Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER QUINTUS
1 | Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus; ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Bene autem et secundum Lucam quarto signo, ex quo in Capharnaum Dominus venit, iste sanatur; nam si quartum diem sole illuminavit [Gen. 1, 14], et clariorem caeteris fecit diebus, cum illucescerent elementa mundi: et hoc clarius opus aestimare debemus. Et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a Domino sanatus inducitur [Matt. 8, 3]; ut quia dixerat Dominus: Non veni solvere Legem, sed adimplere [Matth. 5, 17]; ille qui excludebatur a Lege [Levit. 13, 3], purgari se Domini potestate praesumens, non ex Lege, sed supra Legem esse gratiam iudicaret, quae leprosi maculam posset abluere. |
2 | Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris; ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat: sed confessionem verecundia non repressit. Ostendit vulnus, remedium postulavit: et ipsa religionis et fidei plena confessio est. Si vis, inquit, potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem: de voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. Cui morali quadam Dominus sanctitate respondit: Volo, mundare. |
3 | Nihil enim medium est inter opus Dei, atque praeceptum; quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt [Psal. 32, 9]. Videtis igitur quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est. Si ergo voluntas eius potestas est; qui unius voluntatis Trinitatem asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque statim lepra discessit; ut intelligas medentis affectum, qui veritatem operi addidit. |
4 | Denique secundum Marcum miseratus est eum Dominus [Marc. 1, 41]: quod pulchre est positum. Et pleraque talia posuerunt evangelistae, qui nos in utroque fundare voluerunt, describentes signa virtutis ad fidem, exprimentes opera virtutis ad imitationem. Unde et tangit non dedignatus, et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi habens potestatem sanandi, et iubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo, ergo dicit propter Photinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum. |
5 | Nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis [Ioan. 15, 3]. Si igitur leprae medicina verbum est: contemptus utique verbi lepra mentis est. Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque Dominicae humilitatis exemplo iactantiam vitet. Cur enim praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda; ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? Aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea, quam qui speratis beneficiis credidissent. |
6 | Offerre autem iuxta Legem se praecipitur sacerdoti, non ut alium deferat: sed ut se ipsum Deo offerat spiritale sacrificium; ut actus praeteriti colluvione detersa, per cognitionem fidei et sapientiae disciplinam placitura Deo hostia consecretur: Omnis enim victima sale salietur [Marc. 9, 49]. Unde et Paulus ait: Obsecro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam acceptabilem, placentem Deo [Rom. 12, 1]. |
7 | Simul illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis effectum. Et extendens manum, tetigit illum [Levit. 13, 3]. Lex tangi leprosos prohibet: sed qui dominus Legis est, non obsequitur Legi, sed Legem facit. Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat: sed ut probaret quia subiectus non erat Legi, nec contagium timebat, ut homines: sed quia contaminari non poterat, qui alios liberabat: simul e contrario lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. |
8 | (Vers. 14.) Ostendere autem se sacerdoti iubetur, et offerre pro emundatione sua; ut dum offert se sacerdoti, intelligeret sacerdos non Legis ordine, sed Dei gratia supra Legem esse curatum: et dum mundato iubet offerre sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet Dominus quia Legem non solveret, sed impleret: qui secundum Legem gradiens, supra Legem sanare eos quos remedia Legis non sanaverant, videretur. Et bene addidit: Sicut praecepit Moyses; Lex enim spiritalis est [Rom. 7, 14]; ideoque videtur sacrificium spiritale mandasse. |
9 | Denique addidit: Ut sit in testimonium hoc vobis, hoc est, si Deo credatis, si impietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit sacerdos, si puri testis affectus: unde potest ille magis sacerdos videri quem occulta non lateant, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. 109, 4]. |
10 | Non otiosa huius paralytici, nec angusta medicina est, quando Dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum; imitandi enim specimen dedit, non impetrandi ambitum requisivit. Et convenientibus ex omni Galilaea, et Iudaea, et Hierusalem Legis doctoribus, inter caeterorum remedia debilium, paralytici istius medicina describitur. Primum omnium quod ante diximus, unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia verbi coelestis remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant. Quorum rursus adminiculis et attollere, et humiliare se facilis, ante Iesum locetur, Dominico videri dignus aspectu. Humilitatem enim respicit Dominus: Quia respexit humilitatem ancillae suae [Luc. 1, 48]. |
11 | Magnus Dominus qui aliorum merito ignoscit aliis, et dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te homo collega non valeat, cum apud Dominum servus et interveniendi meritum, et ius habeat impetrandi? Disce qui iudicas, ignoscere: disce qui aeger es, impetrare. Si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe Ecclesiam quae pro te precetur, cuius contemplatione quod tibi Dominus negare posset, ignoscat. |
12 | (Vers. 21, 22.) Et quamvis historiae fidem non debeamus omittere; ut vere paralytici istius corpus credamus esse sanatum: cognosce tamen interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur, quae cum Iudaei asserunt a solo Domino posse concedi, Deum utique eum confitentur, suoque iudicio perfidiam suam produnt; ut opus astruant, personam negent. Itaque ab ipsis et operis sui Dei Filius accipit testimonium, et vocis suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest divinitati, fides deest saluti. Nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti: et perniciosius ad culpam quod negant, qui suis assertionibus revincuntur. Magna itaque infidae plebis amentia; ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti. Dominus autem salvos volens facere peccatores, et occultorum cognitione Deum se esse demonstrat, et admiratione factorum, adiiciens: |
13 | Quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis vulneribus corporisque sanatis, peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere (quis enim potest peccata dimittere nisi solus Deus, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem); tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus; quandoquidem ipse Dominus resurrectio est. |
14 | (Vers. 24.) Hic lectus qui tolli iubetur, quid est aliud, nisi quia humanum iubetur corpus attolli? Ipse est qui per singulas noctes lavatur a David, ut legimus: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. 6, 7]. Hic est lectus doloris, in quo anima nostra gravi conscientiae aegra cruciatu iacebat. Sed si quis secundum Christi praecepta se gesserit, iam non lectus doloris est, sed quietis. Miseratione etenim Domini coepit quies esse quod mors erat: qui nobis soporem mortis vertit in gratiam voluptatis. Nec solum levare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est, ad paradisum redire censetur; ea est enim vera domus, quae hominem prima suscepit: non iure amissa, sed fraude. Merito ergo restituitur domus, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, ius reformaret. |
15 | (Vers. 25.) Nec mora ulla sanitatis intervenit: unum dictorum remediorumque momentum est. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem: et divini operis miracula malunt timere quam credere. Nam si credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent; perfecta enim dilectio timorem excludit foras [I Ioan. 4, 18]. Et ideo isti, quia non diligebant, calumniabantur. Calumniantibus autem dicit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris [Luc. 5, 22]? Quis hoc dicit? Sacerdos magnus. Lepram videbat in cordibus Iudaeorum, ostendit eos peiores esse leproso. Ille sacerdoti est se iussus offerre purgatus: hos sacerdos repudiat; ne alios quoque eorum lepra contaminet. |
16 | (Vers. 27.) Sequitur mystica evocatio Publicani, quem sequi iubet non corporis gressu, sed mentis affectu. Itaque ille prius avara de mercedibus, dura de laboribus periculisque nautarum emolumenta convertens, verbo vocatus, propria dereliquit, qui rapiebat aliena: ac vile illud sedile destituens, toto post Dominum vestigio mentis incedit. Convivii quoque magni exhibet apparatum; qui enim domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit, recumbit affectu. |
17 | Sed rursus accenditur invidia perfidorum, et futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus, et in illo coelorum recumbentibus regno, perfidia ieiuna torquebitur. Simul ostenditur quantum intersit inter aemulos Legis et gratiae, quod illi qui Legem sequuntur, ieiunae mentis famem patiantur aeternam: qui vero verbum in interioribus animae receperunt, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possunt. Et ideo qui animo ieiunabant, murmurabant dicentes: |
18 | Serpentina vox ista est. Denique hanc primam vocem serpens emisit, dicens Evae: Quid utique dixit Deus: Nolite manducare ex omni ligno [Gen. 3. 1]? Ergo patris sui venena diffundunt, qui dicunt: Quid utique cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit? Unde Dominus cum peccatoribus manducando, etiam cum gentilibus non prohibet nos inire convivium, dicens: |
