monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Hexaemeron, 1, IV. <<<     >>> VI.

Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT V.

0 Mundum divinae operationis specimen esse: a gentilibus eum Dei umbram non recte dici: Filio enim soli, ut imago Dei sit, convenire.
17 Est ergo hic mundus divinae specimen operationis; quia dum opus videtur, praefertur operator. Namque ut istarum artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu, aut sono vocis; cessavit motus aut sonus, nihil superfuit, nec remansit spectantibus vel audientibus: aliae theoreticae, [Ms. Corb. vetus et Germ., quae vigore mentis exerceantur.] quae vigorem mentis exerceant: aliae huiusmodi, ut cessante quoque operationis officio, operis munus appareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice, peritiam eius ostendunt, ut operatori operis sui testimonium suffragetur. Similiter hic mundus divinae maiestatis insigne est, ut per ipsum Dei sapientia manifestetur. Quem videns Propheta, simul et ad invisibilia oculos mentis attollens, ait: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti [Psal. CIII, 24].
18 Nec otiose utique factum legimus; quia gentiles plerique qui coaeternum Deo mundum volunt esse, quasi adumbrationem virtutis divinae, asserunt etiam sua sponte subsistere; et quamvis causam eius Deum esse fateantur; [Omnes edit. ac mss. duo, causam tamen factam: alii duo, causam tamen ut factum: totidem, causa tamen factum: plures et potiores, causam tamen factum; ubi vox factum ad Deum referenda.] causam tamen factum volunt non ex voluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est. Adhaeret enim umbra corpori, et fulgor lumini naturali magis societate, quam voluntate arbitra. Pulchre ergo ait Moyses, quia fecit Deus coelum et terram. Non dixit quia subesse fecit; non dixit quia causam mundo ut esset, praebuit: sed fecit quasi bonus quod foret utile: quasi sapiens quod optimum iudicabat: quasi omnipotens quod amplissimum praevidebat. Quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei Dei corporea adumbratio esse non possit? Quomodo etiam incorporei luminis splendor possit esse corporeus?
19 Sed si quaeris splendorem Dei, Filius est imago Dei invisibilis. Qualis ergo Deus est, talis imago. Invisibilis Deus, etiam imago invisibilis. Est enim splendor gloriae paternae, atque eius imago substantiae. In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Factus est ergo mundus, et coepit esse, qui non erat: Verbum autem Dei in principio erat, et erat semper. Sed etiam Angeli, Dominationes et Potestates, etsi aliquando coeperunt; erant tamen iam quando hic mundus est factus. Omnia namque creata et condita sunt, visiblia et invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt, et [Ita quinque mss. mel. notae et Am., Pet., Era.; Graece εἰς αὐτὸν. Reliqui mss. ac edit. Gill. et Rom. in ipso. Quid est in ipso?] in ipsum creata sunt [Coloss. I, 16]. Quid est in ipsum creata? Quia ipse est haeres Patris, eo quod a Patre in ipsum transierit haereditas, sicut Pater dicit: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II, 8]. Quae tamen haereditas a Patre transit in Filium, et in Patrem revertitur a Filio. Egregie itaque Apostolus et hoc loco Filium dixit auctorem omnium, et maiestate sua continentem omnia. Et ad Romanos de Patre ait: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in [Ita ms. Corb. et Thuaneus edit.; Cost. et quaedam Parisinae, sic etiam paulo post. At reliqui mss. et edit., in ipso.] ipsum sunt omnia [Rom. XI, 36]. Ex ipso principium et origo substantiae universorum, id est, ex voluntate eius et potestate. Omnia enim ex eius voluntate coeperunt; quia unus Deus Pater, ex quo omnia. Etenim tamquam ex suo fecit; quia unde voluit fecit. Per ipsum continuatio; finis in ipsum. Ex ipso ergo materia. Per ipsum operatio quae ligavit atque constrinxit universa. In ipsum, quia quamdiu vult, omnia eius virtute manent atque consistunt, et finis eorum in Dei voluntatem recurrit; et eius arbitrio resolvuntur.
Ambrosius HOME