Ambrosius, Hexaemeron, 1, CAPUT I. [Sermo I.]
0 | De mundi principio, duratione et unitate. Philosophorum errores referuntur ac perstringuntur. |
1 | Tantumne opinionis assumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium, Deum, et exemplar, et materiam, sicut Plato discipulique eius; et ea incorrupta, et increata, ac sine initio esse asseverarent: Deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ideam intendentem, fecisse mundum de materia, quam vocant hylen, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse asseratur: ipsum quoque mundum incorruptum, nec creatum, aut factum existimarent: alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putavit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum iis, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere, quod adoriundum putasset. |
2 | Quid igitur tam inconveniens, quam ut aeternitatem operis cum Dei omnipotentis aeternitate coniungerent, vel ipsum opus Deum esse dicerent; ut coelum, et terram, et mare divinis prosequerentur honoribus? Ex quo factum est, ut partes mundi deos esse crederent, quamvis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit. |
3 | Nam Pythagoras unum mundum asserit: alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scripsit Democritus, cui plurimum de Physicis vetustas auctoritatis detulit. Ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse, sed semper fore praesumit astruere: plurimi vero nec fuisse semper, nec semper fore scriptis suis testificantur. |
4 | Inter has eorum dissensiones quae potest esse veri aestimatio? cum alii mundum ipsum Deum esse dicant, quod ei mens divina, ut putant, inesse videatur; alii partes eius, alii utrumque; in quo nec quae figura sit deorum, nec qui numerus, nec qui locus, aut vita possit, aut cura comprehendi. Siquidem mundi aestimatione volubilem, rotundum, ardentem, quibusdam incitatum motibus, sine sensu Deum conveniat intelligi, qui alieno, non suo motu feratur. |