19 | Novum medicamentum novus magister advexit. Hoc de terra non pullulavit; imprudens enim est omnis creatura huius confectionis. Venite, omnes qui incurristis peccatorum varias passiones, utimini peregrino medicamento, quo venenum serpentis excluditur: quod non solum passionum abstulit cicatricem, sed etiam causam diri vulneris amputavit. Hoc medicamentum non famem indicit, sed cibum animae subministrat: Venit enim Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Doemonium habet [Luc. 7, 34]; et ideo mens nostra non est ieiuna: ieiunant hi quibus abest Christus, bonorumque meritorum copiis egent. At vero cui virtus suae voluntatis sufficit, qui sua domo recipit Christum, convivium magnum exhibet, hoc est, bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur. Et ideo, inquit, ieiunare non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus. |
1a | (Vers. 12, 13.) Et factum est cum esset in una civitatum, ecce vir plenus lepra, procidens in faciem, rogavit eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum suam, tetigit illum, dicens: Volo, mundare. |
20 | Qui sunt illi dies, quibus nobis Christus aufertur, maxime cum ipse dixerit: Vobiscum ero usque ad consummationem mundi [Matth. 28, 20]: ipse dixerit: Non relinquam vos orphanos [Ioan. 14, 18]? Certum est enim quod si nos relinquat, salvi esse nequeamus. Nemo tibi Christum potest auferre, nisi te illi ipse auferas. Non te auferat iactantia tua, non te auferat arrogantia, nec tibi de Lege praesumas; non enim vocare iustos venit, sed peccatores. |
21 | Quomodo igitur Dominus iustitias dilexit, neque David vidit iustum derelictum [Psal. 10, 8]? Aut quae ista aequitas Dei si iustus relinquitur, et peccator adciscitur [Psal. 36, 25]; nisi intelligas quod eos iustos dicit, qui ex Lege praesumunt, et Evangelii gratiam non requirunt? Nemo autem iustificatur ex Lege, sed redimitur ex gratia. Est igitur in Lege iustitia, sed non est per Legem iustitia; nam ipse Apostolus ait: Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus, secundum iustitiam quae in Lege est, conversatus sine querela [Philip. 3, 5 et 6], qui gloriatur ex Lege: Quae mihi, inquit, lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse [Philip. 9, 7], hoc est, abieci iustitiam et gloriam Legis; iustitia enim Legis sine Christo vacua est, quia plenitudo Legis Christus est. Et ideo etsi est in Lege iustitia, non est tamen per Legem iustitia: Si enim per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est [Galat. 2, 21]; mortuus est enim Christus, ut impleret iustitiam. Denique Ioanni dicenti: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me, respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam [Matth. 3, 14 et 15]. Ergo non gratis mortuus: sed pro nobis mortuus est Christus; ut iusti fulgerent sicut sol in regno Patris sui. Sed non Iudaei iusti, quibus dicitur: Cum videritis iustos intrare in regnum coelorum [Luc. 13, 28]. Isti sunt iusti qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt. |
22 | (Vers. 32.) Si sic non accipimus, invenitur contrarium: Non veni vocare iustos. Sed illos non vocat, qui se iustos esse dicunt: Ignorantes enim Deum, et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. 10, 3]. Ergo usurpatores iustitiae non vocantur ad gratiam; nam si gratia ex poenitentia, utique qui fastidit poenitentiam, abdicat gratiam. Sitierunt vulnerati, qui se sanctificant; istis sponsus auferetur: nobis autem non Caiphas, non Pilatus Christum abstulit, nec possumus ieiunare; quia Christum habemus, et Christi carnem epulamur et sanguinem. Quomodo enim videtur ieiunare, qui non esurit? Quomodo videtur ieiunare, qui non sitit? Quomodo autem sitire potest, qui bibit Christum; cum ipse dixerit: Qui biberit de aqua quam ego dabo, non sitiet in aeternum [Ioan. 4, 13]? Denique de animi dictum ieiunio, etiam sequentia declarant. |
23 | Dixerat filios sponsi, hoc est, filios Verbi, qui per lavacri regenerationem in ius divinae generationis assumpti sunt, quamdiu cum illis est sponsus, ieiunare non posse. Non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro, et corporalis luxuria castigatur; hoc enim ieiunium nos commendat. Nam quemadmodum discipulos hic ieiunare prohiberet, cum ipse Dominus ieiunaret [Luc. 4, 2]; cum postremo diceret nequissimos spiritus nonnisi ieiuniis et orationibus solere superari [Matth. 17, 21]? Denique etiam hoc loco ieiunium vestimentum appellavit vetus, quod exuendum Apostolus aestimavit dicens: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus eius; et induite eum qui baptismatis sanctificatione renovatur [Coloss. 3, 9 et 10]. In eamdem igitur formam series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus; cum ille corporalis exterior opera carnis operetur, et hic interior qui renascitur, non versicoloram speciem veterum novorumque debeat habere gestorum, sed concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lavacro. Absint igitur decolora mentis velamina, quae displicent sponso; displicet enim ei, qui vestem non habuerit nuptialem. Sponso autem quid potest placere, nisi pax animi, puritas cordis, charitas mentis? |
24 | Bonus sponsus Dominus Iesus, hic novo partu naturam initiavit. Huic desponsata corruptelis carnis absolvitur, non filios mortales requirit, non Evae delectatur doloribus, non virum obnoxium culpae, non haereditatem condemnati patris requirit. Vidit enim carnis ulcera, quam antea concupiscebat; advertit non esse pulchritudinem veram, quae vitiorum habeat deformitatem. Et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? Require diligenter, et in omni corpore invenies cicatricem. Cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cuius species non potest interire. Hunc tolle in animo tuo, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: Tollite Dominum in corpore vestro [I Cor. 6, 20]. Huius thalamos ingredere novos, huius spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc vide ad dexteram Patris, et gaude quia talem habes sponsum: hic te vestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati. |
25 | Servemus igitur vestem, quam nos sacro Dominus emergentes fonte vestivit. Cito scinditur vestis, si facta non congruant; cito tineis carnis atteritur, et veteris hominis errore maculatur. Ergo hic nova veteribus copulare: in Apostolo autem etiam novis vetera supervestire prohibemur, sed exuere vetus, novum sumere; ut exspoliati, non nudi inveniamur [II Cor. 5, 2-4]. Exspoliamur enim meliora sumpturi: nudamur autem cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra voluntate deponitur. |
26 | Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Atque utinam bonorum utrium usum possimus implere; ut sacramentum quod accepimus, reservemus! Levat iniuriam industria, si renovatis utribus nova vina credantur. Et ideo utres hos plenos servare semper debemus; vacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia servat impletos. |
27 | Pulchre autem operi huic talia praecepta conveniunt: sextum est enim opus, quo Levis nova quadam figuratur forma [Luc. 5, 27]. Sexto autem die factus est homo [Gen. 1, 26]: sexto igitur Christi opere reformatur iam non vetus, sed nova creatura, et quaedam forma peregrina. Et ideo tamquam nova creatura Christo convivium exhibet; eo quod et in ipso Christus delectaretur, et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo. Ad hunc igitur informandum praecepta dat Dominus; sequebatur enim iam laetus, alacer, et exsultans, dicens: Iam non publicanum gero, iam non porto Levin. Exui Levin, postquam Christum indui. Odi genus meum, fugio vitam meam priorem; solum te sequor, Domine Iesu, qui sanas vulnera mea. Quis enim me separat a charitate Dei, quae in te est? Tribulatio, an angustia, an fames? Ligatus sum fidei clavis quibusdam, et bonis compedibus charitatis innexus sum. Omne mandatum tuum sicut cauterium impressum tenebo. Et si urit cauterium mandati; tamen putrefacta carnis exurit, ne ad vivum serpat contagio: et si mordet medicamentum, tamen vitium ulceris tollit. Aufer igitur, Domine Iesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum: dum me habes ligatum charitatis vinculis, seca quodcumque vitiosum est. Veni cito incidens occultas et latentes, variasque passiones: aperito vulnus, ne noxius serpat humor. Emunda omne quod fetidum est peregrino lavacro. Audite me, terreni homines, qui peccatis vestris cogitationes ebrias geritis. Et ego Levis talibus eram passionibus sauciatus. Inveni medicum qui in coelo habitat, et in terris spargit medicamenta. Hic solus potest sanare vulnera mea, qui sua nescit: hic auferre cordis dolorem, palloremque animae, qui novit occulta. |
28 | Nec solum comprehensione verborum, sed etiam usu ipso, specieque gestorum incipit hominem Dominus Iesus veteris observatione Legis exuere, novoque indumento gratiae vestire. Itaque eum iam in sabbato per seminata traducit, hoc est, admovet fructuosis. Quid sibi sabbatum velit, quid seges, quid spicae non mediocre mysterium est. Ager enim est omnis hic mundus: agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum; spicae agri fructus Ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur, nostro se alentes profectu. |
29 | Stabat igitur seges iam fecunda virtutum, pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti comparantur; aeque enim aut imbre marcescunt, ant sole torrentur, aut pluviis humescunt, aut tempestatibus eliduntur, aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. Receperat ergo terra iam Dei verbum, et coelesti semine satus divites fetus ager almus effuderat. Esuriebant discipuli salutem hominum, et tamquam e folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. Sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem novae gratiae munere designabat otium Legis, opus gratiae. |
