monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER TERTIUS <<<     >>> LIBER QUINTUS

Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER QUARTUS

1 Non absurdum, opinor, de generatione Domini confecimus opus: certe infructuosum non fuit Dominicis diutius inhaerere maioribus. Nam si ii qui magnum mare littorali parant navigatione transmittere, altioris compendium cursus, [Rom. edit. hinc resciderat, itidem ut nos: quae tamen verba nec in ulla alia edit. vel mss. praetermittuntur, nec sane ineptam sententiam efficiunt.] itidem ut nos, fiduciae infirmitate vitantes, agros et urbes littore deductas capti locorum decore frequenter invisunt: quanto magis nos in tanto non elementorum, sed gestorum coelestium siti profundo, viciniores legere portus, et frequentes amare debemus excursus! ne quis longae navigationis taedio fatigatus, fastidii vomitum tenere non possit. [Ita cuncti mss. et vet. edit. Rom. vero, Certe si quis infidae ratis vitia perspexerit . . . . portu obiecto, aurium vela deponat.] Certe si quis intutae ratis vitia infida perspexerit, tamquam frequenti librorum portu obiecto, licet ut aurium vela deponat, et lectionis anchoram figat. Non videtur deseruisse navigium, sed confecisse cursum, qui descendit in portum.
2 Et plerisque in locis fortasse amoenitas ipsa locorum invitet praetermeantem. Nam si Ulyssem illum, ut fabulae ferunt [licet et Propheta dixerit: Habitabunt in ea filiae Sirenum (Esai. 13, 21]: etsi non dixisset propheta, nemo tamen iure reprehenderet; cum et gigantes [II Reg. 5, 22; II Reg. 23, 13], et vallem Titanum Scriptura comprehenderit) [Si ergo Ulyssem illum, haec omissa fuerant in Rom. edit. cum tamen post parenthesim longiusculam prima periodi verba scite repeti frequentissimus scriptorum usus palam faciat.]; si ergo Ulyssem Illum post decem annorum exsilia quibus bellatum in llio est, decemque erroris annos festinantem ad patriam, Lotophagi suavitate baccarum tenere potuerunt: si horti Alcinoi retardarunt; si postremo Sirenes cantu vocis illectum, ad illud famosum voluptatis naufragium pene deduxerant, nisi adversus illecebrosae sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures: quanto magis religiosos viros coelestium factorum cedet admiratione mulceri! Atque hic iam non baccarum suavitas haurienda, sed panis ille qui descendit de coelo: non olera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt Christi. Nam Qui infirmus est, olera manducet [Rom. 14, 2]. Non claudendae igitur aures, sed reserandae sunt: ut Christi vox possit audiri, quam quisquis perceperit, naufragium non timebit. Non corporalibus, ut Ulysses, [Ad arborem, navis scilicet, id est, ad malum. Vide Homer. Odyss. M, ubi fabulae huius seriem fuse descriptam reperies.] ad arborem vinculis alligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus vinciendus; ne lasciviarum moveatur illecebris, cursumque naturae detorqueat in periculum voluptatis.
3 Figmentis enim poeticis fabula coloratur; ut quaedam puellae scopuloso in littore maris habitasse prodantur: quae si quos deflectere navigium propter aurium suavitatem dulci voce pepulissent, in vada caeca deductos, et infida statione deceptos, naufragii miserabilis sorte consumerent. Compositum hoc specie, et ambitiosa comparatione fucatum est; ut mare, vox, feminae, littora vadosa, fingantur. Quod autem mare abruptius quam saeculum, tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam immundorum spirituum flatibus procellosum? Quid sibi vult puellarum figura, nisi eviratae voluptatis illecebra, quae constantiam captae mentis effeminet? Quae autem illa vada, nisi nostrae scopuli sunt salutis? Nihil enim tam caecum, quam saecularis suavitatis periculum: quae dum mulcet animum, vitam obruit, et corporeis quibusdam scopulis sensum mentis illidit.
4 Merito igitur Dominus noster Iesus Christus ieiunio suo nos atque deserto adversus voluptatum informat illecebras, et tentari se a diabolo Dominus omnium patitur; ut in illo omnes vincere disceremus. Advertamus igitur quia tria non otiose a Domino principaliter ordinata Evangelista descripsit. Tria sunt enim quae ad usum proficiunt salutis humanae, sacramentum, desertum, ieiunium: Nemo enim nisi qui legitime certaverit, coronatur [II Tim. 2, 5]: nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratiae coelestis munere consecretur.
5 Venit igitur Dominus ad lavacrum; ut mysterii gratia nobis [Rom. edit. sola, et usu probaretur et sensu. Infra vero eadem inversis verbis, sed vox Dei utitur testis officio, cum defertur e coelo.] et visu probaretur et sensu. Et quoniam Lex, coelo et terris testibus, promulgatur; ut mysterium divinitatis absconditum a saeculis in Deo plus crederes esse quam Legem: non iam ad testimonium coelum vocatur, sed utitur testis officio, cum vox Dei defertur e coelo. Simul ne fidei mysterium dubio mentis offendas, invisibilia tibi visibiliter declarantur operari.
