monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER QUINTUS <<<     >>> LIBER SEPTIMUS

Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER SEXTUS

1 Aperuit sanctus Lucas specialibus additis, quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat; ille enim ait: Et iustificata est sapientia a filiis suis [Matth. 11, 19]. Primum quae sit illa sapientia, hic videmus expressum; ait enim: Iustificaverunt Deum. Deus ergo sapientia est: quia sapientia Dei Filius est: sapientia per naturam, non per profectum. Alia est sapientia Dei Patris virtus, alia sapientia virtus animae: [Rom. edit. sola, illa genita est. Sed quorsum ista mutatio, cum Christus passim in scriptis Patrum, variisque Symbolis quae et recipit, et quotidie cantat Ecclesia, non modo genitus, verum etiam ex Patre natus dicatur.] illa nata est, haec creata. Alia sapientia auctor operum, alia opus; opus enim mentis sapere prudenter, sentire vivaciter. Haec dona naturae sunt: operator autem non creatura est, sed creator, hoc est, non naturae munus, sed munerator naturae.
2 Iustificatur itaque Deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo iustificant, sicut scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris [Esai. 43, 26]. Iustificatur in eo, quia non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam Dei munus agnoscitur: Iustus enim Dominus, et iustitiam dilexit [Psal. 10, 8]. In eo ergo iustificatio Dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos videatur et iustos sua munera transtulisse. Iustificemus igitur Dominum, ut iustificemur a Domino.
3 Quid sit iustificari Deum, impensius requiramus. Apostolus dicit: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris [Rom. 3, 4]. David quoque dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris [Psal. 50, 6]. Ergo is qui peccat, et confitetur Deo peccatum, iustificat Deum cedens ei vincenti, et ab eo gratiam sperans. In baptismate igitur iustificatur Deus, [Hanc primis Ecclesiae temporibus constat obtinuisse consuetudinem, ut sacro baptismate abluendi non modo ieiuniis atque orationibus sese ad sacramentum regenerationis praepararent, verum etiam confessione peccatorum. Huius moris testis Cyrillus, Hieros. Catech. 1; Greg. Nyss., Orat. 40, in sacrum lavaerum; Chrys., Hom. 10, in c. XIII Matth., et Socrates, Hist. eccl., l. V, c. 17: Tertul., lib. de Baptis., c. 19, et alii. Verum hanc confessionem sacramentum non fuisse, sed tantum ad baptismum religiosius suscipiendum dispositionem prudenter admonuit Menardus noster In Sacram. Greg., pag. 138, quem consule.] in quo est confessio, et venia peccatorum.
4 Non contemnamus igitur sicut Pharisaei consilium Dei. Consilium Dei est in baptismate Ioannis: quis igitur dubitet Dei esse consilium in Christi lavacro? Hoc est consilium quod magni consilii Angelus reperit, quod nemo cognovit: Quis enim cognovit sensum Domini [Rom. 11, 34]? Hominis consilium nemo contemnit, Dei consilium quis refutet? Ergo quasi filii matrem iustificemus, matrem sequamur. Scimus quia mater pro filiis se offert periculo. [Mss. non pauci, Matris sapienti consilio. Unus, Matris sapientiae, matris consilio. Melius alii, atque edit., Matris Sapientiae consilio; ut nempe referatur ad superius illud: Et iustificata est Sapientia a filiis suis.] Matris sapientiae consilio, matris obediamus imperio.
5 Etsi non incongrua haec puerorum videantur esse personae, qui levem corporis motum imprudentia adhuc maturioris gravitatis exercent; tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod videantur Iudaei, nec psalmis primo, nec threnis postea propheticis credidisse: psalmis ad praemia provocati, threnis ab errore revocati. Cantavit David, ut in salicibus nostra suspenderemus organa [Psal. 136, 2]. Cantavit ipse, et ante arcam Domini non pro lascivia, sed pro religione saltavit [II Reg. 6, 14]. Ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed impigra mentis, et religiosa corporis agilitas designatur. Sed non in triumphis, non in excidiis Iudaeorum secuta correctio est, qui divinae indulgentiae muneribus provocati, levare mentem, corpus attollere, terrena deserere, coelestia quaerere debuerunt, et iniuriis captivitatis attriti, deflere peccatum, quod culpa esset auctor iniuriae.
6 (Vers. 35.) Iustificata est ergo Sapientia ab omnibus filiis suis. Bene ab omnibus, quia circa omnes iustitia servatur, ut susceptio fiat fidelium, reiectio perfidorum. Unde plerique Graeci sic habent: Iustificata est Sapientia ab omnibus operibus suis; quod opus iustitiae sit, circa uniuscuiusque meritum servare mensuram.
7 Bene ergo dicit: Cantavimus vobis, et non saltastis [Exod. 15, 1]. Cantavit enim Moyses quando in mari Rubro ad transitum Iudaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit, eademque equos Aegyptiorum, ascensoresque refusa demersit. [Rom. edit. sola, Cantavit Esaias dilecto dilecti vineae, etc.] Cantavit Esaias dilectae vineae suae canticum [Esai. 5, 1], significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat virtutibus fructuosa. Cantaverunt Hebraei, cum vestigia eorum tactu flammae rorantis humescerent, et intus extraque ardentibus omnibus; solos tamen ignis innoxius lamberet, nec adureret [Dan. 3, 24]. Habacuc quoque cantico publicam doctus mulcere moestitiam, prophetavit dulcem Domini fore fidelibus passionem [Habac. 3, 2]. Cantaverunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes. Fleverunt prophetae threnis flebilibus dura Iudaeorum corda mulcentes.
8 [Aliquot mss., docuit etiam psallere sapienter.] Docuit nos Scriptura cantare graviter, psallere spiritaliter [Psal. 46, 8]. Docuit etiam saltare sapienter, dicente Domino ad Ezechiel: Plaude manu, et percule pede [Ezech. 6, 11]; neque enim [Vet. edit., histrionicos fluxu corporis motus. Rom. cum paucis mss., flexu corporis, etc., non male. Plures tamen ac potiores, fluxi, etc. hoc est, mollis et effeminati.] histrionicos fluxi corporis motus Deus morum censor exigeret, aut [Edit. ac mss. nonnulli, indecoros strepitus viris; alii plures et potiores, . . . . crepitus viris. Melius; solebant enim inter saltandum digitis et crepitaculis edi crepitus.] indecoros crepitus viris, plaususque femineos imperaret, ut tantum prophetam deduceret ad ludibria scenicorum, et mollia feminarum. Non congruunt resurrectionis revelata mysteria, et opprobria saltationis exacta. Sane est quidam proprius bonorum actuum factorumque plausus, cuius sonus in orbem exeat, et bene gestorum resultet gloria. Et honesta saltatio, qua tripudiat animus, et bonis corpus operibus elevatur, quando in salicibus organa nostra suspendimus.
9 Iubetur ergo propheta plaudere manu, et percutere pede: iubetur psallere, quia sponsi nuptias iam videbat, in quibus desponsatur Ecclesia, Christus adamatur. Et bonae nuptiae, quando Verbo anima, spiritui caro nubit. In his propheta David nuptiis ludere nos voluit, ad has invitavit, quia suos posteros copulabat; et ideo laetior quam caeteri, quasi in ipso actu nuptiarum positus, nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara [Psal. 80, 2 et 3]. Nonne actum quemdam prophetae saltantis advertis? Denique alibi: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti [Psal. 70, 22 et 23]. Audis citharizantium voces, audis saltantium crepitus? Nuptias crede.
10 Sume et tu citharam, ut pulsata spiritus plectro interiorum chorda venarum, boni operis sonum reddat. Sume psalterium, ut harmonia dictorum factorumque tuorum concinat. Sume tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior, factisque operantibus dulcis morum tuorum suavitas exprimatur. Sic psallebat propheta, cum diceret: Veni huc a Libano, sponsa, veni huc a Libano [Cant. 4, 8].
11 Hoc canticum cecinerunt pueri, nec auditi sunt. Qui pueri? De quibus dicit: Ecce ego, et pueri quos dedisti mihi [Esai. 8, 18]. Sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim Dominicum forum, in quo praeceptorum coelestium iura conduntur.
12 Hoc loco plerique pati videntur scrupulum, et serere quaestiones, utrumnam videantur Evangelistae duo discordasse de fide; an vero aliquam in dictorum diversitate diversitatem signare voluisse mysterii? Habes enim in Evangelio secundum Matthaeum quia Iesus cum venisset in Bethaniam, in domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et recumbente illo, fudit super caput eius [Matth. 26, 6 et 7]. Deinde istic: Pharisaeus intra se dicit, quod si esset propheta, sciret peccatricem, et unguentum eius vitare deberet (Ibid., 8). Illic unguento effuso discipuli conqueruntur. Utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est, priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.
13 Venit ergo Dominus Iesus in domum Simonis leprosi. Apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non vitat immundum, ut maculas humani corporis possit abolere. Domus autem leprosi erat in Bethania, quae per interpretationem domus obeditionis dicitur. Omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. Nonne tibi videtur Bethania mundus hic esse, in quo servitii obedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est? Princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. Ergo Dominus Iesus Christus ex illis superioribus locis venit in hunc mundum, et descendit in terram. Non erat in hoc mundo, sed obediente pietate, missus est in hunc mundum. Ipse dicit: Sicut misisti me in hunc mundum [Ioan. 6, 57]. Audivit ergo mulier ista venisse Christum, intravit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus venisset in terram. Et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem cuiusdam habeat superioris animae scilicet, vel Ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.