30 | Nec sine mysterio hoc ab Evangelista secundum Matthaeum [Matth. 12, 1], et Marcum [Marc. 2, 23] sabbata pure posita puto, quoniam sabbata perpetua feriae sunt resurrectionis aeternae. Vel in hoc igitur saeculo feriatis ac vacantibus superstitionibus Iudaeorum, vel in futuro ferias ipsi perpetua solemnitate celebrantes, quae bona sunt terrae manducabimus, iuxta quod scriptum est: Illi manducabunt, vos vero esurietis [Esai. 63, 13]. |
31 | Mire tamen secundum Lucam, secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit: δευτερόπρωτον enim scriptum est. Praeferri enim debuit quod praecellit. Secundum ideo, quia primum ante ex Lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est [Exod. 31, 14], si quis operetur: primum autem ideo, quia sabbatum illud ex Lege solutum est, quod erat primum; et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. Nam et cum operari sabbato liceat, et operantis nulla sit poena; sabbati utique ex Lege cuius vis soluta est, nec nomen haerebat: sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere; nec ideo minus hoc, quia secundum; nam et Adam primus, nec comparandus secundo Adam: Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. . . . . Et primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis [I Cor. 15, 45 et 47]. Praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic vitae. Sic et secundoprimum sabbatum dicitur; secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo poena praescribitur. Prima Lex, secundum Evangelium; inferior tamen formido quam gratia. Aut forte et primum hic in praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti. |
32 | (Vers. 3.) Bene autem Dominus in Lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco, et defensores Legis arguit nescire quae Legis sunt, exemplum afferens quod David, cum esuriret ipse cum sociis, intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit iis qui cum ipso erant [I Reg. 21, 1 et seq.]. Magnum et vere exemplum Propheticum, quo primum non inania Legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur. Deinde quia David cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in Lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret. |
33 | Quomodo autem ille observator Legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit iis qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus; nisi ut per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum? Sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari: sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt; ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales. |
34 | Legi igitur iam supereffluit doctrina Christi, nec Legem solvit, sed implet, quia nec sabbatum solvit. Si enim sabbatum propter homines factum est: utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, veteris famis ieiunia vitare; non utique Lex solvitur, sed impletur. Quomodo igitur Domino ad crimen obiicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? |
35 | Quid autem evidentius hac figura, quae per totam currit historiam? Intravit David in domum Achimelech sacerdotis: sed nec periculo mortis proposito, hospitem recusat, nec declinat exsulem sancti animus sacerdotis [I Reg. 21, 1]. Tanta hospitalitatis est gratia, ut libenter in nos aliena pericula transferamus. |
36 | Verum hoc in historia morale, in mysterio prophetatum est, quod nec praesumpto futurae mortis exitio, verum illum David hospitio suae mentis religiosi excluderent sacerdotes. Nec solum in cuiusque domo vatis reperturus docetur Christus hospitium: sed etiam per figuram nequitiae spiritalis manubias et arma sumpturus; nam qui Christum hospitio recipit, intelligibilem illum Goliam spoliat suis telis. |
37 | Quid vero evidentius quam quod in Achimelech domo quinque panes petit David, et unum accipit (Ibid., 3 et 6): demonstrante typo quod iam non quinque libris, sed Christi corpore cibus fidelibus pararetur; ut Christus corpus assumeret, ne quis de fidelibus esuriret? Nec Doech figura vacat, qui erat custos mulorum (Ibid., 7); eo quod nemo alius nisi infructuosi gregis custos Iudae typum proditoris impleret. |
38 | Iam illud quod pro David receptione omnem Achimelech domum praeter Abiathar principem tunc temporis sacerdotum Saul persecutus est [I Reg., 22, 20], ostendit prophetia nobis quod nemo possit nocere vero principi sacerdotum, qui solus est Christus. |
39 | (Vers. 7.) Hinc ad alia progreditur Dominus Iesus. Nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra currebat; ut vere diceret: Mihi irascimini, qui totum hominem sanum feci in sabbato [Ioan. 7, 23]. Itaque hoc loco manum illam quam extendit Adam, et interdictae arboris poma decerpsit [Gen., 3, 6], succis bonorum factorum salutaribus irrigavit, ut quae crimine aruerat, bonis operibus sanaretur. In quo Iudaeos redarguit Christus, qui malis interpretationibus Legis praecepta violarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum Lex in praesentibus formam praefiguraverit futurorum: in quibus utique malorum feriae futurae sunt, non bonorum. Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude requiescere. |
3a | (Vers. 13.) Et continuo lepra eius discessit ab eo. |
40 | (Vers. 10.) Audisti igitur Domini verba dicentis: Extende manum tuam. Communis ista generalisque medicina est. Et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia, cave ne sacrilegio contrahatur. Extende saepius eam, extende ad illum pauperem, qui te obsecrat: extende, ut proximum iuves, ut viduae praesidium feras, eripias iniuriae quem vides iniustae contumeliae subiacere: extende ad Deum pro peccatis tuis. Sic manus extenditur, sic sanatur. Sic Hieroboam manum, cum idolis sacrificaret, contraxit: et rursus cum Deum rogaret, extendit [III Reg. 13, 4 et 6]. |
41 | Non omnis qui orat, ascendit in montem (est enim oratio quae peccatum facit), sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimis ascendit. At ille non ascendit in montem, qui de saeculi divitiis, aut de honore sollicitus est: non ascendit in montem, qui fundi ius optat alieni. Ascendit ille qui Deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui Dominica adiumenta deposcit. Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sion: exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem [Esai. 40, 9]. Non vestigiis multis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis: Montes enim in circuitu eius [Psal. 124, 2]. Quaere in Evangelio, invenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos. |
42 | Orat ergo Dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret; nam etsi omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut hominis formam impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis; quia advocatus est noster. Noli insidiatrices aperire aures, ut putes Filium quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit potestatis auctor. Obedientiae magister ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Advocatum, inquit, habemus apud Patrem [I Ioan. 2, 1]. Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quoniam omnia quae velit, possit? Et advocatus, et iudex est. In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis. |
43 | Et erat, inquit, pernoctans in oratione Dei. Species tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? Quid te facere convenit, cum vis aliquod pietatis officium adoriri; quando Christus missurus apostolos, oravit prius, et solus oravit? Nec usquam alibi, si non fallor, orasse cum apostolis reperitur: ubique solus obsecrat. Dei enim consilium humana vota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christo. Vis scire quoniam mihi, non sibi oraverit? |
44 | Quos ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret. Simul adverte coeleste consilium, non sapientes aliquos, non divites, non nobiles: sed piscatores et publicanos, quos dirigeret, elegit; ne traduxisse prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur; ut veritatis ratio, non disputationis gratia praevaleret. |
45 | (Vers. 16.) Eligitur et Iudas, non per imprudentiam, sed per providentiam. Quanta est veritas, quam nec adversarius minister infirmat! Quanta moralitas Domini, qui periclitari magis apud nos iudicium suum quam affectum maluit! Susceperat enim hominis fragilitatem; et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae. Voluit deseri, voluit prodi, voluit ab apostolo suo tradi; ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium. |
46 | Adverte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, et descendat ad turbas. Quomodo enim turba nisi in humili Christum videret? Non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. Denique ubi descendit, invenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. Sic etiam Matthaeus docet, [Matth. 8, 1], in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim unusquisque sanatus est; ut paulatim virtutibus procedentibus, ascendere posset ad montem. Et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est, a libidine revocat, iniuriam caecitatis avertit. Ad vulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui, naturae compotes nos faciat esse coelestis. Et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat. |