6 Venit Dominus ad lavacrum; omnia enim pro te factus est. Iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege esset, cum ipse sub Lege non esset, circumcisus est; ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaceret: his qui sine Lege erant, convivii communitate sociatus est; ut lucraretur eos, qui sine Lege vivebant. Factus est infirmis infirmus per corporis passionem; ut infirmos lucrifaceret. Omnibus postremo omnia factus est, pauper pauperibus, dives divitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, profluus abundantibus. In carcere cum paupere est, cum Maria flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit: in deserto esurit; ut cibus primi hominis, quem praevaricatione gustaverat, ieiunio Domini solveretur. Nostro periculo Adam scientiae boni et mali famen solvit, nostro emolumento famem iste suscepit.
7 Convenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus eiectus sit [Gen. 3, 24]; ut advertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adam secundus reverterit. Videte enim quemadmodum suis nodis praeiudicia resolvantur, et suis divina beneficia vestigiis reformentur. Ex terra virgine Adam [Gen. 2, 7], Christus ex virgine: ille ad imaginem Dei factus [Gen. 1, 27], hic imago Dei: ille omnibus irrationabilibus animalibus [Gen. 1, 28], hic omnibus animantibus antelatus. Per mulierem stultitia [Gen. 3, 6,7], per virginem sapientia. Mors per arborem, vita per crucem. Ille spiritalium nudus, arboreis se texit exuviis: hic saecularium nudus, corporis non desideravit exuvias. In deserto Adam, in deserto Christus; sciebat enim ubi posset invenire damnatum, quem ad paradisum, resoluto errore revocaret. Sed quoniam saecularibus indutus exuviis redire non poterat, nec paradisi incola potest esse, nisi nudus a culpa; exuit veterem hominem, novum induit; ut quia solvi non queunt divina decreta, persona magis quam sententia mutaretur.
8 Sed qui in paradiso sine duce iter amisit acceptum, quemadmodum de deserto sine duce iter repetere posset amissum, ubi tentationes plurimae, nisus ad virtutem difficilis, lapsus facilis ad errorem: cum eadem sit virtutis natura, quae nemorum; ut si adhuc exigua de terrenis ad superna se subrigunt, dum teneris aetas adolescit frondibus, saevi veneno dentis obnoxia facile aut succidi possit, aut uri: si vero alta se radice fundaverit, et ramorum sublimitate sustulerit, frustra iam vel ferarum morsibus, vel lacertis agrestium, vel diversorum flatuum procellis arbor robusta tentetur.
9 Quem igitur opponeret ducem contra tot illecebras saeculi, contra tot versutias diaboli; cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, esse luctamen? Angelum opponeret? Et ipse lapsus est, et legiones angelorum vix singulis profuerunt. Seraphim dirigeret? Et ipsum descendit in terras in medium populi immunda labia habentis, et unius tantum prophetae labia, apposito carbone, mundavit [Esai. 6, 6,7]. Alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui maior est mundo? Quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Iudaeum et Graecum, Barbarum et Scytham, servum et liberum uno regere ductu; nisi solus qui est omnia et in omnibus Christus?
10 Multi enim laquei quacumque progredimur. Laquei in corpore, laquei in Lege, [Non obscura videtur allusio fieri ad illud Eccli. IX, 20: ἐπιγνῶθι ὅτι ἐν μέσῳ παγίδων διαβαίνεις, καὶ ἐπάλξεων πόλεων περιπατεῖς.] laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo. Laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus; oculus enim meretricis laqueus est peccatoris: laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus in studio castitatis. Exiguis enim momentis mens inclinatur humana, et huc atque illuc [Edit. ac pauci mss., pro versutia suadentis.] per versutias suadentis frequenter impellitur. [Hic potissimum triplex indicatur error in quem pietatis specie non pauci misere praecipitantur. Primus autem ac secundus ad errorem Manichaeorum pertinet, tertius ad Sabellianorum.] Videt aliquem diabolus religiosum virum, Deo venerabiliter deferentem, et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem iniuriae; in ipsa eum religione supplantat, ut faciat non credere quod Dei Filius vere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem; cum utique passio corporis fuerit, divinitas exsors iniuriae manserit. Ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Iesum Christum in carne venisse, de Deo non est [II Ioan. 1, 7]. Videt integrum et illibatae castimoniae virum, suadet ut nuptias damnet; quo eiiciatur ab Ecclesia, et studio castitatis a casto corpore separetur. Audivit alius quia Unus Deus . . . . . ex quo omnia, adorat, atque veneratur [I Cor. 8, 6]. Insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat, quia Unus Deus per quem omnia; ita nimia pietate impium esse compellit; ut dum Patrem a Filio separat, Patrem Filiumque confundat, et personam unam putet esse, non potestatem. Itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam.
11 Quomodo igitur hos laqueos evitabimus; ut possimus et nos dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus [Psal. 123, 7]? Non dicit: Ego contrivi laqueum: non ausus est hoc dicere David; sed: Adiutorium nostrum in nomine Domini [Psal. 123, 8]; ut ostenderet unde laqueus solveretur; ut prophetaret quod venturus esset in hanc vitam, qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.