14 (Vers. 38.) Hanc ergo mulierem inducit sanctus Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum [Matth. 26, 7]: et ideo forte noluit dicere peccatricem, nam peccatrix secundum Lucam supra Christi pedes effudit unguentum. Potest ergo [Utrum mulier peccatrix, Maria soror Lazari, ac Maria Magdalene plures personae fuerint, an una tantum, et iam olim controversum est, hodieque controvertitur. Primam opinionem propugnare videntur plerique Graeci Patres, ab altera vero stare multi Patres Latini. Hos Sorbona alumnis suis sequendos proposuit; nec tamen desunt qui calculum suum tribuant oppositae sententiae: immo et novissime prodiit libellus in publicum, quo plures fuisse multis certatur argumentis. Quid ergo nos in tanta controversia? Ambrosii nostri in re minime perspicua nihil definientis exemplum nobis credimus imitandum.] non eadem esse, ne sibi contrarium evangelistae dixisse videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior. Etsi enim personam non mutet Ecclesia, vel anima; tamen mutat profectum. Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis, [Mss. non pauci, nec infimae notae, sed pie servantem Dei verba. Potior tamen videtur aliorum atque edit. lectio.] sed pie servientem Dei Verbo, habentem immaculatae fiduciam castitatis, advertis quod ad ipsum Christi ascendit caput [caput autem Christi (I Cor. 11, 3] Deus est) et odorem meritorum spargit suorum: Christi enim bonus odor sumus Deo [II Cor. 2, 15]. Deum quippe honorat bonum fragrans odorem vita iustorum.
15 Si haec intelligas, videbis hanc feminam valde beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium, nominari, nec eius umquam memoriam exolescere [Matth. 26, 13]; eo quod super caput Christi bonorum fragrantiam morum, iustorumque factorum effudit unguenta. Qui accedit ad caput, nescit extolli; sicut ille frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput. Sed qui caput non tenet Christi, vel pedes teneat; quia corpus unum copulatum et subministratum crescit in incrementum Dei [Coloss. 2, 19].
16 Altera est illa vel persona vel profectu, quae propinqua nobis est. Nondum enim peccatis nostris renuntiavimus. Ubi sunt nostrae lacrymae, ubi gemitus, ubi fletus? Venite, adoremus, et procidamus ante Deum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos [Psal. 94, 6]; ut saltem ad pedes Iesu venire possimus. Nondum enim possumus ad caput venire, quia peccator ad pedes, [Mss. aliquot melioris aevi, iustus ad caput habet unguentum Defer, etc. Minus bene; videtur enim hic lacuna esse, quam forte traxerunt ab exemplari, ex quo descripti sunt.] iustus ad caput.
17 Habet tamen et quae peccavit unguentum. Defer mihi et tu post peccata poenitentiam. Quocumque vel [Rom. edit. sola, in domum immundi. Eadem vero cum aliis omnibus, ac paucis mss., contende praeripere hospitis gratiam, praeripere, etc. Sed mss. plures ac probatiores, ut in textu.] in domum indigni, vel in domum pharisaei audieris iustum venisse, contende: praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum coelorum: A diebus enim Ioannis Baptistae . . . . . regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud [Matth. 11, 12]. Ubicumque audieris Christi nomen, accurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse cognoveris, et ipse festina. Cum repereris sapientiam, cum repereris iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, accurre ad pedes, hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae. Noli fastidire pedes: fimbriam illa tetigit, et sanata est [Luc. 8, 44]. Lacrymis confitere delicta, dicat de te quoque iustitia illa coelestis:
18 Et fortasse ideo non lavit pedes suos Christus, ut eos lacrymis nos lavemus. Bonae lacrymae, quae non solum nostrum possunt lavare delictum, sed etiam Verbi coelestis rigare vestigium; ut gressus eius in nobis exuberent. Bonae lacrymae, in quibus non solum redemptio peccatorum, sed etiam refectio est iustorum, iusti enim vox est: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte [Psal. 41, 4].
19 Et si ad caput Christi accedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. Et fimbria eius curat, et pedes curant. Expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. Non mediocres capilli sunt, qui possunt tergere pedes Christi. Testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, vinci nequivit [Iud. 16, 5 et seq.]. Denique et mulierem decalvatam orare non decet [I Cor. 11, 5]. Habeat plane capillos quibus Christi circumvolvat vestigia, [Mss. non pauci, nec inferioris notae, quibus pulchros ac decoros sapientiae pedes tergeat.] quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergat; ut extremo saltem rore divinae virtutis humescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. Non mediocris haec meriti est, de qua potest dicere Sapientia:
1a (Vers. 29, 30.) Et omnis populus audiens, et Publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis: Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati.
20 Ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, ut aliud nisi iustitiam diligere nesciat, ut aliud nisi castitatem libare nesciat, ut aliud nisi pudicitiam osculari nesciat. Osculum enim mutui amoris indicium est: osculum pignus est charitatis.
21 (Vers. 46.) Beatus qui potest et cleo ungere pedes Christi: denique adhuc Simon non unxerat. Sed beatior quae unxit unguento; multorum enim florum in unum collecta gratia spargit odorum varias suavitates. Et fortasse istud unguentum non alius possit nisi Ecclesia sola deferre, quae diversi spiraminis innumerabiles flores habet: quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit.
22 (Vers. 47.) Et ideo nemo tantum potest diligere, quantum illa quae in pluribus diligit. Nec Petrus ipse qui dixit: Domine, tu nosti quia diligo te [Ioan. 21, 17]. Nec Petrus ipse qui doluit quia interrogatus est: Amas me (ibid.)? Quod enim manifestum erat, nolebat quasi incognitum quaeri. Ergo nec Petrus ipse, [Omnes edit., quia Ecclesiam dilexit in Petro. Contra scripti cod. prope ad unum, quia Ecclesia dilexit in Petro: quam lectionem manifeste sensus ac ratiocinatio exigit.] quia Ecclesia dilexit in Petro. Nec Paulus ipse, quia Paulus quoque eius est portio. Et tu plurimum dilige, ut et tibi plurimum remittatur. Multum peccavit Paulus, qui etiam persecutor fuit: sed multum dilexit, qui usque ad martyrium perseveravit. Remissa sunt ei peccata multa; quia et ipse dilexit multum, qui sanguini proprio pro Dei nomine non pepercit.
23 (Vers. 39.) Vide oeconomiam: in domo Pharisaei peccatrix glorificatur: in domo Legis et prophetae non pharisaeus, sed Ecclesia iustificatur; pharisaeus enim non credidit, ista credebat. Denique ille dicebat: Si esset hic propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum. Domus autem [Post vocem, Legis, Rom. edit. vocem, Iudaea, omiserat, quam tamen sensui necessariam esse obscurum non est.] Legis Iudaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis. In hac iustificatur Ecclesia iam Lege maior; Lex enim peccatorum nescit remissionem; Lex mysterium non habet quo occulta mundantur; et ideo quod in Lege minus est, consummatur in Evangelio.
24 Qui sunt isti debitores duo, nisi populi duo: unus ex Iudaeis, alter ex gentibus feneratori illi thesauri coelestis obnoxii? Unus, inquit, debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. Non materialem feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera virtutum: quarum meritum gravitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenditur. Vae mihi si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic integrum debitum possit exsolvere, vae mihi si non petiero: Concede mihi debitum [Matth. 6, 12]! Non enim nos ita Dominus orare docuisset, ut peteremus dimitti nobis nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.
25 Sed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita sunt eloquia Dei, nobis creditur partus Virginis. Habes talentum Virginis partum: habes fidei centesimum fructum. Creditus est Emmanuel nobiscum Deus, credita Domini crux, mors, resurrectio. Et si Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est; quia pro Ecclesia passus est. Itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit. Et secundum homines plus fortasse offendit, qui plus debuerit: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit: si tamen gratiam consequatur. Gratiam enim et qui reddit, habet: et qui habet in eo ipso quod habet, solvit; [Nonnulli mss., nam et credendo habetur, et habendo redhibetur; quidam, redimitur.] nam et reddendo habetur, et habendo redditur (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 44).
26 Et ideo quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, (quid enim referamus pro susceptae carnis iniuria? quid pro verberibus? quid pro cruce, obitu, sepultura?) vae mihi si non dilexero! Audeo dicere: non reddidit Petrus, et ideo plus dilexit. Non reddidit Paulus? Reddidit quidem mortem pro morte, sed alia non reddidit; quia multa debebat. Audi ipsum dicentem quia non reddidit: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei [Rom. 11, 34]? Reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso habemus omnia? Reddamus ergo amorem pro debito, charitatem pro munere, [Iidem. mss., gratiam pro sanguine, pro pretio pecuniam. Alii nonnulli, gratiam pro pecunia.] gratiam pro sanguinis pretio; plus enim diligit cui donatur amplius.
27 Sed revertamur ad illam superiorem, cuius consilium adhuc nec apostoli intelligunt, quod erat absconditum a saeculis in Deo: Quis enim cognovit sensum Domini (Ibid.)? Conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit unguentum, et quaerebantur dicentes: Quare hoc sic periit? Potuit enim venumdari pretio, et dari pauperibus [Matth. 26, 8]. Quid utique displicuerit Christo in eorum sermonibus, non poteris deprehendere, nisi mysterium intelligas; luxuriosi enim hominis, vel potius non hominis est olere unguentum. Certe et ipsi qui olent, ungere se, non perfundere solent. Quid ergo displicuit quia dictum est: Potuit hoc venumdari pretio, et dari pauperibus [Matth. 25, 40]? Certe et ipse supra dixerat: Quidquid uni minimorum horum fecistis, et mihi fecistis. Sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.
