Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT VIII.
0 | Terram incompositam fuisse; tum quia in ea nihil distincti, tum quia tenebris esset velata. Malitiam per tenebras non intelligendam Spiritus sanctus qui ferebatur super aquas, aliaque declarant: sed vel maxime quod malitia non nisi a nobis oriatur. |
28 | Fecit ergo Deus primo coelum et terram, ea tamen non quasi perpetua, sed quasi corruptibilis creaturae consummationi voluit subiacere. Unde in Esaiae libro ait: Tollite in coelum oculos vestros, et aspicite terram deorsum; quia coelum ut fumus solidatum est, terra autem ut vestimentum veterascet [Esa. LI, 6]. Haec terra est, quae ante erat incomposita. Nondum enim erant maria suo fine distincta, et ideo vago fluctu, et profundo gurgite terra inundabatur. Considera, quia etiam nunc palustri uligine terra inhorrere consuevit, nec patiens est vomeris, ubi infusus terris humor exundat. Erat ergo incomposita; ut pote solertis agricolae inarata culturis, quia adhuc deerat cultor. Erat incomposita; quia nuda gignentium, nec thoris herbosa riparum, nec opaca nemoribus, nec laeta segetibus, nec umbrosa superciliis montium, nec odora floribus, nec grata vinetis. Merito incomposita, quae ornatibus indigebat, cui deerant vitium serta gemmantium. Ostendere enim voluit Deus, quia nec mundus ipse haberet gratiam, nisi eum vario cultu operator ornasset. Coelum ipsum intextum nubibus, horrorem oculis, moestitiam animis excitare consuevit. Terra imbribus madefacta, fastidio est. Maria procellis turbata, quos non incutiunt metus? Pulcherrima est rerum species, sed quid esset sine lumine? quid sine temperie? quid sine aquarum congregatione, quibus ante demersa poli huius habebantur exordia? Tolle solem terris, tolle coelis stellarum globos, omnia tenebris inhorescunt. Sic erant antequam lumen huic mundo Dominus infunderet. Et ideo Scriptura ait: quia tenebrae erant super abyssum [Gen. I, 2]. Tenebrae erant, quia splendor deerat lucis. Tenebrae erant, quia aer ipse tenebrosus est. Aqua ipsa sub nube tenebrosa est, quia tenebrosa aqua in nubibus aeris. Erant ergo tenebrae super abyssos aquarum. Non enim malas intelligendum arbitror potestates, quod Dominus earum malitiam creaverit; cum utique non substantialis, sed accidens sit malitia, quae a naturae bonitate deflexit. |
29 | Itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne divinae operationi, et pulcherrimae creaturae, ea quae decolora sunt, admiscere videamur, maxime cum sequatur: Et spiritus Dei superferebatur super aquas [Ibid.]. Quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu quem spiramus et carpimus aurae huius vitalis spiritum; nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes, Spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio Trinitatis eluceat. Praemisso enim quia in principio fecit Deus coelum et terram, id est in Christo fecit Deus, vel Filius Dei Deus fecit, vel per Filium Deus fecit; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, supererat plenitudo operationis in Spiritu, sicut scriptum est: Verbo Domini coelis firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Ps. XXXII, 6]. Itaque quemadmodum in Psalmo docemur operationem Verbi, quod est Verbum Dei, et virtutem quam dedit Spiritus sanctus; ita hic propheticum resultavit oraculum, quia Deus dixit, et Deus fecit. Spiritus quoque Dei superferebatur super aquas. Ornando enim polo coeli, germinaturis terris pulchre Spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant novorum partuum semina germinare, secundum quod dixit propheta: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae [Ps. CIII, 30]. Denique Syrus, qui vicinus Hebraeo est, et sermone consonat in plerisque et congruit, sic habet: Et Spiritus Dei fovebat aquas, id est vivificabat, ut in novas cogeret creaturas, et fotu suo animaret ad vitam. Nam etiam Spiritum sanctum legimus creatorem, dicente Iob, Spiritus divinus qui fecit me [Iob. XXXIII, 4]. Sive ergo Spiritus sanctus superferebatur super aquas, tenebrae contrariarum virtutum super eas esse non poterant, ubi locum sibi tanta gratia vindicabat: sive, ut quidam volunt, aerem accipiant, respondeant qua ratione Spiritum Dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare. |
30 | Hi ergo volunt a Domino Deo nostro quatuor primum elementa generata, coelum, terram, mare, aerem; eo quod causae rerum, ignis et aer, terra et aqua sint, ex quibus mundi species constat et forma. Ubi igitur tenebrae nequitiarum spiritalium locum habere potuerunt, cum augustae huius decorem figurae mundus indueret? Numquid simul malitiam Deus creavit? Sed ea ex nobis orta, non a creatore Deo condita, morum levitate generatur, non ullam creaturae habens praerogativam, nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis vitium, et errorem prolapsionis. Eradicari hanc Deus vult de animis singulorum, quomodo eam ipse generaret? Clamat propheta: Desinite a malitiis vestris [Is. I, 17]. Et praecipue sanctus David: Desine a malo, et fac bonum [Ps. XXXIII, 15]; quomodo ergo ei initium a Domino damus? Sed haec opinio feralis eorum qui perturbandam Ecclesiam putaverunt. Hinc Marciones, hinc Valentini, hinc pestes illae Manichaeorum funesta sanctorum mentibus tentaverunt inferre contagia. Quid nobis in ipso lumine vitae tenebras mortis inquirimus? Scriptura divina salutem