Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT VII. [Sermo II.]
0 | Occurritur iis qui materiae aeternitatem e Scripturae verbis conantur adstruere. Terram eo invisibilem dici, quod aquis cooperta esset. Cur ea prius facta significetur, quam ornata. |
25 | Terra autem erat invisibilis et incomposita [Gen. I, 2]. Bonus artifex prius fundamentum ponit: postea, fundamento posito, aedificationis membra distinguit, et adiungit ornatum. Posito igitur fundamento terrae, et confirmata coeli substantia, duo enim ista sunt velut cardines rerum, subtexuit: Terra autem erat invisibilis et incomposita. Quid est, Erat, nisi ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem suam, et dicant: Ecce quia materia, id est, hyle, sicut philosophi dicunt, etiam secundum Scripturam divinam non habuit initium. Verum hoc dicentibus respondebis, quia scriptum est: Erat autem Cain operarius terrae [Gen. IV, 2]. Et de eo qui Iubal dictus est, habet Scriptura: Hic erat pater qui demonstravit psalterium et citharam [Ibid., 21]. Et, Homo erat in Ausitide regione, cui nomen Iob [Iob. I, 1]. Desinant ergo de verbo quaestionem movere, cum praesertim praemiserit Moyses, quia fecit Deus terram. Erat ergo, ex quo facta est. Nam si sine principio eam dicunt esse, iam non solum Deum, sed etiam hylen sine principio dicentes, definiant ubinam erat. Si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse adstruitur, in quo erat materia rerum, quae principium non habebat. Quod si absurdum videtur de loco credere, videte ne forte volatilem terram debeamus aestimare, quae non habens fundamentum, alarum remigiis suspendebatur. Unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc derivemus prophetici sermonis interpretationem: A pennis terrae prodigia audivimus [Esa. XXIV, 16]? Et illud: Vae terrae navium pennae [Esa. XVIII, 1]? Sed hoc si accipiamus, in quo aere volabat terra? Sine aere enim volare non poterat, sed aer adhuc esse non poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum ipsa adhuc elementa facta non essent. Ubi ergo erat materia ista alarum suffulta remigiis? In aere non erat, quia aer corpus est mundi: corpus autem esse aerem docet lectio [Sap. V, 12], quia emissa sagitta in locum, quem iaculator intendit, incisus aer statim in seipsum resolutus est. Ubi ergo erat hyle, nisi forte dicatur quadam dementi intentione, quia in Deo erat? Ergo Deus, qui est invisibilis naturae atque inviolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, incomprehensibilis et purissimus spiritus, locus erat materiae mundialis, et erat in Deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit nec mens servulorum eius, sicut habemus scriptum: De hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo [Ioan. XVII, 14]. |
26 | Quemadmodum ergo invisibilia visibilibus, et ei qui ordinem ac decorem donavit omnibus, incomposita copulabantur? nisi forte quia dixit, Terra autem erat invisibilis, et invisibilem eam per substantiam credant; et ideo quia aquis operta, visibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita, visum oculorum, aciemque praetereant. Non enim Deo aliquid invisibile, sed creatura mundi creaturae utique aestimatione censetur. Invisibilis etiam terra, quia nondum lux quae illuminaret mundum, nondum sol: postea enim luminaria facta sunt coeli. Quod si solis radius plerumque etiam aquis operta illuminat, et profundo mersa splendore luminis sui prodit; quis dubitet Deo ea, quae in profundo sunt, invisibilia esse non posse; nisi forte sic accipiamus invisibilem terram, quod nondum verbo Dei et protectione visitabatur, quae hominem non habebat, propter quem Dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: Dominus respexit super filios hominum, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum [Psal. XIII, 2]? Et alibi ait: De coelo iaculatus est iudicium: terra tremuit et quievit [Psal. LXXV, 9]. Et merito invisibilis, quia incomposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore. |
27 | Et fortasse dicant: Cur enim Deus, sicut dixit et facta sunt, non simul ornatus congruos assurgentibus donavit elementis, quasi non potuerit, coelum insignitum stellis subito ut creatum est, refulgere, et floribus ac fructibus terra vestiri? Potuit utique, sed ideo primo facta, postea composita declarantur, ne vere increata et sine principio crederentur, si species rerum velut ingeneratae ab initio, non postea additae viderentur. Incomposita terra legitur, et iisdem a philosophis aeternitatis, quibus Deus, privilegiis honoratur; quid dicerent si ab initio eius pulchritudo vernasset? Demersa aquis describitur, velut cuidam principiorum suorum addicta naufragio, et adhuc a nonnullis facta non creditur; quid si decorem primogenitum vindicaret? Accedit illud, quod imitatores nos sui Deus esse voluit, ut primo faciamus aliqua, postea venustemus; ne dum simul utrumque adorimur, neutrum possimus implere. Fides autem nostra quodam gradu crescit. Ideo primo fecit Deus, postea venustavit, ut eumdem credamus ornasse qui fecit, et fecisse qui ornavit; ne alterum putemus ornasse, alterum creavisse: sed eumdem utrumque esse operatum; ut primo faceret, postea componeret, ut alterum altero crederetur. Habes in Evangelio huius rei evidens testimonium [Ioan. XI, 44]. Nam suscitaturus Lazarum Dominus, iussit ut Iudaei removerent lapidem de sepulcro, ut mortuum videntes, postea resuscitatum crederent. Deinde vocavit Lazarum, et resurrexit, et ligatis manibus et pedibus exiit foras. Nonne poterat removere lapidem, qui poterat mortuum suscitare? Et qui potuit defuncto vitam reddere, non potuit nexus solvere vinculorum? Cui vinctis pedibus gressum dedit, huic non potuit ruptis vinculis incessum reddere? Sed utique advertimus quod voluit primo demonstrare mortuum, ut oculis suis crederent: deinde resuscitare: tertio iubere ut ipsi vincula funeris solverent; ut inter ista fides infunderetur infidelibus, et per gradus quosdam credulitas nasceretur. |