28 Non est igitur simplex figura; et ideo respondit illis Dei Verbum: Quid molesti estis huic mulieri? . . . . . Semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper [Matth. 26, 10 et 11]. Semper ergo tecum pauperem habes, et ideo benefac. Num igitur differre pauperem debes; quia semper tecum est, cum tibi Propheta dicat: Ne dixeris pauperi . . . . Cras dabo [Prov. 3, 28]? Sed ille de sola misericordia locutus est: hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente, conferatur. Mittens enim unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit [Matth. 26, 12]. Non ergo unguentum Dominus, sed charitatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probavit.
29 Et tu si desideras gratiam, charitatem auge: mitte in corpus Iesu fidem resurrectionis, odorem Ecclesiae, communis charitatis unguentum; et ita progrediens pauperi dabis. Plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam affluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris: si ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo. Non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum: littera enim occidit [II Cor. 3, 6]; sed secundum spiritum, quia spiritus vita est.
30 Quod ergo istius mulieris unguentum est? Quis hoc audire potest? Quis tales aures habet, ut dicente Iesu verbum quod accepit a Patre, immo qui ipse Verbum est, possit tantam mysterii altitudinem capere? Et discipuli ex parte intelligunt, etsi non totum intelligant. Unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis Dominici tantum pretio debebatur; quod videtur verisimile. Denique Ioannes Evangelista inducit sermone Iudae Iscariotis aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: Potuit enim venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus [Ioan. 12, 5]. Trecenta autem aera crucis insigne declarant: sed Dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mavult.
31 Id tamen de caeterorum apostolorum vocibus intelligimus: Iudas autem condemnatur avaritiae, qui pecuniam Dominicae praetulit sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, erravit tam cara auctione: vili vult aestimari se Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur. Gratis, inquit, accepistis, gratis date [Matth. 10, 8]. Pecuniam non quaerit divitiarum altitudo, sed gratiam. Ipse nos pretioso sanguine redemit, non vendidit. De quo plenius diceremus, nisi a nobis ipsis tractatum alibi recordaremur [Lib. III de Spiritu sancto, cap. 18].
32 Ergo secundum dicta Domini, In quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. 2, 3], quos nemo potuit praevidere, operari me oportet in sepulturam eius; ut caro eius requievisse, non corruptionem vidisse credatur: et mors corporis eius ita domum nostram odore sui compleat, ut credamus quia in manus Patris commendavit spiritum suum, et a morte sequestrata divinitas corporalium non subiit consortium passionum.
33 Intellige quemadmodum corpus filii unguentum oleat. Corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. Corpus eius traditiones sunt Scripturarum. Corpus eius Ecclesia est. Corporis eius odor sumus; et ideo decet ut mortem corporis eius ornemus. Etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. Ornabo corpus eius, si fiam sermonum eius praedicator, et possim gentibus crucis aperire mysterium. Ornavit ille qui dixit: Quia praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. 1, 23 et 24]. Ornatur crux, cum id quod per imperitiam stultum putatur, per Evangelium sapientius aestimatur; ut possimus docere quemadmodum virtus adversaria per crucem Domini destruatur. Misi in Domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.
34 Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo, nisuque virtutum alabastrum unguenti, non vile aliquod atque commune, sed pretiosum unguentum alabastri, et unguentum pisticum. Si enim quis fidei congreget flores, et praedicet Iesum Christum crucifixum: in omnem Ecclesiam, quae Christi corpus est, mundo mortua, requiescens Deo, fidei suae transfundit unguentum. Olere incipit tota domus Domini passionem: olere incipit mortem: incipit olere resurrectionem; ut possit unusquisque ex hoc sacrae plebis numero dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Galat. 6, 14]. Spirat odor, redolet unguentum in corpore, si quis possit (atque utinam ego possim) confidenter loqui: Mihi autem mundus crucifixus est (Ibid.). Non amanti divitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Iesu Christi: non amanti quae videntur, sed quae non videntur: non cupido vitae, sed ei qui festinat dissolvi, et cum Christo esse, crucifixus est mundus. Hoc est enim crucem tollere, et sequi Christum; ut et nos commoriamur et consepeliamur cum eo; ut unguentum quod ista mulier in sepulturam eius misit, olere possimus. Non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen. Unde etiam prophetice dictum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum [Cant. 1, 2]. Ideo exinanitum, ut maiore fides odore fragraret.
35 Ex hac ergo muliere intelligimus illud Apostolicum quid sit: Superabundavit peccatum, ut superabundaret gratia [Rom. 5, 20]. Nam si in ista muliere non superabundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnovit enim peccatum, et detulit gratiam. Et ideo Lex necessaria; per Legem enim peccatum agnovi. Si Lex non fuisset, peccatum lateret. Agnoscendo peccatum, veniam peto. Per Legem ergo genera peccatorum, praevaricationis quoque crimen agnosco, curro ad poenitentiam, gratiam consequor. Lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam.
36 Moralis magister qui de se caeteris praebet exemplum, atque ipse praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum. Praescripturus enim caeteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam, non est Filio Dei dignus, sententiae huic primus ipse se subiicit: non quo maternae refutet pietatis obsequia [ipsius enim praeceptum est (Exod. 20], Qui non honoraverit patrem aut matrem, morte moriatur), sed quia [Rom. edit. sola, paternis se ministeriis.] paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat. Neque tamen iniuriose refutantur parentes, sed religiosiores copulae mentium docentur esse, quam corporum.
37 Ergo non debuerant foris stare, qui Christum videre quaerebant: Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo [Rom. 10, 8]. Intus igitur verbum, intus est lumen. Unde et ille ait: Accedite ad Dominum, et illuminamini [Psal. 33, 6]. Si enim foris astantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum: quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus?
38 Nec putet aliquis offendiculum esse pietatis, ubi mandatum Legis impletur: si enim relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, recte sacramentum hoc in Christo servatur et Ecclesia [Ephes. 5, 31 et 32]. Et ideo parentes corpori proprio non potuit anteferre. Ergo hic non (ut quidam [Qui fuerint haeretici illi, et cur matrem a Christo negatam tam impudenter asseruerint, luculenter declarat Hieronymus in cap. XII Matth. Non ergo, inquit, iuxta Marcionem et Manichaeum matrem negavit; ut natus de phantasmate putaretur: sed apostolos cognationi praetulit, etc. His similia habes apud Epiphanium Haeres. 42, et Chrysostomum in cap. XII Matth., etc.] haeretici tendiculas aucupantur) mater negatur, quae de cruce etiam agnoscitur [Ioan. 19, 26], sed necessitudini corporali praescriptorum coelestium forma praefertur. Illud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeis, ex quibus est Christus secundum carnem, Ecclesiam quae credidit, praeferendam.
39 Itaque qui se intelligeret propter divinum in terras venisse mysterium, Ecclesiaeque conventum, relictis navem ascendit parentibus. Neque enim quisquam poterat hunc mundum enavigare sine Christo quando eos quoque quibus Dominus adest, tentationum saecularium saepe procella perturbat. Et oeconomia servatur in apostolis, ut advertas sine tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei tentatio est.
40 Subiecti igitur sumus nequitiae spiritalis procellis: sed quasi pervigiles nautae gubernatorem excitemus. Verum et ipsi periclitari solent. Quem igitur gubernatorem requiramus? Illum utique qui non serviat, sed imperet ventis, de quo scriptum est:
41 Quid est surgens? Quiescebat enim: sed quiescebat corporis somno, cum intenderet divinitatis mysterio; ubi enim sapientia, ubi verbum, nihil sine verbo fit, nihil sine prudentia.
42 Supra habes, quia pernoctabat in oratione [Luc 6, 12]: quomodo hic in tempestate dormiret? Sed exprimitur securitas potestatis, quod omnibus timentibus, solus intrepidus quiescebat. Non est ergo consors naturae, qui non est consors periculi. Et si corpus dormit, operatur divinitas, operatur fides. Denique dicit: Modicae fidei, quare dubitastis [Matth. 8, 26]? Et bene arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeret, perire non possit.
43 Ergo confirmavit fidem, refudit tranquillitatem. Ventum cessare praecepit, non aquilonem, non africum: sed illum utique ventum, cui dictum est ab angelo Michaele [Narrat post Euseb. Hist. lib. II. cap. 23 et 24, et lib. III. c p. 25; Hieron. in Catal., hanc epistolam cum auctoritatem vetustate et usu iam meruisset, tamen a plerisque reiectam, quod in ea ab Apocryphis testimonium auctor assumpsisset. Verum iis contemptis ab Ecclesiae PP. et Conc. inter canonicas Scripturas recepta est, puta ab Tertull., lib. de Hab. mul., cap. 3; Cypr. adv. Novat.; Orig. Homil. 13 in Gen., in Iosue, in Matth et alibi; Athanas. in Synop; Clem. Alex. lib. Ὑποτυπ.; Epiph. Haer. 50, etc; conc. Laodic., cap. 59, Carthag. III, cap. 47, etc. Tanta tamen tantorum virorum auctoritas, totque saeculorum praescriptio Novatores nostros prohibere non potuit, quin hanc eamdem epistolam, non aliis freti argumentis, ex canonicorum librorum albo iterum eraderent. Sed quid vetet in epistola canonica apocrypham citari commentationem, cum Apostolus ipse paganorum carmina laudaverit, et iis nos spoliis ditari debere frequens doceat Ambrosius, Hieronymus atque alii.] in epistola Iudae: Imperet tibi Dominus (Iudae IX). Unde etiam sanctus Matthaeus: Imperavit, inquit, vento et mari [Matth. 8, 26]. Atque utinam in nobis flatus eius asperos cohibere dignetur; ut fluctuanti vitae refusa tranquillitas naufragii metum demat! Et si iam non dormiat sui corporis somno, caveamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat et quiescat.