12 Sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset; ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, et ego possem dicere: Laqueos paraverunt pedibus meis, et ipsi inciderunt in eos [Psal. 56, 7]. Quae potuit esse praeda, nisi corpus? Oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus Dominus Iesus, et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum; ut crucifigeretur ex infirmitate. Si enim fuisset corpus spiritale, non dixisset: Spiritus promptus est, caro autem infirma [Matth. 26, 41]. Audi igitur utramque vocem, et spiritus prompti, et carnis infirmae: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste [Matth. 26, 39]: haec carnis est vox. Sed non quod ego volo, sed quod tu vis: [Edit. Amerb. cum tribus mss. iisque recentioris manus: Habes quemadmodum devotionem doceamus spiritum. Mss., spiritus, etc.] habes devotionem spiritus et vigorem. Quid repudias dignationem Domini? Dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit iniurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura Dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit, vel sustinere ac perpeti. Et ideo sequamur Christum, iuxta quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi soli adhaerebis [Deut. 10, 20; Deut. 13, 4]. Cui adhaerebo, nisi Christo, sicut Paulus dixit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. 6, 17]? Illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, vestigia persequamur.
13 Et videte quibus itineribus reducamur. Nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, ungit oleo spiritali: ubi videt robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Iudaei [Matth. 12, 2] quod discipuli eius sabbato de segete spicas vellerent (iam enim apostolos suos in agro culto, et fructuoso opere collocaverat); postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: Haec cum dixisset Iesus, cum discipulis suis transivit trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse cum discipulis suis [Ioan. 18, 1]. Agro enim fecundo hortum esse potiorem docet Propheta in Canticis canticorum dicens: Hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, emissiones tuae paradisus [Cant. 4, 12,13]. Illa est enim animae pura et immaculata virginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis voluptatis illecebris, nullo vitae amore transducitur. Denique virtute Domini hominem esse revocatum prae caeteris hic Evangelista testatur, qui solus inducit Dominum dicentem latroni: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [Luc. 23, 43].
14 Plenus igitur Iesus Spiritu sancto agebatur in desertum: consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut Adam illum de exsilio liberaret: exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere; et tunc magis esse cavendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.
15 Mysticum numerum recognoscis. Tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi [Gen. 7, 12], et tot ieiunio dierum sanctificato propheta, refusam coeli serenioris esse clementiam [III Reg. 19, 8]. Tot ieiunio dierum sanctus Moyses perceptionem Legis emeruit [Exod. 34, 28]. Tot annos in eremo constituti patres panem angelorum et coelestis alimoniae gratiam consecuti sunt [Num. 14, 32]: nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt. Tot ieiunio dierum Domini nobis in Evangelium patescit ingressus. Unde si quis Evangelii gloriam, fructumque resurrectionis optat adipisci, mystici ieiunii praevaricator esse non debet; quod et in Lege Moyses, et in Evangelio suo Christus utriusque Testamenti auctoritate praescripsit fidele virtutis esse certamen.
16 Quid vero sibi vult quod Evangelista Dominum esurisse significavit, cum de Moysi atque Eliae ieiunio nihil tale videamus expressum? Numquid hominum patientia Deo fortior est? Sed qui quadraginta diebus esurire non potuit, ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem: simul ut adversarium lacesseret iam timentem, qui quadraginta dierum fuerat ieiunio vulneratus. Et ideo fames Domini pia fraus est; ut in quo diabolus maiora metuens iam cavebat, [Mss. aliquot, famis specie iactatus. Melius nonnulli alii, laetatus. Optime autem reliqui cum edit. lactatus. Et post pauca edit. Era. et seq. cum duobus mss., Spiritus opus, hoc est, divinum, etc. Edit. Amerb. cum aliis scriptis cod. ut in textu.] famis specie lactatus tentaret ut hominem, ne impediretur triumphus. Simul illud disce mysterium, sancti Spiritus opus hoc divinum fuisse iudicium; ut tendandum se diabolo Christus offerret.
17 Tria praecipue docemur esse tela diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. Inde autem coepit, unde iam vicit. Et ideo inde incipio in Christo vincere, unde in Adam victus sum; si tamen mihi Christus imago Patris, virtutis exemplum sit. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli. Laqueus tenditur cum mensa regalis convivii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. Non solum enim cum audimus verba diaboli, sed etiam cum videmus eius copias, laqueum vitare debemus. Didicisti igitur diaboli telum, sume scutum fidei, loricam abstinentiae.
18 Sed quid sibi vult talis sermonis exorsus: Si Filius Dei es; nisi quia cognoverat Dei Filium esse venturum? sed venisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. Aliud explorantis, aliud tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur illudere.
19 Sed vide arma Christi quibus tibi, non sibi vicit. Nam qui maiestate sua lapides in panem posse converti naturae alterius transfusione monstravit, docet nihil tibi pro diaboli arbitrio, nec declarandae virtutis contemplatione faciendum. Simul in ipsa tentatione artificem diaboli disce versutiam. Sic tentat, ut exploret: sic explorat, ut tentet. Contra Dominus sic fallit, ut vincat: sic adhuc vincit, ut fallat. Nam si convertisset naturam, prodiderat Creatorem. [Edit. quaedam Paris., Merito ergo respondit. Aliae et cuncti mss. commodius, Medie, etc., id est, responsionem sic temperavit, ut et diabolum vinceret, nec suam aperiret divinitatem.] Medie ergo respondit dicens:
20 Vides quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritalis nequitiae incursione defendat, adversus irritamenta gulae septum atque munitum? Non enim quasi Deus utitur potestate (quid enim mihi proderat), sed quasi homo commune sibi arcessit auxilium; ut divinae pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi coelestis acquirat. Huic intentus Moyses panem non desideravit: huic intentus Elias famem prolixioris non sensit ieiunii. Non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum, cum substantiam panis coelestis accipiat; humanis enim divina praestare non dubium est, et corporalibus spiritalia. Et ideo qui vitam veram desiderat, [Mss. bene multi, illum panem exspectat, nonnulli . . . . exspectet. Alii, ac edit., . . . expetat.] illum panem expetat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. Simul cum dicit: Non in pane solo vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est, susceptionem nostram, non suam divinitatem.