47 | Videns autem turbas, ut legisti, ascendit in montem. Et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius [Matth. 5, 1]. Evangelizaturus enim, et benedictionum de thesauro divinitatis prompturus oracula, incipit esse sublimior. Hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos alte levavit. Sic enim etiam cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu [Ioan. 11, 33]: sic etiam caput levavit, cum mulieri adulterae peccata donaret [Ioan. 8, 10]. Quid est enim levare oculos, nisi interius lumen aperire? |
48 | Denique sanctus Matthaeus: Aperuit, inquit, os suum [Matth. 5, 2], thesauros scilicet sapientiae et scientiae Dei reclusis adytis templi sui. Ora reseravit: ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur implora. Si enim Paulus in apertione oris sui implorat auxilium, multo magis implorare te convenit [Ephes. 6, 19]. Ostendit etiam tibi clavem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens Propheta: Aperi os tuum verbo Dei [Prov. 31, 9]. Verbum Dei clavis tui oris est: clavis scientiae oris tui clavis est, qua laxatis silentii catenis, imperitiae claustra reserantur. |
49 | Quatuor tantum beatudines sanctus Lucas Dominicas posuit, octo vero sanctus Matthaeus [Matth. 5, 3, et seq.]: sed in his octo illae quatuor sunt, et in istis quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales: ille in illis octo mysticum numerum reservavit. Pro octava enim multi scribuntur psalmi [Psal. 6, 1, et XI, 1], et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus [Eccles. 11, 2]; sicut enim spei nostrae octava perfectio est: ita octava summa virtutum est. |
50 | Sed prius quae sunt ampliora videamus. Beati, inquit, pauperes; quoniam vestrum est regnum coelorum [Matth. 5, 3]. Primam benedictionem hanc uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est, et parens quaedam generatioque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni coelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus, emergendi non habet facultatem. |
51 | Secunda benedictio: Beati, inquit, mites. Tertia, Beati qui lugent. Quarta, Beati qui esuriunt. Quinta, Beati misericordes. Sexta, Beati mundo corde. Septima, Beati pacifici (Ibid., 4-9). Et bene septima; quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requievit Deus [Gen. 2, 2]; dies enim quietis, et pacis est. Octava, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam [Matth. 5, 10]. |
52 | Veni, Domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti, primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites, et tertio qui lugent. Nam etsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. Si enim Paulus ex parte cognovit [I Cor. 13, 9], quantum ego possum cognoscere? Paulo quantum vita, tantum etiam verbo inferior sum; vita enim verbum exigit et acquirit: sermo autem sine vita non est sermo Dei. Quanto me sapientior Paulus! Ille gloriatur in periculis [II Cor. 12, 5 et 7], ego in successibus: ille gloriatur, quia revelationibus non extollitur: ego si quae revelationes mihi contingerent, gloriarer. Sed tamen potest Deus de lapidibus homines suscitare, et verbum proferre de clausis, vocem elicere de mutis. Quod si asinae oculos aperuit, ut videret angelum [Num. 22, 27]; potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus Dei videre mysterium. |
53 | Beati, inquit, pauperes. Non omnes beati pauperes; paupertas enim media est: possunt et boni et mali esse pauperes. Nisi forte ille intelligendus pauper beatus, quem Propheta descripsit dicens: Quia melior pauper iustus quam dives mendax [Prov. 19, 1]. Beatus pauper qui clamavit, et Dominus exaudivit eum: pauper a crimine, pauper a vitiis, pauper in quo mundi princeps nihil invenit: pauper illius aemulus pauperis, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est. Unde plene Matthaeus aperuit, dicens: Beati pauperes spiritu [Matth. 5, 3]; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae. |
54 | Prima ergo ista benedictio est: cum deposuero omne peccatum, et exuero omnem malitiam, et simplicitate contentus fuero, inops malorum, superest ut et mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? Nam qui sequitur viam rectam, sequitur utique illum qui ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde [Matth. 11, 19]. Depone igitur quae improba sunt, egeto vitiis secundum bonam paupertatem, mitiga affectum tuum; ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris, iuxta quod scriptum est: Irascimini, et nolite peccare [Psal. 4, 5]. Praeclarum est enim motum temperare consilio: nec minoris virtutis ducitur, cohibere iracundiam, indignationemque compescere, quam omnino non irasci; cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur. |
55 | Cum hoc feceris, memento quia peccator es; lugeto peccata tua, lugeto delicta. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis; quia Trinitas est quae peccata condonat. Ablue igitur te lacrymis tuis, et fletibus lava. Si tu ipse te fleveris, alius te non flebit; nam si Saul deflevisset peccata sua, Samuel eum non deflevisset [I Reg. 15, 35]. Habet unusquisque quos fleat mortuos suos. Mortui sumus, quando peccamus, quando implemur ossibus mortuorum. Mortuus est sermo malus, qui exit de ore; exit enim de sepulcro malo: Sepulcrum autem patens est gultur eorum [Psal. 5, 11]. Ideo dicit Apostolus: Imitatores mei estote [I Cor. 4, 16]. Vult nos delictorum meminisse nostrorum. Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens: Quia non sum dignus vocari apostolus; quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. 15, 9]. Ille igitur peccator ante fidem, nos vero adhuc peccamus post fidem. Qui peccator est, defleat se, et arguat se, ut fiat iustus: Iustus enim accusator est sui [Prov. 18, 17]. |
56 | Ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: Ordinate in me charitatem [Cant. 2, 4]. Deposui peccatum, temperavi mores, delicta deflevi: esurire incipio et sitire iustitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; quia aegritudinis dolor famem excludit. Sed quae est ista fames iustitiae? Qui sunt isti panes quos esurit iustus? Ne forte panes illi de quibus dictum est: Iuvenis fui, et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem [Psal. 36, 25]. Qui esurit, utique virium quaerit augmentum. Quod autem maius virtutis incrementum, quam norma iustitiae? |
57 | Post hos: Beati, inquit, misericordes [Matth. 5, 7]; iustitiam enim sequitur misericordia. Unde dictum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum [Psal. 111, 9]. Sed etiam qui misericordiam defert, mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. Emunda igitur interiora mentis tuae; et si diligenter pectoris tui secreta mundaveris, compatere iis qui impugnantur: et intellige quanti hominum, quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant. |
58 | Sed nisi tu prius interiora tua vacuefeceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. A te igitur pacem incipe; ut cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. Quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tuum ante mundaveris? |
59 | Profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus; festina, contende ad finem. Multi cum essent exitus vitae, unus Domino competebat; nam quod natum erat secundum carnem, oportebat secundum carnem mori. Elegit passionem ut moreretur pro nobis; et tu dic de omnibus quae retribuit tibi Dominus: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo [Psal. 115, 13], hoc est, passionem. Unde etiam illis qui ad dexteram vel ad sinistram sedere cupiebant, ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Matth. 20, 22]. Usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur, et constituit beatitudinum palmam. |
60 | Vide igitur ordinem. Oportet te fieri pauperem spiritu; humilitas enim spiritus divitiae virtutum sunt. Nisi pauper fueris, mitis esse non poteris. Qui mitis est, potest lugere praesentia; qui inferiora luget, potest desiderare meliora; qui superiora quaerit, inferiora devitat; ut et ipse a superioribus adiuvetur; qui miseretur, cor suum mundat. Quid est enim mundare animum, nisi sordem mortis abolere? Eleemosyna enim a morte liberat [Tob. 4, 11]: patientia vero perfectio est charitatis. Qui autem patitur persecutionem, in ultimo certamine constitutus probatur adversis; ut cum legitime certaverit, coronetur. Hos quidam gradus volunt esse virtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere. |
61 | Denique sicut incrementa virtutum, ita etiam sunt incrementa praemiorum; plus est enim Dei esse Filium, quam possidere terram, et consolationem mereri. Sed quia et primum praemium regnum coelorum est, et ultimum praemium regnum coelorum est: numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? Ne forte mystice docemur quia est primum regnum coelorum illud apostolicum: Dissolvi et esse cum Christo [Philip. 1, 23]. Habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obviam Christo in aera; multi enim dormientium surgent; isti in vitam aeternam, illi in opprobrium. Primum ergo regnum coelorum sanctis propositum est in absolutione corporis; secundum regnum coelorum est post resurrectionem esse cum Christo. Cum fueris in regno coelorum, tunc processus est mansionum; etsi unum regnum, diversa tamen merita sunt in regno coelorum. Post resurrectionem terram tuam incipies possidere, absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: Terra es, et in terram ibis [Gen. 3, 19], non possidet terram suam; non enim potest esse possessor, qui non capit fructum. Absolutus igitur per Dominicam crucem (si tamen intra iugum Domini fueris inventus) consolationem in ipsa possessione reperies: consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio. Quem autem Dominus miseratur, et vocat; qui vocatur, videt vocantem; qui Deum viderit, in ius divinae generationis assumitur: tuncque demum quasi Dei Filius, coelestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur. Nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt; sed maiorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt, consequuntur. |