44 Et [Edit. Rom., quoniam haec loco superiori perstrinximus, nunc delibasse sat est. Verum quia, etc.] quoniam quae loco superiori perstrinximus, delibasse satis est: nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione Gerasenorum daemoniis afflatos Christo occurrisse cognovimus (Ibid., 28), hic autem sanctus Lucas unum inducit, eumdemque nudum (nudus enim est quicumque tegumentum naturae suae et virtutis amisit), qua ratione evangelistae de numero dissonare videantur, non otiose praetereundum, sed requirendum arbitror. Et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; vir enim iste qui habebat daemonium, populi figura gentilis est, [Eadem edit. Rom., apertus vitiis. Aliae, ac mss. omnes, opertus vitiis. Neutra lectio aspernanda.] opertus vitiis, nudus errori, pateus crimini. Duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt; quoniam cum tres filios Noe generaverit, Sem, Cham, et Iaphet [Gen. 9, 18]; Sem tantum familia in possessionem adscita est Dei. Ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat; benedictus alter, quod aversus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem [Ita mss. ac vet. edit. Rom. vero, pietate texit . . . seminis vitavit.] pietate texisset, et fraterni maledictum seminis eluisset.
45 Ut pote qui a diluvio usque ad adventum Domini vexabatur, furore dementi rumpens vincula naturae. Necimmerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse significavit [Matth. 8, 28], siquidem talium animae in quibusdam habitare videntur [Edit. Rom. sola, tumulis peccatorum. Sed ponitur vox sepulcrorum, distinctionis ergo; tumulus enim per se ac proprie quemlibet editiorem locum significat.] tumulis sepulcrorum? Quid enim aliud sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus Dei verba non habitant? Agebatur ergo in loca deserta, spiritalium scilicet infecunda virtutum; profugus a Lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.
46 (Vers. 30-33.) Non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat incursu; quae cum Dominum vidisset, cognovissetque praescia Dominici adventus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut introeundi in porcos acciperet facultatem. Et primum clementiam Domini debemus advertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae. Non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt; quia coelestis luminis claritatem sustinere non poterant; ut qui oculos dolent, radium solis ferre non possunt; sed tenebrosa eligunt, et splendentia derelinquunt. Fugiant ergo daemones splendorem lucis aeternae, et ante tempus debita sibi tormenta formident, non praedivinantes quae futura sunt, sed quae prophetata sunt recordantes; dixit enim Zacharias: Et erit in illa die, disperdet Dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum . . . . . et spiritum immundum [Eadem edit. Rom., auferam de terra.] exuram de terra [Zach. 13, 2]. Docemur ergo quod non semper manebunt; ne malitia eorum in hominibus possit esse perpetua. Nunc igitur illam metuentes poenam, aiunt: Venisti . . . . . perdere nos [Matth. 8, 29]. Sed quia adhuc esse desiderant, iam ab hominibus recedentes, [Mss. aliquot, propter poenam quam sciunt, etc.] propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam, petunt in porcos mitti.
47 Qui sunt isti porci, nisi forte illi de quibus dictum est: Nolite dare sanctum canibus, nec miseritis margaritas porcis; ne forte conculcent eas pedibus suis [Matth. 7, 6]? Illi scilicet, qui immundorum usu animalium vocis et rationis expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverint ornamenta virtutum. Qui impetu feruntur in praeceps; quoniam nullius meriti contemplatione revocantur: sed tamquam de superioribus ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, suffocantur in aquis, inter fluctuantia mundi istius strangulatorum in modum, intercluso pereunt spiritus commeatu; neque enim in iis qui fluido aestu voluptatum huc atque illuc feruntur incerti, ullius spiritus potest esse vitale commercium.
48 Videmus igitur quia homo ipse sibi est auctor aerumnae. Nam nisi quis porci more vixisset, numquam accepisset in eum diabolus potestatem; aut si accepisset, non ut perderet, sed ut probaret. Aut fortasse quia post Domini adventum bonos iam depravare non poterat, non omnium hominum, sed levium iam quaerit interitum; ut latro non armatis insidiatur, sed inermibus; et iniuriis lacessit infirmum, qui se intelligit [Ita mss. magno numero et auctoritate. Quidam tamen atque edit., vel a forte contemni.] vel a forti conteri, vel a potenti damnari.
49 Sed dicit aliquis: cur hoc a Deo permittitur diabolo? At ego dico, ut boni probentur, improbi puniantur; haec enim poena peccati est. Denique lege quia immittit Dominus febrem, et tremorem, et malos spiritus, et caecitatem, et omnia flagella, iuxta merita peccatorum [Deut. 28, 59 et seq.]. Sed redeamus ad lectionem.
50 Neque enim aliquam philosophiae professores, vel principes Synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. Solus est Christus qui aufert peccata populorum; si tamen medendi patientiam non recusent. Caeterum curare non dignatur invitos, et cito infirmos deserit, quibus oneri videt esse praesentiam suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de civitate in qua species Synagogae videtur existere, rogabant ut discederet:
51 Infirma enim mens non capit Dei verbum, nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit, et solvitur.
52 Et ideo diutius molestus non fuit: sed Ascendit, et regressus est: ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a Synagoga scilicet ad Ecclesiam. Regressus per stagnum est, ut hic ait: aut sicut Matthaeus per fretum [Matth. 9, 1]; inter nos enim et illos fretum magnum est. Itaque nemo de Ecclesia ad Synagogam sine periculo transit salutis. Sed et ille qui de Synagoga ad Ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat.
53 Cur autem non recipitur liberatus, sed domum redire censetur; nisi ut et iactantiae causa vitetur, et infidelibus sit exemplo, quoniam domus illa naturale sit diversorium? et ideo qui remedium sanitatis fuerat consecutus, a tumulis et sepulcris in illam spiritalem domum redire praecipitur; ut fiat Dei templum, in quo erat mentis sepulcrum. (Vers 41, 42.) Et ecce venit vir cui nomen Iairus, et ipse princeps Synagogae erat; et cecidit ante pedes Iesu, rogans eum ut intraret domum suam; quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur.
54 Reliquerat in Gerasenis Synagogam Christus, ut diximus; et quem sui non receperat, excepimus alieni, excepimus quem exspectabamus. Nec nobis igitur a quibus exspectabatur, diu defuit; nec ad illos, si rogetur, redire fastidit. Vir enim iste princeps Synagogae, cui filia erat unica, pro Synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urgebatur in mortem; quia deserebatur a Christo. Quem putamus Synagogae principem esse, nisi Legem, cuius contemplatione Dominus Synagogam non penitus dereliquit, sed medicinam salutis credentibus reservavit? Ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia de gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.
55 Moraliter hunc locum satis putavimus exprimendum; et ideo non illa quae dicta sunt [Omnes edit. ac pauci mss., recensemus. Plures potioresque, retractamus; unus, aut alter, recantamus. Sed retractamus hic idem sonat, atque iterum et secunda cura tractamus, non vero, palinodiam canimus.] retractamus, sed mystica brevi voluimus sermone perstringere. An non ita factum est, ut Dei Verbum cum venisset ad Iudaeos, adscisceretur a gentibus, et prius ab illis qui in Lege non crediderant, in gratia crederetur?
56 (Vers. 43.) Nam sicut illa quae in medicis erogaverat omnem substantiam suam, ita etiam congregatio gentium [Rom. edit., quae amiserat omnia . . . . . prodegerat, facta est verecunda . . . . . pudore constantior. Aliae cum omnibus mss. in lectionem nostram, quae nec ipsa contumnenda est, conspirant.] amiserat omnia dona naturae, et patrimonium vitale prodegerat, sancta, verecunda, religiosa, fide promptior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare veniam. Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit. Sic sancta plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit, ut desereret: fidem detulit, ut crederet; devotionem exhibuit, ut rogaret; sapientiam induit, ut sanitatem suam et ipsa sentiret; fiduciam sumpsit, ut fateretur quod praeripuisset alienum.
57 Cur autem retro tangitur Christus? An quia scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis [Deut. 13, 4]? Quid etiam sibi vult quod et principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista fluxu sanguinis ab annis duodecim laborabat; nisi ut intelligatur quia quamdiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia? Defectus illius, huius est virtus; quia Illorum delicto salus gentibus [Rom. 11, 11]; et consummatio illius, huius exordium, non naturae exordium, sed salutis: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Ibid., 25). Non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior Synagoga quam Ecclesia; quia quamdiu illa credebat, ista non credidit, et per varias corporis atque animae passiones [Edit. Rom., immedicabilis remedio. Non male, nisi ab aliis, et mss. omnibus hic deficeret. Sumendum igitur, immedicabili pro inefficaci atque inepto ad medendum.] immedicabili remedio aegra languebat. Audivit aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis suae remedium: tempus venisse cognovit quo medicus adesset e coelo, surrexit ut occurreret Verbo, vidit quia comprimebatur a turbis; non enim credunt qui comprimunt, credunt qui tangunt. Fide tangitur Christus, fide Christus videtur: non corpore tangitur, non oculis comprehenditur; neque enim videt, qui videns non videt; neque audit, qui ea quae audit, non intelligit; [Ita vet. edit. cum plerisque mss. Rom. vero cum aliis, neque intelligit, qui non fideliter tangit.] neque tangit qui non fideliter tangit. Denique ut fidem tangentis exprimeret, ait:
58 Quod est evidentis indicii, quia non intra possibilitatem conditionis humanae, atque intra corporis claustrum inclusa [Omnes edit., sapientia divinitatis coartata est. Omnes mss., sapientia, divinitas, etc.] sapientia, divinitas coarctata est: non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus exundat aeterna. Non enim humana ope plebs gentium liberatur: sed Dei munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam inclinat aeternam. Nunc si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia comparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti eius nequimus attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam Christi.
