monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > 2
Ambrosius, Hexaemeron, 1, I. <<<     >>> III.

Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT II.

0 Moysis opinio de initio rerum, auctore mundi, et creatione materiae. Idem multis nominibus commendatur: cui uni, explosis atomis ideisque, credendum ostenditur.
5 Unde divino spiritu praevidens sanctus Moyses hos hominum errores fore, et forte iam coepisse, in exordio sermonis sui sic ait, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]; initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae comprehendens; ut Deum cognosceres ante initium mundi esse, vel ipsum esse initium universorum; sicut in Evangelio Dei Filius dicentibus sibi, Tu quis es? respondit: [Gemeticensis, Coenomanensis et Vulgata, Principium, qui. Reg., Germanensis et edit. Amerbachii et Petiti, Initium qui. Sic Dionysianus infra cap. 4, num. 15. Decem mss. Initium quod. Sic etiam infr. num. citato, et l. III de Fide ad Grat. c. 4, l. V, c. 4. Graece autem τὴν ἀρχὴν, ὅ τι καὶ λαλῶ ὑμῖν. Tremellius vertit: id quod a principio dico vobis.] Initium quod et loquor vobis [Ioan. VIII. 25]: et ipsum dedisse gignendis rebus initium, et ipsum esse creatorem mundi, non idea quadam duce imitatorem materiae, ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam sua opera formaret. Pulchre quoque ait, In principio fecit; ut incomprehensibilem celeritatem operis exprimeret, cum [Quinque mss. et edit. Erasmi ac Romana, affectum.] effectum prius operationis impletae, quam indicium coeptae explicuisset.
6 Quis hoc dicat advertere debemus. Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine collectum filia Pharao ut filium dilexit, et subsidiis regalibus fultum, omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desideravit. Qui cum de aqua nomen acceperit, non putavit tamen dicendum, quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dixit. Et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore iustitiae subire exsilium voluntarium, quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis acquirere. Denique priusquam ad populi liberandi munus vocaretur, naturali aequitatis studio provocatus, accipientem iniuriam de popularibus suis ultus, invidiae sese dedit, voluptatique eripuit, atque omnes regiae domus declinans tumultus, in secretum Aethiopiae se contulit; ibidem a caeteris negotiis remotus, totum divinae cognitioni animum intendit, ut gloriam Dei videret facie ad faciem. Cui testificatur Scriptura, quia nemo surrexit amplius Propheta in Israel, sicut Moyses, [Mss. octo antiquioris ac melioris notae et edit. veteres, qui scivit Dominum. Reg. et Remensis, qui scivit Deum. Dion., qui scivit Deum faciem ad faciem. Germ., qui vidit Dominum. LXX, quem novit Dominus eum faciem ad faciem. Vulg., quem nosset Dominus.] quem scivit Dominus facie ad faciem [Deut. XXXIV, 10]. Non in visione, [Cod. aliquot, neque in somno.] neque in somniis sed os ad os cum Deo summo locutus; neque in specie, neque per aenigmata, sed clara atque perspicua praesentiae divinae [Rom. edit. cum uno ms., cognitione dignatus.] dignatione donatus.
7 Is itaque Moyses aperuit os suum, et effudit quae in eo Dominus loquebatur, secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: Vade ergo, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui [Exod. IV, 12]. Etenim si quod de populo dimittendo diceret, a Deo acceperat, quanto magis quod de coelo loqueretur? Denique non in persuasione humanae sapientiae, nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et virtutis, tamquam testis divini operis ausus est dicere: In principio fecit Deus coelum et terram. Non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum exspectavit negotium; [Decem mss. melioris notae, neque discipulum quemdam.] neque disciplinam quamdam materiae, quam contemplando, mundum posset effingere, sed auctorem Deum exprimendum putavit. Advertit enim vir plenus prudentiae, quod visibilium atque [Quatuor mss. et edit. Costerii, invisibilium origines substantiarum et causas rerum. Am., Era. et Gillot. omittunt, origines. Quatuor mss. invisibilium substantiam et causas rerum.] invisibilium substantias, origines, et causas rerum mens sola divina contineat, non ut philosophi disputant, validiorem atomorum complexionem perseverantiae iugis praestare causam: sed iudicavit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiva principia coelo ac terris darent, quae ut fortuito coniungerentur, ita fortuito ac temere dissolverentur, nisi in sui gubernatoris divina virtute constarent. Nec immerito gubernatorem nesciunt, qui non noverunt Deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. Sequamur ergo eum, qui et auctorem novit, et gubernatorem, nec vanis abducamur opinionibus.
Ambrosius HOME