62 | Nunc dicamus quemadmodum in quatuor benedictionibus sanctus Lucas benedictiones sit octo complexus. Et quidem scimus virtutes esse quatuor cardinales, temperantiam, iustitiam, prudentiam, fortitudinem. Qui pauper est spiritu, avarus non est. Qui flet, non superbit; sed mitis est et pacatus. Qui luget, humiliatur. Qui iustus est, non negat quod scit omnibus ad usum communiter datum. Qui miseretur, largitur de suo. Qui suum donat, non quaerit alienum, nec dolum proximo struit. |
63 | Connexae igitur sibi sunt concatenataeque virtutes; ut qui unam habet, plures habere videatur: et sanctis una competit virtus, sed eius quae fuerit uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham! quanta humilitas [Gen. 18, 2]! quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste servaret [Gen. 14, 16]! et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret (Ibid., 23)! Sed quia fide praestitit, fidei prae caeteris meruit principatum [Gen. 15, 6]. Ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiva virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio redundantius. |
64 | Beati igitur pauperes spiritu. Habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa non quaerit. |
65 | Beati qui esuriunt et sitiunt; qui enim esurit, esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus; quia Iustitia eius manet in aeternum [Psal. 111, 9]. Unde in Matthaeo sitim et famem intelligimus spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus; quia virtus quasi materia quaedam virtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, veritatem requirat. |
66 | Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Habes prudentiam, cuius est flere occidua, et ea quae aeterna sunt quaerere; lugere saecularia, quae seipsa compugnent: Deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes; et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt, possit adipisci. |
67 | (Vers. 23.) Beati eritis cum vos oderint homines. Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mercatur ex crimine; sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris. Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem: Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum; quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Est etiam fortitudinis iram vincere, indignationemque cohibere; ac per hoc fortitudo animum iuxta corpusque confirmat, nec perturbari sinit timore aliquo vel dolore; quibus velut pravis interpretibus plerumque percellimur. |
68 | Ergo temperantia cordis habet animique munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo. |
69 | Licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum; pleraque tamen sunt etiam incentiva virtutum. Quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habeant divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae coelestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior, qui prompto largitur affectu, nec impendentis egestatis repagulis inhibetur, inopemque se non putat, qui habet quod naturae satis est; ita hic dives criminosior, qui vel Deo referre gratiam de eo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abdere, defossisque terrae incubare thesauris. Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas avara mens tendat excubias, quo nulla poena gravior est, successorum profutura compendiis anxio timore servare; tamen quoniam avaritiae studia, et desideria congerendi, inani quadam voluptate pascuntur: qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt. |
70 | Possumus hic tamen divitem intelligere populum Iudaeorum, vel haereticos, vel certe mundi philosophos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt. Nonne tibi videtur haereticus aliquis, cum audis eum de generatione Domini iuxta usum saeculi dispuntantem, dives in verbis, pauper in viribus? Qui putat se in hoc tempore locupletes habere divitias: sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet; cibumque perfidiae, quem praesenti aetate ructaverit, aeterno fidei commaceratus ieiunio, causam tanti sciet esse supplicii. Eritque tempus, ut risus suos lugeant, qui dicta nostra nuncrident. Quibus bene dicetur: |
71 | Nonne tibi videtur his dicere, qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praevaricationis auctores, dum imperatoris gratiam sequuntur, Dei gratiam perdiderunt? Qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere. |
72 | Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit: hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum coelestium enumeratione progressus, ad benedictionum locum serius venit; ut populos divinorum miraculis roboratos, ultra Legis tramitem virtutum progredi vestigiis edoceret. Fuerit cavendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant: hic tubae clangore excitanda virtus fuit. Docet hoc libri huius, quae in prooemiis, et quae in processu sermonis aperitur oratio. Illic qui infirmi sunt, adhuc quodam Legis lacte potantur, et ideo per Legis tramitem ducuntur ad gratiam: audiunt quae Legis sunt, ut ultra Legem, Legem sequendo procedant: hic Ecclesia fundatior non lacte imbuitur, sed cibo vescitur; cibus enim validior est charitas. Denique inter tria maxima, fidem, spem, charitatem, maior est charitas. |
73 | (Vers. 27.) Ordinatur igitur charitas, cum dicitur: Diligite inimicos vestros; ut compleatur illud Ecclesiae, quod ante iam dictum est: Ordinate in me charitatem [Cant. 2, 4]; Ordinatur enim charitas, cum charitatis praecepta formantur. Vide quam ab altioribus coeperit, et Legem post benedictionis Evangelicae terga reiecerit. Lex vicissitudinem imperat ultionis [Exod. 21, 24]; Evangelium inimicitiis charitatem, benignitatem odiis, vota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis impertit. Quanto athleta perfectior, qui non sentit iniuriam! |
74 | (Vers. 31.) Et ne videatur Dominus Legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in iniuriis. Sed tamen dicendo: Prout vultis ut faciant vobis homines, facite et vos illis similiter, vicissitudo ipsa cumulatior est, quando votis actus aequatur. Nescit enim virtus mensuram gratiae: nec contenta referre quod acceperit, vult cumulare quod sumpsit: ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. Non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur; cum in beneficio pari prior sit, qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui retulerit. Aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non solvit gratiam, manetque debitor gratiae, etsi iam non sit pecuniae: cur gratiam referendo putamus posse vacuari, cuius relatio acceptae magis est testimonium, quam absolutae? |
75 | (Vers. 32.) Bono itaque exemplo imbuitur christianus; ut non contentus iure naturae, gratiam eius requirat. Si enim commune est omnibus, etiam peccatoribus, redamare: cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse virtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. Nam etsi nulla merita diligendi usum amoris excludant, non tamen virtutis excluserint. Sicut enim in eo qui te diligit, pudet gratiam non referre; et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non amabas: ita etiam in eo qui non amat, debes amare virtutem; ut dum virtutem amas, incipias eum amare quem non amas: cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna virtutis. |
76 | Quid autem tam mirum, quam percutienti maxillam praebere alteram? Nonne omnis indignantis frangitur impetus, ira sedatur? Nonne fit per patientiam, ut sua amplius poenitentia reverberes verberantem? Ita erit ut et iniuriam repellas, et gratiam quaeras. Ac saepe maximae causae amoris existunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur iniuriae. Equidem, ut audire me memini, vel hoc solo pressum philosophïae (D. Laert. in Vita Plat.) supercilium putamus; quod in tres partes illa sibi videtur divisisse iustitiam: unam in Deum, quae pietas vocatur: alteram in parentes, vel reliquum humanum genus: tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta solvantur. At vero Dominus Iesus Legis oraculum, ac philosophiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint, pietatis porrexit officium. Etenim si hostis qui tecum bello armisque certaverit, depositis armis, misericordiam suae salutis adipiscitur, idque plerumque vel contemplatione naturae, vel ipsius belli iure defertur, ut subiectis vita tribuatur: quanto amplius meliore religionis intuitu deferendum est! Nam cum praeliatorem appetitae salutis causa non moveat, quid movere debet militem pacis? |
77 | Itaque illud Apostolicum, quia Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur . . . . . non inflatur [I Cor. 13, 4], in his praeceptis consummatum videmus. Si patiens est, debet patientiam verberanti: si benigna est, non debet respondere maledictis: si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti: si non aemulatur, odisse non debet inimicum. Et tamen Apostolicis divinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare, quam cedere: plus est amare inimicos, quam non aemulari. Quae omnia Dominus et dixit, et fecit. Qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit: cum despoliaretur, non restitit: cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus veniam postulavit, dicens: Pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt [Luc. 23, 3]. Criminatores suos excusabat a crimine. Illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. |