59 Non latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui tetigerit aversum; neque enim Deus indiget oculis ut videat, neque corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Beatus ergo qui vel extremam partem Verbi contigerit; nam totum quis potest comprehendere? Verum ut ad illam quae adhuc aegra est, revertamur; [Mss. aliquot, ad per nos magis quam per suam moram, mortua esse credatur.] ne per nostram moram dum diu Christi moramur ingressum, mortua esse credatur:
5a (Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
60 Et primum illud consideremus quod suscitaturus mortuam, ad faciendam fidem haemorrhousam ante curavit. Et ut scias exempli gratia stetisse sanguinis fluxum: [Omnes edit., dum ne illam petitur. Mss. autem nonnulli, dum illa patitur. Alii multo plures, ac melioris notae, dum illa petitur. Optime, idem enim atque, dum illa convenitur, sive, ad illam itur.] dum illa petitur, ista curatur. Sic et resurrectio temporalis in Domini passione celebratur; ut et perpetua illa credatur. Sic et Mariae paritura sterilis indicatur [Luc. 1, 36]; ut conceptura virgo credatur. Denique audivit parituram Elizabeth, nec de sua generatione dubitavit.
61 Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum. Adhuc et hi increduli ad resurrectionem, quam Iesus in Lege praedixit, in Evangelio complevit. Itaque cum venisset in domum, paucos futurae arbitros resurrectionis adscivit; non enim a multis continuo est credita resurrectio. Denique dicente Domino:
62 Quicumque enim non credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos: ubi resurrectionis fides est, non mortis est species, sed quietis. Nec abhorret illud Matthaei, quod ait tibicines fuisse in domo principis, et turbam tumultuantem [Matth. 9, 23]: vel quia [Dicuntur a quibusdam Graeci fuisse primi auctores huius moris: quem tangit Ovid. lib. IV Fast., et V Trist. eleg. 1, ubi non obscure indicat communem fuisse eum tam hominum, quam puerorum funeribus. Lactantius tamen tibias puerorum inferiis, maiorum vero tubas adhiberi consuevisse testatur. Sed tibias in iustis etiam maiorum, si non essent e nobilium ordine, locum habuisse volunt nonnulli.] more veteri tibicines ad incendendos excitandosque luctus videbantur adhiberi: vel quia per Legis et litterae cantilenam, exsultationem Synagoga non poterat capere spiritalem.
63 (Vers. 54-56.) Tenens ergo manum puellae Iesus sanavit eam, et iussit ei dari manducare. Quod est testimonium vitae; ut non phantasma, sed veritas crederetur. Beatus ille cui manum sapientia tenet. Utinam meos quoque teneat actus, teneat manum iustitia, teneat Dei Verbum, inducat in penetralia sua, spiritum avertat erroris, convertat salutis, dari mihi iubeat manducare! panis enim coelestis, Dei verbum est. Inde et illa sapientia quae divini corporis et sanguinis sacrosancta altaria replevit alimentis: Venite, inquit, edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis [Prov. 9, 5].
64 Quae tamen tantae diversitatis est causa? Supra publice viduae filius suscitatur [Luc. 7, 12], hic removentur plures arbitri. Sed puto quod in eo quoque pietas Domini declaretur; quia vidua mater unici non patiebatur moram, et ideo ne amplius afficeretur maturitas additur. Est etiam forma sapientiae, in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores.
65 Qualis debeat esse qui evangelizat regnum Dei, praeceptis evangelicis designatur; ut sine virga, sine pera, sine calceamento, sine pane, sine pecunia
66 Quibus primo omnium datur pacis atque constantiae
67 Sed haec ut secundum litteram de hospitii religione venerabilis est forma praecepti: ita etiam de mysterio sententia coelestis arridet. Etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. Videamus igitur ne forte Ecclesia praeferenda designetur, et Christus. Quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu, quam sancta Ecclesia (24, quaest. 1, cap. Quae dignior)? Aut quis praeferendus magis omnibus videtur esse quam Christus, qui pedes suis lavare consuevit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patiatur habitare vestigiis: sed maculosos licet vitae prioris, in reliquum tamen dignetur mundare processus? Hic est igitur solus quem nemo debet deserere, nemo mutare. Cui bene dicitur: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus [Ioan. 6, 69 et 70]. Vides exsecutorem coelestium praeceptorum: qui quoniam non mutavit hospitium, coelestis consortium consecrationis emeruit.
68 Fides igitur imprimis Ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus habitator sit, haud dubie sit legenda. Sin vero perfidus populus, aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, vitanda haereticorum communio, fugienda Synagoga censetur. Excutiendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus, tamquam humi arido arenosoque mentis tuae vestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet Evangelii praedicator, et tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda, allevare atque abolere vestigiis, iuxta quod scriptum est: Quis infirmatur, et ego non infirmor [II Cor. 11, 29]? Ita si qua est Ecclesia quae fidem respuat, nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat; ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. Quod Apostolus quoque evidenter asseruit dicens: Hoereticum hominem post unam . . . . correptionem devita [Tit. 3, 10].
69 (Vers. 8.) Quae ratio est, quod cum in posterioribus Ioannis passio describatur, hic iam mortuus verbis Herodis ostenditur? Ne forte illa, quia post Legis defectum Evangelicus cibus incipit ieiuna pascere corda populorum? Denique postea quam illa quae Ecclesiae typum accepit, a fluxu curata est sanguinis, postea quam apostoli ad evangelizandum regnum Dei sunt destinati, gratiae coelestis impartitur alimentum. Sed quibus impartiatur, adverte. Non otiosis, non in civitate quasi in Synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt, ipsi excipiuntur a Christo, et cum ipsis loquitur Dei Verbum non de saecularibus, sed de regno Dei. Et si qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter indulget.
70 Consequens igitur erat, ut quos a vulnerum dolore sanaverat, eos alimoniis spiritalibus a ieiunio liberaret. Itaque nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sanatus. Et illi qui vocantur ad coenam, prius vocando sanantur. Si claudus fuit, gradiendi facultatem ut veniret, accepit. Si lumine oculorum privatus erat, domum utique Domini, nisi refusa luce, intrare non potuit.
71 Ubique igitur mysterii ordo servatur; ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae coelestis exuberet: quamquam nondum validioribus haec turba reficiatur alimentis, neque Christi corpore et sanguine ieiuna solidioris fidei corda pascantur. Lacte, inquit, vos potavi, non esca; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis [I Cor. 3, 2]. In modum lactis quinque sunt panes. Esca autem solidior corpus est Christi, potus vehementior sanguis est Domini. Non statim a primo epulamur omnia, neque potamus omnia. Hoc primum, inquit, bibe [Esai. 9, 1]. Est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. Est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. Primum quinque panes sunt, secundum septem, tertium ipsum corpus est Christi.
72 Nequaquam igitur talem Dominum deseramus, qui pro uniuscuiusque viribus impartire nobis alimenta dignatur; ne aut infirmum validior cibus opprimat, aut validum exilia alimenta non satient: Qui enim infirmus est, olera manducet [Rom. 14, 2]. Et ille qui iam videtur laqueos infirmitatis evadere, de quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. Certe si petere cibum validiorem veretur, ipse relictis suis omnibus, festinet ad Dei verbum. Dum audire incipit, incipit esurire. Incipiunt apostoli esurientem videre. Et si illi adhuc non intelligunt quid esuriat, intellexit Christus. Scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi. Dicat: Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via [Matth. 15, 32]. Bonus Dominus studia exigit, vires ministrat.
73 Utinam, Domine Iesu, velis mecum istos ieiunos non dimittere, sed importitis abs te epulis reficias eos; ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem ieiunii non timere. Dicas utinam etiam de nobis: Nolo eos ieiunos dimittere! Et causam mihi dicito, quare eos nolis ieiunos dimittere: immo iam dixisti, quia si quem dimiseris ieiunum, deficit in via, hoc est, deficit vel in istius cursu vitae, vel antequam ad [Caput viae, dicitur finis ac terminus viae; nam quod summum atque extremum in singulis rebus est, caput dicitur.] caput perveniat viae, antequam perveniat ad Patrem, et intelligat quod ex Patre Christus est, intelligat quod Christus e coelo, et intelligat quod Christus qui descendit, ipse est et qui ascendit; ne forte cum acceperit quod natus ex Virgine est, incipiat non Dei virtutem, sed hominis aestimare. Ergo ne deficiant, inquit. (Ibid.) Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
74 Nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse venalem. Noverat Christus, noverat ipse nos potius esse redimendos: suas vero epulas gratuitas donat. Nondum ergo habebant discipuli cibum qui redimere nos posset. Habebant tamen iam cibum qui satiare nos posset: habebant cibum qui confirmare nos posset: Panis enim confirmat cor hominis [Psal. 103, 16]. Miseretur ergo Dominus, ne quis deficiat in via. Si quis ergo defecerit, non per Dominum Iesum, sed per se deficit: nec habes quod adscribas Domino, qui vincit cum iudicatur; quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta virtutis? Nonne ipse te genuit, nonne ipse te pavit? Cibus eius virtus est, cibus eius fortitudo est. Sed si tu negligentia tua virtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum coelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. Denique Dominus sicuti super iustos et iniustos pluit: ita etiam iniustos pascit et iustos.