21 [Rom. edit, Hoc quidem est iactantiae, ut dum, etc.] Sequitur iactantiae telum, quo proclive delinquitur; quia dum homines gloriam virtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum suorum et statione decedunt.
22 Ita est enim iactantia, ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trudatur. Et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te deorsum.
23 Vere diabolica vox, quae mentem hominis de gradu altiore meritorum praecipitare contendit. Quid enim tam proprium diabolo, quam suadere ut unusquisque se mittat deorsum?
24 Disce ergo et tu diabolum vincere. Agit te spiritus, sequere spiritum: Non te revocet carnis illecebra, spiritu plenus disce contemnere voluptates. Ieiuna, si vis vincere. Consequens est ut per hominem diabolus te putet esse tentandum: Christus quasi fortior, facie ad faciem tentatur, tu per hominem. Et illud diaboli verbum est, [Omnes edit. ac mss. nonnulli, cum dicit: Homo, fortis esto, et similis mane, ultimae Paris. edit., et si malis mane. Sed mss. de meliori nota et maiori numero, cum dicit homo: Fortis es, etc. Melius; hoc enim refertur ad superius illud: Consequens est ut per hominem diabolus te putet esse tentandum.] cum dicit homo: Fortis es, manduca et bibe, et similis mane. Noli te tibi credere, non erubescas egere praesidiis, quibus non egebat Christus; et tamen ea non negligebat, ut te doceret dicens: Cavete ne gravetur cor vestrum in vino et crapula [Luc. 21, 34]. Non erubuit Paulus, qui ait: Sic certo, non ut aera caedens [I Cor. 9, 26]. Aera quidem non caedebat Apostolus: sed potestates aeris verberabat. Sed castigo, inquit, corpus meum, et servituti redigo; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus inveniar [I Cor. 9, 27].
25 Simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat; [Rom. edit. sola, quia neminem potest mittere deorsum.] quia nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. Nam qui relictis coelestibus, eligit terrena, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Sed Dominus rursus nec ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putavit esse facienda: sed divinitatis propriae auctoritate servata, versutiae eius occurrit; ut quia Scripturarum exemplum praetenderat, Scripturarum vinceretur exemplis. Potestas enim Deo vincere, [Omnes edit. ac mss. non pauci, Scriptura mihi vincit. At mss. melioris notae, qui mihi vincit.] qui mihi vincit.
26 Disce hic quoque quia Satanas transfigurat se velut angelum lucis, et de Scripturis ipsis divinis saepe laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic eviscerat fidem, sic iura pietatis impugnat. Ergo non te capiat haereticus; quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi arroget quod doctus videtur. Utitur et diabolus testimoniis Scripturarum non ut doceat, sed ut circumscribat et fallat. Cognovit aliquem attentum religioni, virtutibus clarum, signis et operibus praepotentem: iactantiae tendit laqueum, ut huiusmodi virum inflet tumore; quo pietati se non credat, sed credat iactantiae: nec Deo deputet, sed sibi arroget. Ideoque apostoli non in suo, sed in Christi nomine daemoniis imperabant; ne arrogare sibi aliquid viderentur. Sic Petrus [Sic omnes mss. ac vet. edit. Rom. vero, claudum curat. Sed quid si eum ex paralysi, seu resolutione nervorum claudicasse ratus est noster Ambrosius?] paralyticum curat dicens: In nomine Iesu Nazareni surge, et ambula [Act. 3, 6]. Disce etiam de Paulo iactantiam fugere. Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. Pro huiusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis [II Cor. 12, 3-5].
27 Ergo et hic diabolus, quoniam fortem sensit, iactantiam praetendit, quae etiam fortes decipit: sed Dominus respondit ei: Non tentabis Dominum Deum tuum. In quo et Dominum et Deum Christum: et Patrem et Filium potestatis unius esse cognoscis, iuxta quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus [Ioan. 10, 30]. Et ideo si Unum obtendit diabolus, occurre ei quia scriptum est: Ego et Pater unum sumus. Et distingue Unum, [Edit. Rom., non ut potestatem discernas, sed ut Patrem Filiumque secernas. Perspicuus sensus, si quo mss. aut aliarum edit. praesidio firmaretur. Veterem igitur lectionem interpretamur in hunc modum: Accipe vocem, unum, eo consilio positam, ne Patris ac Filii potestatem distinguas, vel aliam personam ab alia separes; nam ut ait Hilar. VII de Trinit.: In divinis personis nihil diversum . . . . nihil separabile, etc., cum Pater in Filio, et Filius in Patre sit unitate naturae. Quae fusius explicat ipsemet Ambrosius lib. I de Fide, cap. 2.] ne potestatem discernas: distingue Unum, ne Patrem Filiumque secernas.
28 Bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula? Docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subiaceat potestati: ad usum fragilis, et inanis ad fructum.