78 | (Vers. 35.) Et tamen quoniam studia ipsa virtutum sine remuneratione torpescunt, et exemplum nobis attulit, et mercedem spopondit e coelo, filios Dei futuros pollicens, qui fuerint imitatores eius. Qui enim festinat ad praemium, fastidire non debet exemplum; quia quanto praecellentius praemium, tanto impensius officium. Quanta autem misericordiae merces, quae in ius divinae adoptionis adsciscitur! Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam. |
79 | (Vers. 36.) Late patet benignitas Dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus. Idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter illuminat. Aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Iudaeorum Dominus pluviis irrigavit, et solis aeterni refulsit radiis, etiam non merentibus. Sed quoniam illi mundano rore maduerunt, Ecclesia Dei ad coeleste lumen adsciscitur; ita tamen ut illis quoque misericordiae si credant, praerogativa servetur. |
80 | Addidit, non temere iudicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam. |
81 | (Vers. 44.) Magna etiam disciplina, ut de infructuosis fructuosa non quaeras, nec de incultis proventum fecunditatis exspectes. Unicuique enim sua cultura dat fructus. In spinis istius mundi ficus illa non potest reperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia ut legisti: Ficus dederunt grossos suos [Cant. 2, 13]; quod immaturus, et inutilis, et caducus in Synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura vita nostra est in corpore, matura in resurrectione. Et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum, mentemque adurant; ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci: quod in incultis istius mundi reperire non possumus: Quia non legunt de spinis ficus, neque de tribulis vindemiant uvam. Alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur: vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur: vel quia nemo potest damnationem carnis evadere; nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno. Procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est [Gen. 3, 18], levemus oculos spiritales, tendamus manus; ut Christum vindemiare possimus. |
82 | (Vers. 46.) Omnium autem fundamentum docet esse virtutum obedientiam coelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus permoveri. |
83 | (Cap. VII. --- Vers. 1.) Pulchre autem ubi praecepta complevit, suorum praeceptorum formam exsequi docet; nam statim gentilis centurionis servus Domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis tenebatur aeger lethalibus passionibus, beneficio Domini sanandus exprimitur. Quod autem moriturum dixit, in eo Evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. Implevit igitur praeceptum charitate coelesti, qui sic dilexit inimicos; ut morti eriperet, atque ad perpetuae spem salutis adscisceret. |
84 | (Vers. 6.) Quantum autem divinae humilitatis insigne, ut coeli Dominus nequaquam dedignaretur centurionis servulum visitare! Elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. Quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat: sed ut formam tibi daret imitandae humilitatis, qua iuxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum. Denique alibi regulo dicit: Vade, filius tuus vivit [Ioan. 4, 50]; ut scias et potentiam divinitatis, et humilitatis gratiam. Ibi noluit pergere, ne in reguli filio videretur magis divitiis detulisse: hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem; omnes enim, servus et liber, in Christo unum sumus. |
85 | Sed vide fidem praerogativam esse medicinae. Adverte etiam in ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. Dominus pergit: excusat centurio, militarique deposito tumore, reverentiam sumit, et ad fidem facilis, et ad honorificentiam promptus. Et bene Lucas etiam in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos; ne praesentia sua gravare Domini verecundiam videretur, et officium officio provocasse. Haec moraliter. |
86 | Mystice autem, quem Iudaeorum populus crucifixit, inviolatum ab iniuria manere desideraret populus nationum: et quod ad fidem pertinet, sermoni credidit, hoc est, non hominis, sed Dei potestate coniiciens dari a Christo hominibus sanitatem: quod vero ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. Et ideo quia necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, gravari se magis Domini dignatione putavit, quam iuvari. Sic illa vidua Sareptana indignam se prophetico iudicavit hospitio [III. Reg. 17, 18]. Ideoque Dominus in uno isto fidem gentium praeferebat. |
87 | (Vers. 9.) Et quidem si sic legas: In nullo tantam fidem inveni in Israel, simplex intellectus et facilis est. Sin vero iuxta Graecos: Nec in Israel tantam fidem inveni, fides huius etiam electioribus, et Deum videntibus antefertur. |
88 | (Vers. 10.) Videte autem oeconomiam: probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Spectate etiam alteram oeconomiam Dominicae humilitatis: quae non spondet, operatur; namque etsi nondum imperaverat sanitatem, tamen servi qui missi fuerant, sanum servulum repererunt. |
89 | Et hic locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti divinam misericordiam matris viduae lamentatione credamus, eius praecipue quae unici filii vel labore, vel morte frangatur; cui tamen viduae gravitatis meritum exsequiarum turba conciliat: et hanc viduam populorum turba septam, plus videri esse quam feminam, quae resurrectionem unici adolescentis filii sui lacrymis meruerit impetrare; eo quod sancta Ecclesia populum iuniorem a pompa funeris, atque a supremis sepulcri suarum revocet ad vitam contemplatione lacrymarum; quae flere prohibetur, cum ei resurrectio debeatur. 90. Qui quidem mortuus in loculo, materialibus quatuor ad sepulcrum ferebatur elementis; sed spem resurgendi habebat; quia ferebatur in ligno. Quod etsi nobis ante non proderat; tamen posteaquam Iesus id tetigit, proficere coepit ad vitam; ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. Audito igitur Dei verbo, steterunt acerbi illius funeris portitores, qui corpus humanum lethali fluxu naturae materialis urgebant. Quid enim aliud, nisi quasi in quodam feretro, hoc est, supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum vel ignis immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, vel pigra quadam corporis habitudine vigor habetatur animorum, vel concreta noster spiritus labe, purae lucis vacuus mentem alit? Hi sunt nostri funeris portitores. |
91 | Sed quamvis suprema mortis spem vitae omnis aboluerint, et tumulo proxima corpora iaceant defunctorum; verbo tamen Dei iam moritura resurgunt cadavera, vox redit, redditur filius matri, revocatur a tumulo, eripitur a sepulcro. Quis iste est tumulus tuus, nisi mali mores? Tumulus tuus perfidia est, sepulcrum tuum guttur est: Sepulcrum enim patens est guttur eorum [Psal. 5, 11], unde verba mortua proferuntur. Ab hoc sepulcro te liberat Christus, ab hoc tumulo resurges, si audias verbum Dei. |
92 | Et si grave peccatum est quod poenitentiae tuae lacrymis ipse lavare non possis, fleat pro te mater Ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis vidua mater intervenit; compatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos lethalibus vitiis ad mortem cernit urgeri. Viscera sumus de visceribus eius; sunt enim et spiritalia viscera, quae habet Paulus dicens: Ita, frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo [Philem. 20]. Nos ergo viscera sumus Ecclesiae; quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius. Doleat igitur pia mater, assistat et turba: non solum turba, sed etiam multa compatiatur bonae parenti. Iam resurges a funere, iam liberaberis a sepulcro: stabunt illi ministri tui funeris, incipies vitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. Laudabunt etiam Deum, qui tanta nobis remedia vitandae mortis indulserit. |
93 | Non simplex intellectus in simplicibus est verbis; alioquin praesentibus superiora compugnant. Quomodo enim Ioannes, quem in superioribus, Deo Patre demonstrante, cognovit, hic nescit? Quomodo et ibi quem ante nescivit, agnovit: et hic quem iam ante sciebat, ignorat? Nesciebam, inquit, eum: sed qui misit me baptizare, ipse mihi dixit: Supra quem videris Spiritum sanctum descendentem [Ioan. 1, 33]. Et dicto credidit, et demonstratum agnovit, et baptizatum adoravit, et venientem prophetavit. Denique, Ego, inquit, vidi, et testimonium perhibui, quoniam hic est electus Dei (Ibid., 34). Quid ergo fieri posset ut sic propheta tantus erraret; ut de quo dixerat Ec ce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29), adhuc eum Dei Filium esse non crederet? Aut enim insolentiae est divina ei tribuere quem nescias: aut de Dei Filio dubitasse perfidia est. Non cadit igitur in talem Prophetam tanti erroris suspicio. |
94 | Itaque si intellectus simplicis forma compugnat, spiritalem quaeramus figuram. Et quia supra iam diximus (in Luc. c. III) in Ioanne typum esse Legis, quae praenuntia fuit Christi: recte Lex quae pectoribus perfidorum, tamquam aeterna carceribus luce vacuatis, corporaliter tenebatur inclusa, quam viscera fecunda poenarum, et fores amentiae coercerent, plenum exitum testimonii Dominicae dispensationis sine Evangelii nequit astipulatione perferre. Prophetavit quidem Lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare: spiritalem in agno praenuntiavit escam [Exod. 12, 3]: fontem perennem designavit in petra [Exod. 17, 6]: remissionem peccatorum in Levitico revelavit [Levit. 25, 10]: regnum coelorum annuntiavit in psalmis: terram repromissionis in Iesu Nave manifestissime declaravit. |
