret: sed ut voluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu. |
34 | Et discrevit inter lucem et tenebras; et vidit Deus lucem quia bona est [Gen. I, 4]. Dixit et sonum vocis nullus audivit: discrevit, et operationis molimina nemo deprehendit: vidit et oculorum eius intentionem nullus aspexit. Et vidit, inquit, Deus lucem quia bona est. Nec quod ignorabat, vidit; nec id quod nesciebat ante, aut non viderat, comprobavit: sed bonorum operum proprium est, ut externo commendatore non egeant, sed gratiam suam, cum videntur, ipsa testentur. Plus est quod probatur aspectu, quam quod sermone laudatur. Suo enim utitur testimonio, non alieno suffragio. Quod si apud nos oculis iudicium emittitur, quibus simul et gratia venustatis, et rerum mensura comprehenditur: quanto magis Deus omnia quae probat, videt, et quae videt, probat, secundum quod scriptum est, quia Oculi Domini super iustos [Ps. XXXIII, 16]? Lucis natura huiusmodi est, ut non in numero, non in mensura, non in pondere, ut alia, sed omnis eius in aspectu gratia sit. Propriis itaque sermonibus naturam lucis expressit, quae videndo complacet, quoniam ipsa videndi officium subministrat. Nec immerito tantum sibi praedicatorem potuit invenire, a quo iure prima laudatur; quoniam ipsa fecit, ut etiam caetera mundi membra digna sint laudibus. Vidit ergo Deus lucem, et vultu suo illuminavit, et vidit quia bona est. Non ex parte Dei, sed generale iudicium est. Itaque non in splendore tantummodo, sed in omni utilitate gratia lucis probatur. Unde et discretio fit inter lucem et tenebras; ut separata lucis natura atque tenebrarum, nihil videatur intra se habere confusum. |
35 | Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem vocavit [Gen. I, 5]; ut et nomine ipso diem noctemque distingueret. Advertimus itaque quod lucis ortus antequam sol diem, videatur aperire; principia enim diei noctis exitum claudunt, finisque temporis et status limes nocti et diei videatur esse praescriptus. Diem sol clarificat, lux facit. Frequenter coelum nubibus texitur, ut sol tegatur, nec ullus radius eius appareat; lux tamen diem demonstrat, tenebras abscondit. |