suggerit, vitae odorem fragrat, ut suavitatem legens capias, non ut praecipitii discrimen incurras. Simpliciter lege, o homo, non tibi ipse foveam pravus interpres effodias; simplex sermo est, quia fecit Deus coelum et terram. Fecit quod non erat, non quod erat. Et terra erat invisibilis, ex quo facta est, erat; et erat invisibilis, quia exundabat aqua, et operiebat eam, et erant super eam tenebrae superfusae, quia nondum erat lumen diei, nondum solis radius, qui solet et sub aquis latentia declarare. Quid ergo dicunt quod Deus creaverit malum, cum ex contrariis et adversis nequaquam sibi adversa generentur? Nec enim vita mortem generat, nec lux tenebras. Non enim sicut mutabilitates affectuum, ita etiam generationum progressiones sunt. Illae ex contrariis in contraria propositi deflexione vertuntur: istae non ex contrariis in adversa deflectuntur, sed ex eiusdem generis vel auctoribus, vel causis creatae, in similitudinem sui referuntur auctoris. |
31 | Quid igitur dicemus? Si enim neque sine principio est, quasi increata, neque a Deo facta, unde habet natura malitiam? Nam mala esse in hoc mundo nullus sapiens denegavit, cum sit tam frequens in hoc saeculo lapsus ad mortem. Sed ex iis quae iam diximus, possumus colligere quia non est viva substantia, sed mentis atque animi depravatio, a tramite virtutis devia, quae incuriosorum animis quam frequenter obrepit. Non igitur ab extraneis est nobis, quam a nobis ipsis maius periculum. Intus est adversarius, intus auctor erroris, intus, inquam, clausus in nobismetipsis. Propositum tuum speculare, habitum tuae mentis explora, excubias obtende adversum mentis tuae cogitationes, et animi cupiditates. Tu ipse tibi es causa improbitatis, tu ipse dux flagitiorum tuorum, atque incentor criminum. Quid alienam naturam arcessis ad excusationem tuorum lapsuum? Utinam te ipse non impelleres, utinam non praecipitares, utinam non involveres aut studiis immoderatioribus, aut indignatione, aut cupiditatibus, quae nos innexos velut quibusdam retibus tenent. Et certe in nobis est moderari studia, cohibere iracundiam, coercere cupiditates: in nobis est etiam indulgere luxuriae, adolere libidines, inflammare iracundiam, vel inflammanti aurem accommodare, elevari magis superbia, effundi in saevitiam, quam reprimi humilitate, diligere mansuetudinem. Quid naturam accusas, o homo? Habet illa velut impedimenta quaedam, senectutem et infirmitatem. Sed senectus ipsa in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines fortior. Infirmitas quoque corporis, sobrietas mentis est. Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc potens sum [II Cor. XII, 10]. Itaque non in virtutibus, sed infirmitatibus gloriabatur. Responsum quoque divinum refulsit oraculo salutari; quia virtus in infirmitate consummatur. Illa cavenda [15, q. 1, cap. Illa cavenda], quae ex nostra voluntate prodeunt, delicta iuventutis, et irrationabiles passiones corporis. Quorum igitur nos sumus domini, horum principia extrinsecus non requiramus; nec derivemus in alios, sed agnoscamus ea quae proprie nostra sunt. Quod enim possumus non facere si nolumus, huius electionem mali nobis potius debemus, quam aliis ascribere. Ideo etiam in iudiciis istius mundi voluntarios reos, non ex necessitate compulsos, culpa constringit, poena condemnat. Neque enim si per furorem aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est. Quin etiam ipsius divinae legis oraculo [Exod. XXI, 13], si quis per impruden intulerit necem, accipit impunitatis spem, refugii facultatem, ut possit evadere. Hoc igitur de eo quod proprie malum videtur, dictum sit. Mala enim non sunt nisi quae crimine mentem implicant et conscientiam ligant. Caeterum pauperiem, ignobilitatem, aegritudinem, mortem nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numeraverit; quia nec contraria istis in bonis habentur maximis, quorum alia nobis ex natura, alia ex commoditate accidere videntur. |
32 | Non otiose nobis excursus iste processit; ut probaremus tenebras et abyssum simpliciter accipienda. Erant enim tenebrae de obumbratione coeli; quia omne corpus umbram facit, qua obumbrat vel finitima vel inferiora, et ea maxime, quae operire atque includere videtur. Includit autem coeli polus, quia coelum sicut camera extenditur, quemadmodum supra demonstravimus. Non ergo principalis erat tenebrosa substantia: sed quasi umbra secuta est mundi corpus caligo tenebrarum. Itaque momento divinae praeceptionis mundus assurgens, intra se inclusit umbram; ut si quis in campi medio, quem sol meridianus illuminat, locum aliquem repente obsepiat, et densis ramorum frondibus tegat, nonne quo splendidior foris species loci eius effulgeat, hoc horrenti desuper scena gurgustium eius intus obscurius fit? Aut unde antrum, clausum undique huius modi locum vocarunt, nisi quod atro inhorrescat situ atque offusione tenebrarum? Istae ergo tenebrae super aquarum abyssos erant. Nam abyssum multitudinem et profundum aquarum dici, lectio Evangelii docet [Luc., VIII, 31], ubi rogabant Salvatorem daemonia, ne iuberet illis ut in abyssum irent. Sed qui docebat voluntates daemoniorum non esse faciendas, praecepit illis ut irent in porcos. Porci autem se in stagnum aquarum praecipitarunt, ut quod recusabant daemonia, non evaderent, sed digno praecipitio demergerentur. Erat ergo haec mundi incomposita species et forma. |