95 | Haec omnia cum Ioannis quoque congruunt testimonio: sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus quominus lucem Dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur. Mittit ergo discipulos suos ad Christum Ioannes, ut supplementum scientiae consequantur; quia plenitudo Legis Christus est: ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis, et fides plenior gestorum testificationibus, quam verborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in pectoribus Iudaeorum velut obserata Lege nutabat, ipso spectaculo Dominicae crucis, et pleno resurrectionis testimonio panderetur. |
96 | Et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex Iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audivit. Voluerunt ergo isti videre propter illud: Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt [Matth. 13, 16]. Sed etiam nos vidimus in Ioanne: oculis nostris perspeximus in apostolis: et manibus nostris perscrutati sumus in Thomae digitis. Quod enim erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae, et vita apparuit [I Ioan. 1, 1 et 2]. Quando apparuit? Quando vidimus. Non sic apparebat antequam videretur. Gratias ergo Domino, qui crucifixus est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. Mens mea in illo crucifixa est. |
97 | Itaque et nunc qui vetus Testamentum recensent, antequam cognoscant Evangelium, et quasi quaedam Dominici corporis legunt vestigia, venturum putant, et requirunt utrum ipse sit Christus Dei Filius, qui venturus est. Et cum legunt quando cum Abraham locutus est [Gen. 18, 20 et seq., et XXII, 1], vel quando se dux militiae coelestis ostendit [Iosue 5, 14], dicunt utique: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cum autem venerint ad Evangelium, et cognoverint illuminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos, mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: Vidimus eum, et oculis nostris perspeximus, et in vestigia clavorum eius digitos nostros inseruimus. Videmur enim nobis vidisse quem legimus, spectasse pendentem, et vulnera eius, spiritu Ecclesiae scrutante, tentasse; si enim digito Dei eiiciuntur daemonia, fides quoque digito Ecclesiae reperitur. Aut fortasse in parte quadam operatrice corporis nostri omnes videmur investigasse Dominicae seriem passionis; fides enim per paucos ad plures pervenit. Lex ergo Christum venturum annuntiat: Evangelii scriptura venisse confirmat. |
98 | Nonnulli etiam de ipso Ioanne sic intelligunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram: sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit et Petrus dicens: Propitius esto, Domine, non fiet hoc [Matth. 16, 22]. Ille fidei princeps (cui se Christus nondum Dei Filium dixerat, et tamen ille (Ibid., 16) crediderat de morte Christi nec Christo credidit. Pietatis affectus, non indevotionis est lapsus. Denique alibi lavari sibi pedes recusat, ubi mysterium non agnoscit, dum Dominico gravatur obsequio [Ioan. 13, 8]. Ergo moriturum Christum nec sancti crediderunt: Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, haec praeparavit Deus diligentibus eum [I Cor. 2, 9]. Religiosis itaque lapsus amoris fidem non impedit. |
99 | Denique Dominus sciens neminem sine Evangelio plene credere posse; quia sicut fides a veteri incipit Testamento, ita impletur in novo: interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit. |
100 | Plenum sane testimonium quo Dominum Propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum: quia Dominus dat escam esurientibus, Dominus erigit allisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus diligit iustos, Dominus custodit advenas, orphanum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit [Psal. 145, 8 et 9]. Qui ista, inquit, faciet: Regnabit Dominus in aeternum (Ibid., 10). Ergo non humanae ista, sed divinae virtutis insignia sunt, caecis perpetuae noctis tenebras aperire, defossorumque oculorum vulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare compagibus, in lucem quoque refuso vigore vivendi revocare defunctos. |
100a | (Vers. 22.) Ite, inquit, nuntiate Ioanni quae audistis, et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. |
101 | Haec ante Evangelium vel rara, vel nulla. Receperit Tobias oculos [Tob. 11, 12], unus est in exemplo; et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Elias mortuum suscitaverit: ille tamen rogavit et flevit [III Reg. 17, 20]: hic iussit. Elisaeus leprosum mundari fecerit [IV Reg. 5, 14]; non tamen illic valuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. Non defecerit ad escam viduae esurientis, propheticis se multiplicans farina praeceptis [III Reg. 17, 16]; unam tamen viduam farina illa, vel potius eamdem quoque sacramenti species praefigurata servavit. Sed tamen parva adhuc ista Dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei, crux Domini, obitus, sepultura est. Et ideo cum illa superiora dixisset, addidit: |
102 | Crux enim etiam electis scandalum posset afferre: sed nullum hoc maius divinae personae est testimonium: nihil est quod magis esse ultra humana videatur, quam toto unum se obtulisse pro mundo; hoc vel solo plene Dominus declaratur. Denique sic designatus est a Ioanne: Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. 1, 29.] Verum hoc non duobus illis viris Ioannis discipulis, sed nobis omnibus respondetur; ut ita credamus in Christum, si facta conveniunt. Veniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet hominis non queas appellatione secernere; factorum tamen consideratione discernas. |
102a | (Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus. |
103 | Ubi praemonuit discipulos Ioannis in crucem Dominicam esse credendum, redeuntibus illis, conversus ad turbas, coepit ad virtutem pauperes provocare; ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus, aeternis caduca praeferrent: sed humili spiritu crucem potius tollerent, quam phaleras mundi huius extollerent: et quasi beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent, libenter corporis vitam cum immortali gloria commutarent. Non otiose igitur sancti Ioannis hic persona laudatur, qui vitae amore posthabito, iustitiae formam nec mortis terrore mutavit. |
103a | (Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? |
104 | Quid, inquit, existis in desertum videre? Deserto mundus hic comparari videtur, adhuc incultus, adhuc sterilis, adhuc infecundus, in quem negat nobis ita Dominus prodeundum, ut mente carnis inflatos vacuosque virtutis internae viros, et fragili se gloriae saecularis sublimitate iactantes, pro exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos: quos procellis mundi huius obnoxios vita mobilis inquietat, iure arundini comparandos: in quibus solidae iustitiae nullus est fructus: qui forensibus criniti phaleris, nodis obsiti, vacuo oris strepitu sonori, nulla sui utilitate, frequenti etiam offensione, intus inania, foris speciosa sectantur. Arundines sumus, nulla validioris naturae radice fundati. Et si levis aspiraverit prosperioris aura successus, vago motu proximos verberamus: inopes ad suffragandum, faciles ad nocendum. Arundines fluvios amant, et nos labentia mundi caducaque delectant. |
105 | Tamen hanc arundinem si quis de terrae evellat plantariis, et superfluis exuat, exspolians se veterem hominem cum actibus eius, et scribae velociter scribentis manu temperet, incipit non arundo esse, sed calamus, qui praecepta coelestium Scripturarum penetralibus imprimat mentis, tabulis cordis inscribat. De quo calamo habes dictum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis [Psal. 44, 2]: quod ad Christum alii referre volunt. Uno igitur loco et verbum, et calamus legitur, et scriba. Verbum, quia de genitali Patris processit arcano: Eructavit cor meum verbum bonum (Ibid.). Calamus, quia caro Christi paternae seriem voluntatis expressit, et linguae mandata divinae sacri effusione cruoris implevit. Scriba, quia calamo suo individua quadam distinctione, novi et veteris Testamenti, vel divinitatis et carnis, paternae nobis dispositionis mysteria revelavit. |
106 | Hunc calamum imitare tuae carnis temperamento. Et calamum tuum, hoc est, carnem tuam tinge non atramento, sed spiritu Dei vivi; ut quod scribis, aeternum sit. Tali calamo Paulus illam epistolam scripsit, de qua dicit: Epistola nostra vos estis . . . . . scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi [III Cor. 3, 2 et 3]. Tinge carnem tuam in Christi sanguine sicut scriptum est: Ut tingatur pes tuus in sanguine [Psal. 67, 24]. Et tu ergo vestigium animi tui, et mentis incessum indubitata confessione crucis Dominicae tinge. Tingis carnem tuam in Christi sanguine, si vitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut Apostolus ait: Mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes [II Cor. 4, 10]. Noli ad terrena inflecti, ne tuam arundinem frangas. Et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curvandus, prophetatum est: Arundinem quassatam non confringet [Esai. 42, 3]; quoniam carnem quam peccata quassaverant, resurrectionis virtute solidavit. Bona arundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput, et mundanae cupiditatis illecebras patibulo crucis affixit. |