29 Sed quomodo hic dat diabolus potestatem: et alibi legitur, quia Omnis potestas a Deo est [Rom. 13, 1]? Numquid potest quis duobus dominis servire, aut a duobus accipere potestatem? Numquid ergo contrarium est? Minime. Sed vide quia omnia a Deo; neque enim sine Deo mundus; quia Et mundus per ipsum factus est [Ioan. 1, 10]: sed licet a Deo factus sit; tamen opera eius mala, quia saeculum in maligno positum est; et ordinatio mundi a Deo, opera mundi a malo [Ioan. 5, 19]. Ita etiam a Deo potestatum ordinatio: a malo ambitio potestatis. Denique: Non est, inquit, potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt [Rom. 13, 1]; non datae, sed ordinatae: et, Qui resistit potestati, Dei, inquit, ordinationi resistit [Rom. 13, 2]. Hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. Itaque qui permisit, ordinavit: nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Denique, Vis non timere potestatem? Fac bonum, et habebis laudem ex illa [Rom. 13, 3]. Non ergo potestas mala, sed ambitio. Denique eo usque a Deo ordinatio potestatis; ut Dei minister sit, qui bene utitur potestate: Dei, inquit, minister est tibi in bonum [Rom. 13, 4]. Non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri: nec Dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. Nam ut de coelestibus ad terrena derivemus exemplum, dat honorem imperator, et habet laudeni. Quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, [Rom. edit. sola, sed utentis. At hic agi de iudiciaria potestate liquido probant superiora.] sed iudicis. Habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed malitia sua implicat.
30 Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum si deferatur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum. Alius enim bonus in saeculo, alius perfectae virtutis usus; bonum est enim cognoscendae divinitatis studium, nullis occupationibus impediri. Nam etsi multa bona, una tamen est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. 17, 3]. Et ideo vitae aeternae maximus fructus, et solus Deus vitae remunerator aeternae est. Solum Deum et Dominum nostrum adoremus, et ipsi soli serviamus; ut solus ipse nos fructu remuneret amplissimo. Fugiamus omnia quae diabolicae subiacent potestati; ne tamquam malus tyrannus in eos, quos intra suum regnum invenerit, acceptae saevitia potestatis utatur.
31 Non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates. Bonum est enim Deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit. Nam si inquisitor in sacrilegium saeva interpretatione vertatur, in deterius vertitur quaerentis [Haec verba, Quam si non quaesisset; et inferiora illa, obnoxius est, edit. Rom. reiecerat; sed cum in vet. edit. ac mss. omnibus inveniantur, eadem non restituere in integrum religio fuit.] offensa, quam si non quaesisset: nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa: nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis affectus. Quod si is qui Deum quaerit, propter fragilitatem carnis, et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est! Atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum; et saepe quos [Eadem Rom. edit. sola, vitia nulla deflectunt; et post pauca cum reliquis edit. ac paucis mss., domesticum periculum; sed mss. plures et potiores, domesticum scelus. Magis apposite ad antecedentia, facit ambitio criminosos.] vitia nulla delectant, quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subvertere, facit ambitio criminosos. Habet enim forensem gratiam, domesticum scelus: et ut dominetur aliis, prius servit. Curvatur obsequio, ut honore donetur: [Edit. omnes ac mss. aliquot, Et dum vult esse sublimior, fit remissior. Quae vero interiiciuntur, e novem optimis codicibus restituta sunt.] et dum vult esse sublimior simulata humilitate, fit vilior, et fit remissior; cum in ipsa potestate, quod praecellit, alienum sit; legibus enim imperat, sibi servit.
32 Dicet fortasse aliquis, quia solus qui malum fecerit, timet; tamen qui mare navigat, plus timet. Et contra in immobili terrarum statione consistens, non solet timere naufragium: at si mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. Fuge ergo saeculi mare, et naufragium non timebis. Et si frequenter arborum vertices spirantium verberent flabra ventorum; solidatis tamen radicibus nullus occasus est: at in mari furentibus ventis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est. Ita enim adversis flatibus nequitiae spiritalis, nullus in arena vel in salo tutus est, et naves Tharsis vehementi saepe spiritu conteruntur. Haec moraliter.
33 Caeterum quod ad mysticum ordinem spectat, cernis vetusti erroris vincula suis resoluta vestigiis; ut primo gulae, [Secundo facilitatis. Per facilitatem designari iactantiam ac vanitatem ex superioribus manifestum est: nec immerito sane; cum hoc vitium e quadam animi facilitate levitateque oriatur.] secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solveretur. Pellectus est enim Adam cibo: [Ita mss. atque ant. edit. in corpore summo consensu. Rom. autem, et in esum interdictae arboris, etc.; quod illa e margine edit. Era. ac Gill. transtulit in textum.] et in locum interdictae arboris sententiae facilitate trangressus, temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem divinitatis affectat. Et ideo prius Dominus veteris nexus solvit iniuriae; ut nos iugo captivitatis excusso, vincere crimina Scripturarum praesidio disceremus.
34 Quod si Dominus Iesus propria non desideravit, tu aliena cur quaeras? Si creator omnium saeculi gloriam, subeundae paupertatis virtute comtempsit: cur tu fastidias quod natus es, appetas quod indebitum est? Cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt, ad supplicium diuturna deposcas? Cave insidias, cave fraudes. Et hoc ipso quod ad subruendum hominem totum versuta diabolus mundum fraude concutiat, totius saeculi pugnet illecebris, eius tibi blanditia plus cavenda est. Non Evam cibus inflexerat, non mandatorum oblivio destituerat: sed promissi honoris ambitio illecebrosa decepit. Quae si solum Dominum adorare voluisset, indebita non quaesisset. Et ideo remedium datur quo telum ambitionis obtundas, ut soli Domino serviamus; caret enim ambitione religiosa devotio.