75 Nonne in escae virtute cum iam deficeret in via sanctus Elias, quadraginta ambulavit diebus, et illam escam angelus dedit [III Reg. 19, 8]? Si autem te paverit Iesus, et acceptam escam servaveris, ambulabis non quadraginta diebus et quadraginta noctibus, sed (audeo dicere Scripturae fretus exemplis) quadraginta annis: et egredieris ab Aegyptiis finibus, donec pervenias in terram multam, in terram fluentem lac et mel, quam iuravit Dominus daturum se patribus nostris. Huius terrae tibi virtus requirenda est, quam possidet mitis. Non istam terram dico quae arida est, sed illam quae Christi confirmatur alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum incolatibus frequentatur.
76 Dividit ergo escas Dominus Iesus. Et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator enim est omnium: sed cum ille panes frangat, et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in via; nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur, et dividit: sed his dividit, qui cum eo etiam in deserto permanent, qui primo et secundo et tertio die non recedunt. Sic enim habes alibi: Misereor huius turbae; quia triduum est iam quod perseverant mecum [Matth. 15, 32]. Quanta dignatio, quanta ab eo hominibus inspiratur humanitas! Non vult ieiunos dimittere, non vult; ne deficiant in via.
77 Noli ergo deficere a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. Quid enim respondebis ei: aut quomodo te excusabis, si escae virtutem quam ministrat, amiseris? Non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. Non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum; ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Multum enim refert inter eum qui necessitate invitus aliquid agit, et inter eum qui ex voluntate quod bonum est eligit: Si enim invitus hoc ago, dispensatio mihi credita est: si volens mercedem habeo [I Cor. 9, 17]. Consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi, et si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. Dicet etenim quod iam per prophetam locutus est: Populus meus, quid feci tibi . . . . aut in quo molestus fui tibi? responde mihi [Mich. 6, 3]. Dicet et ei qui in via defecerit: qua ratione defecisti in via? Nonne [Mss. longe plurimi, panes feci, Corb. tamen per correctionem, et alii nonnulli cum edit., panes fregi.] panes fregi? nonne benedixi? nonne iussi dari? Sed cur tu accipere noluisti?
78 Quanti etiam praesentium deficient in via, et post hos sermones, qui licet nostri sint, tamen quia nemo dicit Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto [I Cor. 12, 3], [Rom. edit. sola, Domini aestimandi sunt. Minus commode. Palam enim est ab Ambrosio significari suos etiam sermones per Spiritus sancti gratiam panes esse.] panes aestimandi sunt: quanti, inquam, deficient, et in vias gentium transversis itineribus fornicantes abibunt! Atque utinam unus, et non plurimi! Sed non Iesus auctor defectus, etiamsi quis defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, sive quinque millia, sive quatuor millia sint.
79 Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. Cur enim plures, id est, quinque millia quinque panibus, hoc est, numero minori satiantur: pauciores vero, qui sunt quatuor millia septem panibus, hoc est, numero maiore pascuntur? Si enim facti tantum sequamur miraculum, videtur esse divinius quod de minore modo pluribus abundavit. Cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adiectum est? [Sic omnes edit. cum mss. aliquot. Alii vero neque numero, neque aetate inferiores multis resecatis locum ita contrahunt: Prius enim quinque millia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta, etc. Quod quidem minime absurdum sensum efficiet, si verbum, referuntur, sequenti membro expressum hic subintelligas.] Prius enim quinque millia quinque panibus [Matth. 14, 19]: postea vero quatuor millia septem panibus legimus satiata [Matth. 15, 36]. Quaeramus ergo mysterium, quod miraculo praestet.
80 Itaque videntur illa quinque millia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo: quatuor vero millia, etsi adhuc in corpore sint, et in hoc mundo qui ex quatuor constat elementis, non otiose tamen referuntur mysticae escam accepisse quietis; iam enim aequantur mundo, supra mundum futuri. Nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis impartitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die, et Dominus sanctificavit eum. Ultra mundum ergo quies, [Mss. aliquam multi, nec sequioris aetatis, intra mundum etiam, etc. Porro obiter monendum eosdem cod. ex quopiam exemplari descriptos esse, in quo post verba, benedictio pacatorum, folium videtur fuisse transpositum; unde ad illos quoque eadem transpositio promanavit.] ultra mundum etiam fructus quietis. Denique Beati pacifici; ipsi enim filii Dei vocabuntur [Matth. 5, 9]. Nam cum Deus supra mundum sit, nemo utique potest Deum videre, nisi mundum prius spiritali transcendat obtutu. Septima itaque benedictio pacatorum: septem etiam illis quatuor millibus fragmentorum sportae supersunt [Matth. 15, 37]. Non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus, panis quietis. Et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaveris, audebo et dicam, post quinque panes et septem tertio iam in terra non manducabis panem: sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in coelestibus. Sicut enim septem panes, panes quietis: ita octo panes, panes sunt resurrectionis. Ergo isti qui septem aluntur panibus (Ibid., 32) triduo perstiterunt, et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. Denique sanctorum vox est: Tribus diebus ambulabimus, [Mss. nonnulli, ut epulemur Domino, etc.] ut epulemur Domino Deo nostro [Exod. 5, 3]. Sed illa suo loco.
81 De quinque ergo panibus sanctus Ioannes docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas (singulis enim diversa impartita est gratia); docuit, inquam, me quinque istos panes hordeaceos fuisse [Ioan. 6, 9]; et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem [Gill. in marg. corporibus vel pecoribus. Duo etiam mss. legunt, pecoribus. Melius tamen alii atque edit. corporalibus; refertur enim ad superiora illa, corporalibus proxima alimenta: quae sic in omnibus mss. et edit. exhibentur.] corporalibus. Cur enim primo hordeaceos? Quia primo [Plerique mss., lacte Dei, deinde esca, etc.] lacte, deinde esca est nutriendus qui accedit ad fidem; nondum enim poteramus, et fortasse plerique nec adhuc possumus. Nam cum sint inter nos contentiones, et dissensiones, nonne carnales sumus, et secundum hominem ambulamus? Suis quaeque aptata sunt alimenta virtutibus; et inde prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur [III Reg. 17, 13]: fortiori vero sicut Eliae, de interioribus frumenti [Quidam mss., panis subcinericius ministratur.] panis farinaceus ministratur, [Edit. cum mss. non paucis, quem (Rom. quia) vatem (quidam mss. autem) non queunt contaminare, sed pascere peccatores. Sed quis sensus, nisi ineptus hinc eruatur? Nos vero locum ex quinque mss. probatioris notae restituimus.] quem non queunt depascere peccatores.
82 Nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia: illi enim supra fenum discumbunt, isti supra terram recumbunt: supra fenum quinque millia, supra terram quatuor millia. Plus est terram premere, quam supra fenum iacere; illi enim quibus adhuc sensus sunt corporales, mollioribus delectantur, et ideo supra fenum recumbunt: Omnis enim caro fenum [Esai. 40, 6]: isti vero supra terram, quae triticum et vinum gignit et olivam, cibum gratiae consequuntur. Illi discumbunt, isti recumbunt; maior enim est quaedam requies recumbentis. Ibi duo pisces, hic sine numero; unde plerique septiformis Spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis Testamenti figuram intelligendam putaverunt.
83 Non piget ergo aestimare quod quatuor millia ex quatuor mundi collecta partibus, in quibus Ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant, iuxta quod scriptum est: Quia venient ab Oriente et Occidente et Septentrione et Austro, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum [Matth. 8, 11]. Unde hic gratiae Patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam gratiarum est actio. Pro Ecclesia quippe sua Dominus Patri gratias agere consuevit; quia quae abscondit sapientibus, ea parvulis revelavit. Benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus: gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. Iam illud in superioribus praelibavimus, quia cum quinquageni discumbere iuberentur, licet sacrato numero definito; tamen videtur hic fundatioris Ecclesiae populus, qui sine numeri definitione recumbit.
84 Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur, et ministrant apostoli; nam et in satietate, repulsae in perpetuum famis indicium designatur; quia non esuriet qui acceperit cibum Christi: et in apostolorum ministerio futura divisio Dominici corporis sanguinisque praemittitur. Iam illud divinum, quemadmodum quinque panes quinque millibus populi redundaverunt; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.
85 Videres incomprehensibili quodam rigatu inter dividentium manus, quas non fregerant, fructificare particulas, et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subrepere. Qui haec legit, quemadmodum iuges aquarum miretur meatus, et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus: quando etiam panis exundat, et naturae solidioris rigatus exuberat? Haec igitur facta sunt, ut illa quoque quae non cernimus, cerneremus. His evidenter illorum quoque designavit auctorem, et totius naturae creatorem materialis existere, quae non (ut philosophi volunt) reperta, sed facta, gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.