107 | Non hic Domini sermo de vestibus; quamquam plerosque mollioris cura vestis effeminet, qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas vestes tectis per terram verrunt vestigiis, usuque faciunt ut amictus oneri sit. Sed tamen alia videtur hic indumenta signare, et nisi fallor, humana corpora quibus anima nostra vestitur. Denique et Ioseph tunica ad speciem Dominici corporis cruentata est [Gen. 37, 31]. Et Apostolus ait: Exuens se carnem, principatus et potestates omnes traduxit [Coloss. 2, 15]. Quid aliud ostendit, nisi vice indumenti corpus fuisse, quo se ista exspoliavit Dominus in passione, ut divinitas libera immunisque maneret iniuriae? Totus igitur hic locus exemplo nos prophetico ad virtutem subeundae passionis hortatur. Denique addidit: |
107a | (Vers. 24, 25.) Sed quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? Quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? |
108 | Sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores: propter quod nos hortatur Apostolus [Coloss. 3, 9 et 10], ut exspoliantes veterem hominem cum actibus eius induamus novum, in quo non dulcis illecebra sit, ludusque lasciviae, sed usus laboris et fructus; eo quod tenera corporis cura, luxuque, et lasciviarum cupiditate mollitos nequaquam coelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus virtutis ascenditur. Hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni coelestis extorres, intra mundi huius habitacula consenescunt, quos rectores huius mundi atque tenebrarum incolas esse non dubium est. Hi [sunt enim reges (Ephes. 16, 21], quia saeculari quadam potestate dominantur) suorum aemulos operum receperunt. |
108a | (Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt. |
109 | Quomodo igitur in deserto Ioannem videre cupiebant, qui erat clausus in carcere? Quem nobis Dominus imitandum proponit, qui viam Domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio, sed etiam praecursu quodam gloriosae paraverit passionis. Maior sane propheta, in quo finis est prophetarum. Maior propheta, quia multi cupierunt videre quem iste prophetavit, quem iste conspexit, quem iste baptizavit. |
109a | (Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est. |
10a | (Vers. 18, 19.) Et ecce viri portantes in lecto hominem qui fuerat paralyticus, et quaerentes eum inferre et ponere ante eum; et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt super tectum, et per tegulas submiserunt illum in lecto, in medium, ante Iesum. |
110 | Sed tamen numquid et illo maior, de quo Moyses dixit, quia Prophetam . . . . vobis suscitabit Dominus noster [Deut. 18, 15]? Et de quo dixit: Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminata de plebe (Ibid., 19)? Si igitur Christus propheta, quomodo maior hic omnibus? Numquid Christum prophetam negamus? Immo et Dominum prophetarum confitemur: Ioannem autem prophetam assero, et hunc omnibus dico esse maiorem, sed inter mulieris, non virginis natos. Maior enim fuit iis quibus aequalis esse poterat sorte nascendi [Luc. 7, 28]. Alia ista natura est, nec cum humanis generationibus comparanda. Non potest homini cum Deo esse ulla collatio; suis enim quisque praefertur. Denique eousque cum Dei Filio non poterat Ioannis ulla esse collatio; ut et infra Angelos aestimetur. |
111 | Etenim quoniam angelum dixerat, hominibus iure praelatus est; et quia inter natos mulierum declaraverat |
111a | (Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, maior est eo. |
112 | Cogentesque diripiunt illud (Ibid.). Si repetamus Dominicum illud quod scriptum est, dicente Filio Dei: Regnum Dei intra vos est [Luc. 17, 21]; advertimus in nobis regnum coeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno, fugatisque deliciis saecularibus, intra nostrorum secreta regnat animorum. Vis igitur menti affertur humanae, quae diversis illecebris delinita laborem fugit, voluptatem expetit; cum vel metu supplicii coercita, vel praemio provocata, vincere ipsa se nititur: et tamquam exantlatis laboribus, palmam quae sibi plurimis adversantibus, subtrahebatur, contendit eripere. Rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis, et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus pervigili labore decerpimus; ita tamen ut non furtiva sublatio, sed direptio sit triumphalis. Est et aliud direptionis genus, quando aliis sublata diripimus. Qui sint igitur raptores illi, non laboramus intelligere, cum de Beniamin lupi rapacis genere nos manare noverimus [Gen. 49, 27]. Praecesserat Ioannes, ut iustificaret populum Iudaeorum: ipse Dominus venerat ad oves perditas domus Israel: apostolos destinaverat, ut fidem populi Iudaeorum vel disputatione, vel signis, miraculisque fundarent: sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in Deum credere, in fidem coire coeperunt. In his igitur apostolica praedicatione regnum coelorum cogitur, et fidelis populi aspiratione solidatur. |
112a | (Vers. 27.), ideo addidit: Nam qui minor est in regno coelorum, maior est eo; ut angelis scires esse cedendum. Merito autem Ioannes suis praefertur aequalibus, a cuius diebus Regnum coelorum cogitur [Matth. 11, 12]. Quae subobscura videtur esse locutio, et ideo eam de alio libro Evangelii putavimus derivandam. Nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur: regnum autem coeli praestat humanis. Sed cum sint aliqua quae cogendo densari feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur. |
113 | Diripit regnum illa quae fluxu sanguinis laborabat [Luc. 8, 44]; nam cum Dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtivo quodam tactu sanitatis remedium praelibavit. Diripit regnum illa Chananaea, quae a suis finibus egressa clamabat dicens: Miserere mei, Domine, Fili David: filia mea male a daemonio vexatur [Matth. 15, 22]. Vere haec regnum coegit, pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in verbis. Praetereuntem revocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. Nonne tibi videtur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reservatur? Negaverat enim Dominus panem filiorum dari canibus oportere: at illa consensit, et consentiendo diripuit dicens: Utique, Domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27). |
114 | Didicisti quemadmodum regnum coeleste rapiatur. Cogamus igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha manducat [Exod. 12, 11]. Sed quae est ista quae rapit regnum? Non improbitas, non lascivia, non voluptas: sed illa de qua dicitur: Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis [Matth. 15, 28]. Ecce rapuit, quae quod voluit, impetravit: quod rogavit, extorsit. Rapuit et illa vidua, quae frequenter orando, si non propter innocentiam, saltem propter importunitatem ut exaudiatur, extorquet [Luc. 18, 3]. |
115 | Rapuit igitur Ecclesia Synagogae regnum. Regnum meum Christus est: rapio illum Iudaeis missum sub Lege, natum in Lege, nutritum iuxta Legem: ut me qui eram sine Lege, servaret. Rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur: rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur: rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis: rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus. Habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse, dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus [Matth. 28, 13]. Surge igitur qui dormis; ne et tu dum dormis, Christum amittas. Surge qui dormis, et exsurge a mortuis [Ephes. 5, 14]. Vides mortuos esse qui dormiunt? Et ideo non invidemus aliis, sed providemus nobis; non enim mortui poterant servare viventem. |
116 | Exsurgant vel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. Non sic amittitur Christus, ut non revertatur, si tamen requiratur: sed vigilantibus regreditur, et exsurgentibus praesto est: immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia complet omnia. Nulli enim deficit, nos deficimus: nulli, inquam, deficit, superabundat omnibus; superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia. Gratia Christus est, vita Christus est, Christus est resurrectio: qui surgit igitur, invenit esse praesentem. |
117 | Rapitur ergo regnum coelorum, cum Christus a domesticis denegatur, a gentilibus adoratur: rapitur cum ab illis repudiatur, a nobis colitur: rapitur cum per haereditatem non agnoscitur, per adoptionem acquiritur. |
11a | (Vers. 20.) Quorum fidem, inquit, ut vidit. |
13a | (Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua; aut dicere: Surge, et ambula? |
18a | (Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit? |
19a | (Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico; sed qui male habent. |
20a | (Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus. |
23a | (Vers. 36.) Dixit enim similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram de vestimento novo immittit in vestimentum vetus. |
26a | (Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres. |
28a | (Cap. VI. --- Vers. 1.) Factum est autem in sabbato secundo primo; cum transiret per seminata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant, confricantes eas manibus suis. |
41a | (Vers. 12.) Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in orations Dei. |
44a | (Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis: |
46a | (Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano. |
49a | (Vers. 20, 21, 22.) Beati, pauperes spiritu, quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati, qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines. |
69a | (Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram! |
71a | (Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines! |
89a | (Vers. 12-14.) Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae: et haec erat vidua: et turba multa civitatis cum illa. Quam cum videret Dominus, misericordia motus, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. |
93a | (Vers. 19.) Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad eum dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? |