35 Prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse vitiorum. Neque enim consummatam omnem tentationem Scriptura dixisset; nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cavenda. Finis ergo tentationum, finis est cupiditatum; quia causae tentationum causae cupiditatum sunt. Causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, aviditas potentiae. Quam religiosum videtur ut [Mss. nonnulli cum edit. Amerb., Era. et Paris., commemorationem christianae feminae. Commodius reliqui cod. scripti ac editi, commorationem, id est, frequentiora et longiora colloquia, nimiamque familiaritatem.] commorationem christianae feminae non recuses! Sed crebra inde tentatio. Si attentos Deo viderit diabolus, suggerit ut decipiat: sed tu quamvis de proposito praesumas, cave tentationem, sciens naturam. Haec tria, si recorderis, etiam Paulus cavenda praescribit, designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectat iustitiae coronam. Neque enim, inquit, in verbo adulationis fuimus, neque in occasione avaritiae, Deus testis est, neque gloriam quaerentes ab hominibus [I Thess. 2, 5,6]; et ideo diabolum vicit, coronam petivit.
36 Vides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere solere verae virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat; quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, Recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit.
37 Docet igitur te Scriptura divina non tibi contra carnem et sanguinem, sed contra insidias spiritales esse certamen [Ephes. 6, 12]. Vides magnificentiam christiani viri, qui certat cum rectoribus mundi: et licet constitutus in terris, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, animi virtute decernit. Non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra: sed spiritalibus propositis praemiis, de regno Dei et Christi haereditate necesse est spiritalia prius impedimenta superentur. Corona proposita est, subeunda certamina sunt. Nemo potest, nisi vicerit, coronari: nemo potest vincere, nisi ante certaverit. Ipsius quoque coronae maior est fructus, ubi maior est labor: Arcta enim et angusta est via, quae ducit ad vitam . . . . lata vero et spatiosa, quae ducit ad mortem [Matth. 7, 14,13]. Et ideo tentationem neutiquam timere debemus; est enim causa victoriae, materia triumphorum.
38 Dives ille, qui tentationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos: pauper ille Lazarus qui ita paupertate morboque afflictus est et attritus, ut vibices eius a canibus lamberentur, vitae istius labore miserabilis, coronam gloriae quaesivit aeternae [Luc. 16, 22]. Multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed iustorum [Psal. 33, 20]. Denique quos diligit Dominus, saepe castigat [Hebr. 12, 6]. Petrus tentatus est, ut negaret: negavit, ut fleret [Luc. 22, 57 et seq.]. Et quid de caeteris dicam? Nempe Iob erat probatus Deo: sed licet probatus erat; victor tamen non erat [Iob 1, 12; Iob 2, 6]. Probata erat devotio; virtutis tamen praemium non habebat. Et ideo tentandus offertur, ut gloriosior redderetur.
39 Illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. Non unum telum diabolus habet, frequentat spicula; ut aut praemio vincat, aut taedio. Primo cupiditate vulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. Diversitas quoque ipsa tentationum pro diversitate certantium est. Avaritiae damno dives urgetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus ulceribus. Quanta haec tela! Unde Dominus noluit habere quod perderet; et ideo pauper huc venit, ne haberet diabolus, quod auferret. Vis scire quam verum sit? Ipsum Dominum dicentem audi: Venit huius mundi princeps, et in me invenit nihil [Ioan. 14, 30]. Noluit etiam paucorum esse pater, ut esset omnium. Frustra autem corporis tentaretur ulceribus, qui contemneret omnes corporis passiones: simul ut ostenderet nobis quod immaculata, corporis hoste depulso, victoria sibi deberetur. Sed ille quasi homo suis tentatur, hic publicis: illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. Nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare Dei Filium vereretur: illum iniuriis tentat, hunc praemiis. Ille quasi servulus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit [Iob. 1, 21]: hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri. Et ut ad illud revertamur, ingruit nuntius super nuntium [Iob. 1, 14 et seq.], congeminant vulnera: nec tamen fortis athleta mente turbatur. Adhibetur mulier primae fraudis illecebra [Iob. 2, 9]: hic per virginem natus errori obnoxiam non habebat. Amici adhibentur qui pravis consiliis opprimant reluctantem. Sed in omnibus quae acciderunt ei, nusquam peccavit Iob labiis suis in conspectu Dei [Iob. 2, 10].
40 Nam quod maledicit diei, dicens: Pereat dies illa in qua natus sum [Iob 3, 3]; et infra: Et maledicat ei is qui maledixit diem illam, qui habet magnum cetum opprimere [Iob 3, 8], ad prophetiam pertinet; eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum Dominus noster Iesus Christus oppressit: et generationis suae carnalis diem perire desiderat; ut dies eius in regeneratione numeretur. Pereat, inquit, dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur. Ergo in tentatione sanctus Iob mysteria loquebatur; qui enim vincebat saeculum, Christum videbat.