86 Hoc quidem mirum, quidquid de fluminibus haurias, signo dispendii non notari: quidquid de fontibus auferas, usurario quodam reparari meatu. Sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen videatur accedere: et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur, ita dum minuuntur fluenta, produntur. At vero hic panis quem frangit Iesus, mystice quidem Dei verbum est, et sermo de Christo, qui dum dividitur, augetur; de paucis enim sermonibus, omnibus populis redundantem alimoniam ministravit. Dedit sermones nobis velut panes, qui in nostro dum libantur ore, geminantur. Visibiliter quoque panis iste incredibili ratione dum frangitur, dum dividitur, dum editur, sine ulla dispendii comprehensione cumulatur.
87 Nec dubites vel quod in manibus ministrantium, vel in ore edentium crescat; quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. Sic in nuptiis ex fontibus vina, ministris operantibus, colorantur, et ipsi qui impleverant hydrias aqua, vinum quod non detulerant, hauriebant [Ioan. 2, 5 et seq.]. Comprehende, si potes, tanta rerum miracula. Hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis, et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est, colliguntur: illic in alienam speciem vertuntur elementa, nec suos patitur natura defectus, nec suos agnoscit ortus, usu tamen proprio recognoscit. Quin etiam melior est mutati vini natura quam nati; quia in arbitrio Creatoris est, et quos usus velit assignare naturis, et quas naturas impartire gignendis. Vide quantis operibus opus astruat: dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus accumulat.
88 Conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. Ferunt certe eorum fabulae fuisse [Midam intellige Phrygiae regem quem poetae, quo sub eius persona quam stulta sint avarorum vota, ob oculos ponerent, finxerunt eo munere donatum a Baccho, ut quidquid tangeret, in aurum verteretur, Vide Ovidii Metamor. lib. XI, fab. 3.] regem quemdam qui quidquid tangebat, aurum fiebat. Sed etiam convivia ipsa feralia; nam et ipsa mantilia digitis apprehensa riguerunt: et cibus in ore crepitabat, ferens non alimenta, sed vulnera: et in gutture potus haerebat, nec penetrare facilis, nec redire. Digna beneficia votis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! Talia sunt idolorum beneficia, ut cum videntur prodesse, plus noceant: at vero Christi munera parva videntur, et maxima sunt. Denique non uni collata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat, et videbatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.
89 Cur autem quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia ista triduo cum Christo fuerunt; et ideo amplius coelestis pabuli receperunt.
90 Nec otiose quae turbae supersunt, a discipulis colliguntur; quia ea quae divina sunt, apud electos facilius possis quam apud populos reperire. Utinam mihi contingat audire: Collige quae supersunt! Si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiverunt. Beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt.
91 Videamus quomodo colligat. Dixit Lex: Non maechaberis [Exod. 20, 14]. Fregit hunc panem Christus, divisit hoc verbum, non aliunde adiiciens, sed de suo partiens: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam maechatus est eam [Matth. 5, 28]. Habes fragmentum de suo. Addidit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum (Ibid., 29). Habes aliud. Et si dextera tua scandalizat te, abscinde eam (Ibid., 30); et, Qui dimissam a viro ducit, maechatur [Luc., 16, 19]. Vides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera [Galat. 4, 22]. Paulus dixit: Haec sunt duo Testamenta (Ibid., 24). Divisit hoc verbum, et invenit mysterium. Beatus ergo qui colligit, quae dividit Christus.
92 Qua ratione autem cophinos duodecim Christus implevit, nisi ut illud populi Iudaici solveret: Quia manus eius in cophino servierunt [Psal. 80, 7]: hoc est, populus qui ante lutum in cophinis colligebat, hic iam per crucem Christi vitae coelestis operatur alimoniam; et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante coenum gentilis perfidiae. Nec paucorum hoc munus? sed omnium est. Nam per duodecim cophinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat: Panis enim confirmat cor hominis [Psal. 103, 16].
93 Nec turbae quidem otiosa opinio est, quia alii Eliam, quem venturum putabant: alii Ioannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. Sed hoc quaerere supra nos est: [Edit. Amerb. cum longe maxima parte mss., alterius sententiae. Praestat tamen alia lectio.] alterius scientiae, alterius prudentiae est. Nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum [II Cor., 2, 2], quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? In uno enim hoc nomine et divinitatis et incarnationis expressio, et fides passionis est. Et ideo licet caeteri apostoli sciant; Petrus tamen respondit prae caeteris: Tu es Christus filius Dei vivi [Matth. 16, 16]. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Etiamne nos de generatione Dei inserimus quaestiones, cum Paulus iudicaverit nihil se scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum: Petrus nihil amplius quam Dei Filium confitendum putaverit? Nos et quando, et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Scivit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis, quam aedificationis profectus esset; et ideo iudicavit nihil se scire nisi Christum Iesum. Scivit Petrus quod in Filio Dei omnia sint: Omnia enim dedit Pater Filio [Ioan. 13, 3]. Si omnia dedit, aeternitatem quam habet, maiestatemque transfudit. Sed quo prolabor longius? Fidei meae finis Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem; non licet tamen nescire generationis fidem.
94 Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit; ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: Quoniam non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est [Matth. 16, 17]. Caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt revelare: at vero qui spiritu loquitur mysteria, non carnis et sanguinis magisterio, sed divina inspiratione fundatur. Noli ergo acquiescere carni et sanguini; ne carnis et sanguinis haurias praecepta, atque ipse sanguis et caro fias. Qui enim carni adhaeret, caro est: Et qui adhaeret Deo, unus spiritus est [I Cor. 6, 17]. Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt [Gen. 6, 3].
95 Sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: Non timebo quid faciat mihi caro [Psal. 55, 5]! Qui enim carnem vicerit, Ecclesiae fundamentum est: si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim Dei munera, qui non solum nobis quae nostra fuerant reparavit, verum etiam quae sunt sua propria concessit.
96 Refert tamen quid sibi velit quod non alium turbae opinabantur, nisi aut Eliam, aut Hieremiam, aut Ioannem Baptistam. Et Eliam forte; quia raptus ad coelum est. Sed non Elias est Christus: ille rapitur, iste regreditur: ille, inquam, rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem Deo: ille petitis ignibus vindicatur, hic persecutores suos maluit sanare, quam perdere. Cur autem Hieremiam putabant? Fortasse quia sanctificatus in vulva est. Sed non hic Hieremias: ille sanctificatur, iste sanctificat: illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. Cur etiam Ioannem populus putabat; nisi forte quia in matris utero positus, Domini praesentiam sentiebat? Sed non hic est Ioannes: ille adorabat in utero, hic adorabatur: ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu: ille poenitentiam suadebat, hic peccata donabat.
97 Et ideo Petrus non exspectavit populi sententiam, sed suam prompsit dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi [Ioan. 8, 12]. [Edit. omnes, cum paucis mss., Qui est semper est. Caetera cum mss. reliquis conveniunt; nisi quod Rom. sic prosequitur, nec coepit, nec esse deficit.] Qui et semper est, nec coepit ut esset, et esse non deficit. Magna autem Christi gratia, qui omnia prope vocabula sua discipulis suis donavit. Ego sum, inquit, lux mundi [Matth. 5, 14]: et id tamen quo ipse gloriatur, discipulis nomen indulsit dicens: Vos estis lux mundi. Ego sum panis vivus [Ioan. 6, 1]; et, Nos omnes unus panis . . . . sumus [I Cor. 10, 17]. Ego sum vitis vera [Ioan. 15, 1]. Et tibi dicit: Plantavi te vitem fructuosam [Mss. aliquot, omne semen verum; alii plures et cunctae edit., omnem veram. Sic LXX interp.πᾶσαν ἀλητινήν.] omnem veram [Ierem. 2, 21]. Petra est Christus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus [I Cor. 10, 4]: etiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negavit [Matth. 16, 18]; ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.
98 Enitere ergo ut et tu petra sis. Itaque non extra te, sed intra te petram require. Petra tua actus est, petra tua mens est. Supra hanc petram aedificatur domus tua; ut nullis possit nequitiae spiritalis reverberari procellis. Petra tua fides est, fundamentum Ecclesiae fides est. Si petra fueris, in Ecclesia eris; quia Ecclesia supra petram est. Si in Ecclesia fueris, portae inferi non praevalebunt tibi. Portae inferi, portae mortis sunt: portae autem mortis, portae Ecclesiae esse non possunt.
99 Quae autem sunt portae mortis, hoc est, portae inferi, nisi singula quaeque peccata? Si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. Si fidem laeseris, portas inferi penetrasti. Si peccatum mortale commiseris, portas mortis intrasti: sed potens est Deus, qui exaltet te de portis mortis; ut annunties omnes laudes eius in portis [Ita mss. prope ad unum. At edit. omnes, filiae Sion. Sunt enim portae castitatis, sunt portae iustitiae.] filiae Sion. Portae autem Ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas iustus intrare consuevit dicens: Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino [Psal. 117, 19]. Sed ut porta mortis, porta inferi: ita et porta iustitiae, Dei porta est. Haec enim porta Domini, iusti intrabunt per eam (Ibid., 20). Et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint inferi praevalere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta praevalebit. Fuge ergo contentiones, dissensiones, strepitus, tumultusque discordiae; ne portas mortis ingressus incurras. Dominus enim Iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. [Rom. edit. sola, Sic enim scribit Evangelista: At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent. Sed frequentes illi tales mutationes.] Increpat discipulos suos, ne cui haec dicerent, quod
100 Et fortasse ideo hoc addidit Dominus, quia sciebat difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. Et ideo passionis et resurrectionis suae assertor esse maluit; ut ex facto fides, non ex auditu discordia nasceretur. Ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis videri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es, gloriaris? Eadem tibi, qua Christus ambulavit, gradiendum est via. Haec eius agnitio, haec eius imitatatio, per ignobilitatem ac bonam famam; ut glorieris in cruce Domini, sicut ipse est gloriatus. Sic ambulavit Paulus, et ideo gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Galat. 6, 14].
