monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Hexaemeron, 1, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT III.

0 Principium suum a Deo mundum habere: ac proinde eum, licet sphaerica figura sit, aeternum non esse.
8 In principio, inquit. Quam bonus ordo, ut illud primum assereret, quod negare consueverunt, et cognoscerent principium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrarentur. Unde et David cum de coelo, et terra, et mari loqueretur, ait, Omnia in sapientia fecisti [Ps. CIII, 25]. Dedit ergo principium mundo, dedit etiam creaturae [Mss. aliquot ac edit. Gill. in margine, et Rom. in corpore, informem materiam. Alii novem optimae notae et vet. edit. infirmitatem, id est, ut ait Latinius, corruptionem.] infirmitatem, ne anarchon, ne increatum, et divinae consortem substantiae crederemus. Et pulchre addidit, [Edit. omnes unanimi consensu, addidit de celeritate conditionis, Fecit. At hae voces de celeritate conditionis desunt in mss. omnibus.] Fecit, ne mora in faciendo fuisse existimaretur; ut vel sic intelligerent homines quam incomparabilis operator esset, qui tantum opus brevi exiguoque [Ita tredecim mss. et edit. vel. At edit. Rom. momento suae voluntatis absolveret, et operationis effectu sensum, etc.] momento suae operationis absolveret, ut voluntatis effectus [Carn. cod., sensuum corporis praeveniret.] sensum temporis praeveniret. Nemo operantem vidit, sed agnovit operatum. Ubi igitur mora, cum legas: Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Ps. CXLVIII, 5]? Nec artis igitur usum, nec virtutis expendit, qui momento suae voluntatis maiestatem tantae operationis implevit; ut ea quae non erant, esse faceret tam velociter, ut neque voluntas operationi praecurreret, neque operatio voluntati.
9 Miraris opus, quaeris operatorem, quis principium tanto operi dederit, quis tam cito id fecerit? Subiecit statim, dicens quia Deus fecit coelum et terram. Audisti auctorem, dubitare non debes. Hic est in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium, dicens: Benedictus Abraham a Deo summo, qui fecit coelum et terram [Gen. XIV, 19 ] [et 22]. Et credidit Abraham Deo, et ait: Extendam manum meam ad Deum summum, qui fecit coelum et terram. Vides quia hoc non homo invenit, sed Deus annuntiavit. Deus est enim Melchisedech, qui est rex pacis et iustitiae, nec initium dierum neque finem habens. Non mirum ergo si Deus qui est sine initio, initium omnibus dedit; ut quae non erant, esse inciperent. Non mirum si Deus qui omnia virtute sua continet, et incomprehensibili maiestate universa complectitur, fecit haec quae videntur, cum etiam illa fecerit quae non videntur. Invisibilia autem iis quae videntur, potiora esse quis neget; cum ea quae videntur, temporalia sint, aeterna autem quae non videntur? Quis dubitet quod Deus haec fecerit, qui per Prophetam locutus ait: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra et rupes in statera, et nemora in iugo? Quis cognovit sensum Domini, aut quis eius consiliarius fuit, vel quis instruxit eum [Esa. XL, 12]. De quo etiam alibi legimus: Quia tenet circuitum terrae, et terram velut nihilum fecit. Et Hieremias ait: Dii qui non fecerunt coelum et terram, peribunt a terra, et de sub coelo isto. Dominus qui fecit terram in virtute sua, et correxit in sapientia sua orbem, et in sua prudentia extendit coelum, et multitudinem aquae in coelo [Ierem. X, 11]. Et addidit: Infatuatus est homo a scientia sua [Ibid., 14]. Qui enim corruptibilia mundi sequitur, et ex his putat quod divinae possit naturae comprehendere veritatem, quomodo non infatuatur versutae disputationis astutia?
10 Cum ergo tot oracula audias, quibus testificatur Deus quod fecerit mundum, noli eum sine principio esse credere; quia quasi sphaera mundus esse dicatur, ut principium eius nullum videatur exstare; et cum intonat, quasi in circuitu omnia commoventur, ut unde incipiant, ubi desinant non facile comprehendas; quia circuitus principium sensu colligere impossibile habetur. Neque enim sphaerae potes initium reperire, vel unde coeperit globus lunae, vel ubi desinat menstrua lunae defectio. Neque vero si ipse non comprehendas, idcirco non coepit, aut nequaquam desinet. Si ipse circuitum vel atramento, vel graphio ducas, vel [Centrum, graece κέντρον; id est, stimulus vel spiculum. Vide infra lib. V, cap. 10.] centro exprimas, unde coeperis, aut ubi desieris, intervallo interposito non facile vel oculis colligis, vel mente repetis; et tamen et coepisse et desivisse ipse tibi testis es. Nam etsi sensum subterfugit, veritatem non subruit. Quae autem initium habent, et finem habent: et quibus finis datur, initium datum constat. Finem autem mundi futurum ipse Salvator docet in Evangelio suo, dicens: Coelum et terra praeteribunt [Matth. XXIV, 55]. Et infra: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi [Matth. XXVIII, 20]. Et Apostolus: Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII, 31].
11 Quomodo ergo coaeternum Deo mundum asserunt, et creatori omnium sociant, atque aequalem esse disputant creaturam, corpusque materiale mundi invisibili illi atque inaccessibili naturae divinae coniungendum putant, cum praesertim secundum suam sententiam non possint negare, quoniam cuius partes corruptioni et mutabilitati subiacent, huius necesse est universitatem iisdem passionibus, quibus propriae portiones eius sunt obnoxiae, subiacere?
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 1, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3