41 Nos igitur non timeamus tentationes, sed magis tentationibus gloriemur, dicentes: Cum infirmamur, tunc potentes sumus; tunc enim nectitur corona iustitiae [II Cor. 12, 10]. Sed illa Paulo fortassis accommoda: nos autem quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. In saeculo laurus corona est, [Quidam interpretes in Psal. V, vers. 13, tradunt post D. Thomam in more antiquis fuisse, ut in curru victores scuto capiti superposito coronarentur, antequam coronarum usus inolevisset. Sed cum rara huius rei exstent vestigia, quomodo scutum corona dicatur, multis haeret aqua. Et certe Hieronymus in eumdem locum diserte, apud saeculum, inquit, aliud est scutum, aliud corona. Unde cum ipse tum alii post Origenem ad spiritalem sensum confugiunt. Ambrosius tamen non solum hoc loco, sed et lib. III Hexaem. cap. 14, num. 60, scutum coronis, hoc est, victoriae praemiis, annumerat. Illic enim posteaquam vitis folium scuti similitudine descripsit, subdit deinde: Etenim bravii speciem videtur effingere . . . . innascitur species et praerogativa victoriae. Secum igitur habet bravium suum quo et munimen sibi praebetur, etc. Et huc etiam facit, quod in eumdem citati Psalmi versum dicit Cassiodorus, Clypeus impositus capiti corona est, aptatus cordi defensio. Nec forte aliam ob causam scuta in columna Traiani coronis insignita visuntur, licet huius rei rationem nonnihil diversam reddat Lipsius in Anal. ad lib. de Magn. Rom.] corona est scutum. At vero tibi proposita est corona deliciarum: Corona enim deliciarum obumbrabit te [Prov. 4, 9]. Et alibi: Scuto bonae [Rom. edit., voluntatis tuae coronasti nos: et scuto circumdabit te.] voluntatis suae circumdabit te [Psal. 5, 13]. Gloria quoque et honore quem dilexit Dominus, coronavit [Psal. 8, 6]. Ergo qui vult coronam dare, tentationes suggerit. Et si quando tentaberis, cognosce quia paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti coronas: tolle cruciatus, tulisti beatitudines.
42 Nonne tentatio Ioseph [Eadem Rom. edit., virtutis est celebratio.] virtutis est consecratio? Nonne iniuria carceris corona est castitatis? Quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi venditus fuisset a fratribus? Quod Dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstravit, dicens: Quemadmodum fieret in hodierno, ut pasceretur populus multus [Gen. 50, 20]? Non debemus igitur tentationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia comparantur: sed magis rogare contemplatione conditionis humanae; ut eas tentationes subeamus, quas ferre possimus.
43 Completur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: Regio Zabulon, et terra Nephthalim, et caeteri paraliam inhabitantes, [Et qui secus maritima deleta fuerant in Rom. edit., neque omnino male, cum in superioribus illis paraliam inhabitantes, comprehendantur; sed tamen reperiuntur in omnibus mss. ac vet. edit. Et potuit Ambrosius quae Graeca dictione signaverat, continuo Latinis verbis explicare.] et qui secus maritima, et trans Iordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem viderunt magnam [Esai. 9, 1,2]. Quis est enim lux magna, nisi Christus qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum?
44 (Vers. 17.) Deinde librum accepit, ut ostenderet se ipsum esse qui locutus est in Prophetis: et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt veteris Testamenti, alium novi: vel qui initium Christi dicunt esse de virgine: quomodo enim coepit ex virgine, qui ante virginem loquebatur?
45 Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam. Ipsum loquitur Scriptura Iesum Deum hominemque, in utroque perfectum: Deum loquitur et Patrem, et Spiritum sanctum. Spiritus enim sanctus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum; cum Dei Filius baptizaretur in fluvio, Pater loqueretur e coelo. Quod igitur maius quaerimus testimonium, quam quod se fuisse qui locutus est in Prophetis, propria voce signavit? Ungitur oleo spiritali, et virtute coelesti; ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captivitatem mentis averteret, caecitatem illuminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. Atque ille ita ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium: nos vero impii, qui divinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus.
46 Non mediocriter invidia proditur, quae civicae charitatis oblita, in acerba odia causas amoris inflectit. Simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae coelestis exspectes, si alienae fructibus virtutis invideas; aspernator enim Dominus invidorum est, et ab iis qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potestatis avertit. Dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est: et invisibilia nobis eius per ea quae sunt visibilia demonstrantur.
47 Non otiose itaque salvator excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit; ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum. Neque enim cives poterat non amare, qui amaret omnes; sed ipsi se charitate patriae, qui invident, abdicarunt; Charitas enim non aemulatur . . . . . non inflatur [I Cor. 13, 4]. Nec tamen exsors beneficiorum patria divinorum est. Quod enim maius miraculum, quam quod [Quod Christus de patria in qua educatus fuerat, dicit, id etiam ad patriam quae ipsum nascentem susceperat, extendit Ambrosius. Nec sane iniuria, quando illic etiam nullum a Christo miraculum legamus perpetratum.] in ea natus est Christus? Videte igitur quid mali invidia afferat. Indigna propter invidiam patria iudicatur, in qua civis operetur, quae digna fuit [Rom. edit., ut Dei Filius conciperetur; aliae ac mss. omnes, . . . . . nasceretur. Sane conceptio nativitas est inchoata.] in qua Dei Filius nasceretur.