100a (Vers. 22.) Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a principibus sacerdotum, et senioribus, et scribis, et occidi, et die tertio resurgere.
101 Sed videamus cur secundum Matthaeum reperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus: hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui dicerent quod esset multa passurus et resurrecturus [Matth. 16, 20]. Videtis quod in uno Christi nomine omnia sint. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, et resurrexit a mortuis. Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. Nam etiam haeretici habere sibi Christum videntur; nemo enim Christi nomen negat: sed negat Christum, qui non omnia quae Christi sunt, confitetur. Multis igitur ex causis iubet tacere discipulos; ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem; simul ne rudes et imperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.
102 Nunc qua causa etiam immundos spiritus iubeat tacere, consideremus. Sed et hoc nobis Scriptura aperuit, quia Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. 49, 16]? Ne quis dum praedicantem audit, sequatur errantem; improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet; ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.
103 Etiam illud consideremus, utrum hic primum mandaverit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus: an vero et ante mandaverit, quando apostolos duodecim destinavit, denuntians illis: In viis gentium ne ambulaveritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite autem ad oves quae perierunt domus Israel . . . . aegrotos curate . . . . leprosos mundate, daemonia eiicite . . . . et in quamcumque civitatem . . . . intraveritis, discite quis in ea dignus sit, atque ibi manete [Marc. 10, 5-11]. Itaque nec hic mandatum videtur, ut Christum Dei Filium praedicarent.
104 Ordo igitur [Id est, quemadmodum in disputationibus philosophicis procedere solent a facilioribus et simplicioribus ad difficiliora et magis impedita, sic in tractando quoque Evangelio procedendum.] disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur ad Ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum Deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus, et sumus et movemur, cuius et genus sumus; ut non solum propter munera lucis et vitae, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendus a nobis sit. Deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus; ut non possit auri argentique vel ligni materia vim in se habere divinam. Cum unum Deum esse persuaseris, [Amerb. cum mss. aliquot, tunc iudicio, eius. Minus bene.] tunc indicio eius astrues per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videatur, victam unius virtute mortem, mortuumque ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra homines fuisse videatur, Deus esse credatur. Nam nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute non potuit, quemadmodum potes probare in eo vim fuisse divinam?
105 Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem Apostoli apud Athenienses habitum, qui si a primo destruere voluisset caeremonias idolorum, sermonem eius aures gentilium respuissent. Ab uno igitur Deo operatore mundi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quae sunt in eo [Act. 17, 24]. Negari non poterat unum operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium creatorem. Adiunxit eo quod coeli et terrae Dominus [Mss. aliquot. non in manufactis idolis. Melius alii cum edit. vocem, idolis, non admittunt, pro qua subauditur templis, ut referatur ad Apostoli verba, οὐκ ἐν χειροποιήτοις ναοῖς κατοικεῖ.] in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi: erroris remedium docens esse studium poenitendi. Tunc venit ad Christum, [Mss. quatuor, nec tamen Deum tacuit, quando hominem nuncupavit. Infra vero ubi cuncti mss. et ant. edit. definivit omnibus fidem; Rom. reposuit, definivit, praebens omnibus fidem, in quo ei textus Apostolicus patrocinatur.] nec tamen Deum maluit quam hominem nuncupare, dicens: Inviro quo definivit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis [Act. 17, 31]. Qui enim tractat, debet audientium considerare personas; ne prius irrideatur quam audiatur. Quomodo enim Athenienses crederent quia Verbum caro factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum (Ibid., 32)? Tamen et Dionysius Areopagites credidit, et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent (Ibid., 34). Quid interest, quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur: sed de principiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur. Ergo tali Athenienses informavit praecepto: talis nobis apud gentiles ordo servandus est.
106 At vero cum Iudaeos alloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate sua Dei filium nominabant: sed virum probatum, virum iustum, virum a mortuis suscitatum, illum virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es tu, ego hodie genui te [Act. 2, 22, et III, 14, et XIII, 33, ex Psal. 2, 7]. Ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur, auctoritatem divini sermonis adscisce, et promissum eius adventum prophetarum voce designa: resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum caeteris atque communem; ut in ipsa suscitati corporis assertione, aeternae testimonium divinitatis acquiras. Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaveris subiisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem [Psal. 15, 10], comprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae conditionis merita supergressum, Deo magis quam hominibus conferendum.
107 Quod si ad sacramenta fidelium tendens catechumenus imbuendus sit, dicendum quia unus est Deus ex quo omnia, et unus Iesus Christus per quem omnia [I Cor. 8, 6]: non duos dominos esse dicendos: perfectum quidem Patrem, perfectum esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse substantiae: Verbum aeternum aeterni Dei, non quod profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non voce editum. Prohibentur ergo apostoli evangelizare eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum. Haec est fidei gloria, si vere intelligas crucem Christi. Aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est, et vere utilis. Per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. 6, 14]. Si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est, non diligo eum; scio quia praeterit, non concupisco eum; scio quia corruptela consumit hunc mundum, quasi fetidum vito, quasi luem caveo, quasi nociturum relinquo.
108 Sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. Astrue ergo per historias Graecorum hoc fuisse possibile, sicut interdum etiam Apostolus suadet incredulis [Act. 17, 28]: nec [Nonnulli mss., versus propheticos. Minus commode; nisi quis velit ad id alludi, quod Apostolus, Tit. I, 12, poetam Epimenidem vocitet Cretensium prophetam, cuius etiam carmina χρησμῶν titulo inscripta erant: qua de re videsis Grotium in eumdem locum.] versus poeticos refugit, ut fabulas destruat poetarum. Si enim revocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos, oblatis aliquorum mortibus, [Similia de Codro ultimo Atheniensium rege narrat Pausanias in Atticis, et post eum Eusebius: nec non ex Latinis Iustinus, Paterculus, atque alii. Quod autem subnectitur de imperatoris filia . . . . ad sacrificium vocata; innuitur Iphigeniae Agamemnonis Graecorum in bello Troiano imperatoris filiae sacrificium; quam fabulam non solum Euripides in Trag. de hoc argumento, et alii poetae pluribus locis, sed etiam Dictys Cretensis historicus, lib. I de Bello Troi. commemorat.] historiae Graecorum asserant liberatos: si recordetur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit vocata: si nostrum illud consideremus, quia Sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam [Hebr. 9, 13], sicut ad Hebraeos scriptum est: [Cum pestis totam Aoniam devastaret, oraculumque respondisset eam tum demum cessaturam, si se duae virgines morti devovissent, filiae cuiusdam Orionis Boeoti ultro sibi violentas manus inferentes pestem sedasse referuntur. Vide Anton. Liberalem ex Nicandro, lib. IV Alteratorum; et Corinna, lib. I Mutationum. Sed forte ad Thebanam luem quae sub Oedipode contigit, quaeque ipso in exsilium abeunte, atque interfecta matre Iocasta, cessasse dicitur, hoc loco respexit Ambrosius. De qua re consule Diodorum, lib. I, Statium, Senecam et alios.] si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis, unius alicuius morte asseritur esse resoluta; [Rom. edit. sola, quod aut relatione praevaluit.] quod aut ratione praevaluit, aut dispositione convaluit, quo facilius in crucem Domini crederetur: proclive erit ut qui sua negare non possunt, nostra confirment.
109 Sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est [Gen. 22, 9]; quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur?) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus . . . . inter mortuos sine adiutorio liber [Psal. 87, 6], sine adiumento scilicet hominis, aut alicuius creaturae, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.
12a (Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
18a (Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
20a (Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
24a (Vers. 41.) Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
36a (Cap. VIII. --- Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
41a (Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
45a (Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
50a (Vers. 34.) Viderunt, inquit, hoc magistri gregum, et fugerunt.
51a (Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur;
57a (Vers. 44.) Accessit retro.
58a (Vers. 46.) Tetigit me aliquis; nam ego cognovi virtutem de me exisse.
60a (Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
62a (Vers. 52, 53.) Non est mortua puella, sed dormit. Deridebant, inquit, eum.
65a (Cap. IX. --- Vers. 5.) Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem de pedibus vestris excutite in testimonium supra illos.
66a (Vers. 3), hoc est, subsidii saecularis adminicula non requirens, [Sic plerique, nec non optimae notae mss. Alii tamen aliquot, omnesque edit. fideque tutus, putet sibi quod minus ea requirat, magis posse suppetere.] fideique deditus sit, et quanto minus appetat temporalia, tanto magis speret ea sibi posse suppetere. Quae possunt qui volunt ad eum derivare tractatum; ut spiritalem tantummodo locus iste formare videatur affectum, qui velut indumentum quoddam videatur corporis exuisse, non solum potestate reiecta, contemptisque divitiis, sed etiam carnis ipsius illecebris abdicatis.
67a (Vers. 4); ut pacem ferant, constantiam servent, hospitalis necessitudinis iura custodiant; alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Sed ut hospitii gratia deferenda censetur: ita etiam si non recipiantur, excutiendum pulverem, et egrediendum de civitate mandatur. Quo non mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus: verum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta levitatis, receptis apostolicae praedicationis vestigiis, auferantur. Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli, legenda decernitur [Matth. 10, 12]; ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat. Non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii; ne dum hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur.
69a (Vers. 13.) Ait autem ad eos: Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes.
93a (Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER QUINTUS <<<     >>> LIBER SEPTIMUS
monumenta.ch > Ambrosius > 6