Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT IV.
0 | Principiorum varia genera: et in quo Deus fecisse coelum ac terram intelligendus. |
12 | Principium igitur esse docet qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram. Principium autem ad tempus refertur, aut ad numerum, aut ad fundamentum; quomodo in aedificanda domo initium fundamentum est. Principium quoque conversionis et depravationis dici posse Scripturarum cognoscimus auctoritate. Est et principium artis ars ipsa, ex qua artificum diversorum deinceps coepit operatio. Est etiam principium bonorum operum finis optimus, ut misericordiae principium est, Deo placere quod facias. Eo enim ad conferendum hominibus subsidium maxime provocamur. Est etiam virtus divina, quae hac exprimitur appellatione. Ad tempus refertur, si velis dicere in quo tempore Deus fecit coelum et terram, id est, in exordio mundi, quando fieri coepit, sicut ait Sapientia: Cum pararet coelum, cum illo eram [Prov. VIII, 27]. Ad numerum autem si referas, ita convenit, ut accipias: imprimis fecit Deus coelum et terram, deinde colles, regiones, fines inhabitabiles. Vel sic: ante reliquas visibiles creaturas, diem, noctem, ligna fructifera, animantium genera diversa, coelum et terram fecit. Si vero ad fundamentum referas, principium terrae fundamenta esse legisti, dicente Sapientia: Quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum cuncta componens [Sap. VIII, 29]. Est etiam bonae principium disciplinae, sicut est illud: Initium sapientiae est timor Domini [Prov. I, 7]; quoniam qui timet Dominum, declinat errorem, et ad virtutis semitam vias suas dirigit. Nisi enim quis timuerit Deum, non potest renuntiare peccato. |
13 | Quod aeque etiam de illo possumus accipere: Mensis hic initium mensium erit vobis [Exod. XII, 2]; quamvis et de tempore istud accipiatur, quia de Pascha Domini loquebatur, quod veris initio celebratur. In hoc ergo principium mensium, coelum et terram fecit, quod inde mundi capi oportebat exordium, ubi erat opportuna omnibus verna temperies. Unde et annus mundi imaginem nascentis expressit, ut post hybernas glacies atque hyemales caligines serenior solito verni temporis splendor eluceat. Dedit ergo formam futuris annorum curriculis mundi primus exortus, ut ea lege annorum vices surgerent, atque initio cuiusque anni produceret terra nova seminum germina, quo primum Dominus Deus dixerat: Germinet terra herbam foeni, seminans semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum [Gen. I, 11]. Et statim produxit terra herbam foeni, et lignum fructiferum; in quo nobis et moderationis perpetuae divina providentia, et celeritas terrae germinantis ad aestimationem vernae suffragatur aetatis. Nam etsi quocumque tempore et Deo iubere promptum fuit, et terrenae naturae obedire, ut inter hybernas glacies et hyemales pruinas coelestis imperii fotu germinans terra fetum produceret; non erat tamen dispositionis aeternae rigido stricta gelu in virides subito fructus arva laxare, atque horrentibus pruinis florulenta miscere. Ergo ut ostenderet Scriptura veris tempora in constitutione mundi, ait: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni [Exod. XII, 2], primum mensem, vernum tempus appellans. Decebat enim principium anni principium esse generationis, et ipsam generationem mollioribus auris foveri. Neque enim possent tenera rerum exordia aut asperioris laborem tolerare frigoris, aut torrentis aestus iniuriam sustinere. |
14 | Simul istud advertere licet, quia iure concurrit, ut eo tempore videatur in hanc generationem, atque in hos usus tributus ingressus, quo tempore ex hac generatione in regenerationem est legitimus transitus. Siquidem verno tempore filii Israel Aegyptum reliquerunt, et per mare transierunt, baptizati in nube, et in mari, ut Apostolus dixit [I Cor. X, 1 et seq.]: et eo tempore Domini quotannis Iesu Christi Pascha celebratur, hoc est, animarum transitus a vitiis ad virtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad veritatem et sinceritatem. Regeneratis itaque dicitur: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni [Exod. XII, 2]. Derelinquit enim et deserit, qui abluitur, intelligibilem illum Pharao principem istius mundi, dicens: Abrenuntio tibi, diabole, et angelis tuis, et operibus tuis, et imperiis tuis. Nec iam serviet ei, vel terrenis huius corporis passionibus, vel depravatae mentis erroribus, qui demersa omni malitia, vice plumbi, bonis operibus dextra laevaque munitus inoffenso saeculi huius freta studet transire vestigio. In libro quoque, qui inscribitur de Numeris, ait Scriptura : Initium nationum Amalec, et semen eius peribit [Num. XXIV, 20]. Et utique non omnium nationum primus est Amalec; sed quia per interpretationem Amalec rex accipitur iniquorum; iniqui autem gentes sunt: vide ne principem mundi huius accipere debeamus, qui imperat nationibus voluntatem suam facientibus, cuius semen peribit: semen autem eius impii et infideles sunt, quibus ait Dominus, Vos ex patre diabolo estis [Ioan. VIII, 24]. |
15 | Est etiam initium mysticum, ut illud est, Ego sum primus et novissimus, initium et finis [Apoc. I, 8]. Et illud in Evangelio praecipue, quod interrogatus Dominus, quis esset, respondit: Initium, quod et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Qui vere et secundum divinitatem est initium omnium, quia nemo ante ipsum; et finis, quia nemo ultra ipsum: et secundum Salomonem [Prov. VIII, 22] initium est viarum Domini in opera eius; ut per ipsum disceret hominum genus vias Domini sequi, et operari opera Dei. In hoc ergo principio id est, in Christo, fecit Deus coelum et terram; quia per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; quia in ipso constant omnia. Et ipse est primogenitus totius creaturae, sive quia ante omnem creaturam; sive quia sanctus, quia primogeniti sancti sunt, ut primogenitus Israel, non quia ante omnes, sed quia sanctior caeteris. Sanctus autem Dominus supra omnem creaturam et secundum corporis susceptionem; quia solus sine peccato, solus sine vanitate. Omnis autem creatura subiecta vanitati est. |
16 | Possumus etiam intelligere: In principio fecit Deus coelum et terram; id est, ante tempus: sicut initium viae nondum via, et initium domus nondum domus. Denique alii dixerunt, ἐν κεφαλαίω quasi in capite, quo significatur in brevi et in exiguo momento summa operationis impleta. Sunt ergo et qui principium non pro tempore accipiant, sed ante tempus, καὶ κεφαλαῖον vel caput; ut dicamus Latine quasi summam operis; quia rerum visibilium summa coelum et terra est, quae non solum ad mundi huius spectare videntur ornatum, sed etiam ad indicium rerum invisibilium, et quoddam argumentum eorum quae non videntur, ut est istud propheticum: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Ps. XVIII, 1]. Quod secutus Apostolus aliis verbis in eamdem conclusit sententiam, dicens: Quia invisibilia eius per ea quae facta sunt, intelliguntur [Rom. I, 20]. Auctorem enim Angelorum et Dominationum et Potestatum facile intelligimus eum, qui momento imperii sui hanc tantam pulchritudinem mundi ex nihilo fecit esse, quae non erat; et non de exstantibus aut rebus, aut causis donavit habere substantiam. |