48 Non quia Eliae dies fuerunt, sed in quibus Elias operatus est: aut quia dies faciebat illis, qui in eius operibus lucem videbant gratiae spiritalis, et convertebantur ad Dominum. Et ideo aperiebatur coelum videntibus aeterna et divina mysteria: claudebatur quando fames erat; quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. Sed de hoc plenius scripsimus, cum de Viduis scriberemus [Lib. de Viduis].
49 Evidenter hic sermo nos Domini salutaris informat, et ad studium venerandae divinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur, et maculosi morbo corporis absolutus, nisi qui religioso officio studuit sanitati. Non enim dormientibus divina beneficia, sed observantibus deferuntur. Et bene apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, Dominicumque factum Scripturis docetur veteribus convenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem virum Naaman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret [IV Reg. 5, 14]. Siquidem quatuor illos qui cogente fame, in castra regis Syriae primi tetenderunt, tradit historia fuisse leprosos [IV Reg. 7, 3]. Cur igitur non curabat fratres, non curabat cives, non sanabat propheta consortes; cum sanaret alienos, sanaret eos qui observantiam Legis, et religionis consortium non habebant: nisi quia voluntatis est medicina, non gentis; et divinum munus votis eligitur, non naturae iure defertur? Disce, Christiane, rogare quod cupias impetrare: fastidiosos viros coelestium profectus munerum non sequuntur.
50 Sed quamvis simplex expositio moralem informet affectum; gratia tamen non est occulta mysterii. Etenim cum posteriora a superioribus deriventur, tum etiam superiora posterioribus astruuntur [Lib. de Viduis]. Diximus enim in libro alio, in vidua illa ad quam Elias directus est, typum Ecclesiae praemissum. [Edit, omnes cum mss. quatuor infimae aetatis, Populus Ecclesiam congregavit. Alii magno numero, . . . congruit. Melius. Non enim populus Ecclesiam congregasse recte dici potest, cum ex populo congregata sit Ecclesia. Sed Populus Ecclesiam congruit, ut sequatur, sensum expeditum praeferet, si traiectis verbis ita explices, congruit ut populus Ecclesiam sequatur.] Populus Ecclesiam congruit, ut sequatur. Populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus prius quam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus, iam non lepra, sed immaculata virgo coepit esse sine ruga. Merito ergo magnus Naaman in conspectu Domini sui, et admirabilis facie describitur; quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, [Rom. edit. sola, qui sanctae consilio puellae. Vet. edit. ac mss. undecim, qui sacratae, etc. Optime vero codices Corb., Mich. et alii sex probatiores, qui solutae, etc., id est nullis coniugii vinculis astrictae: vel si mavis, paternarum ceremoniarum iugo liberae. Quo utroque nomine Ecclesiae potest figuram ac similitudinem prae se ferre.] qui solutae consilio puellae, quae fractis viribus civium, in hostilem captiva venerat potestatem, a propheta salutem sperare commonitus [IV Reg. 5, 2], non terreni regis imperio, sed divinae misericordiae liberalitate sanatur.
51 Cur mystico numero mergere iubetur? Cur Iordanis fluvius eligitur? Nonne boni, inquit, Abana et Pharphar fluvii Damasci prae Iordane [IV Reg. 5, 12]? Sed iratus hos praetulit, Iordanem meditatus elegit; nescit enim ira mysterium, fides novit. Disce baptismatis gratiam salutaris: qui leprosus merserat, fidelis emersit. Disce spiritalia sacramenta signari: corporis remedium petitur, mentis acquiritur. Abluitur caro, affectus abluitur. Non enim magis corporis quam mentis lepram video fuisse mundatam; quando post baptismum, veteris erroris colluvione detersa, negat se diis alienis hostias, quas spoponderat Domino, litaturum [IV Reg. 5, 17].
52 Disce etiam congruae praecepta virtutis: probavit fidem, qui praemia recusavit. Disce utroque dictorum factorumque magisterio quid sequaris. Habes Domini praeceptum, vatis exemplum, gratis accipere, gratis dare: nec vendere ministerium, sed offerre [Matth. 10, 8]. Non enim pretio taxatur Dei gratia, nec in sacramentis lucrum quaeritur, sed obsequium sacerdotis.
53 Non tamen satis est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque tuae cohibendae sunt manus: nec hoc solum exposcimus, ut te solum castum immaculatumque custodias. Non enim dixit Apostolus, te solum: sed, Te ipsum castum custodi [I Tim. 5, 22]. Quaeritur ergo non solum tua ab huiusmodi nundinis, sed etiam domus tuae castitas: Opotiri enim irreprehensibilem esse sacerdotem . . . . suae domui bene praepositum, filios habentem subditos, cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit [I Tim. 3, 2-5]? Instrue ergo familiam tuam, hortare, custodi: et si te fefellerit servulus (humanam enim non excipio facultatem) prophetico deprehensus repudietur exemplo. Cito (I, q. I, cap. Cito) turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia corpus animumque male quaesita commaculat. Accepisti, inquit, pecuniam, et possidebis ex ea agrum, et vineam, et oliveta, et greges: [Ita manu exarati codices magno consensu. Edit. autem omnes, Et lepra Naaman adhaerebit tibi, etc.] et lepra Naaman applicabit se in te, et semini tuo usque in aeternum [IV Reg. 5, 26,27]. Vides quia facto auctoris successio damnatur heredis. Inexpiabilis est enim venditi culpa mysterii, et gratiae vindicta coelestis transit ad posteros. Denique Moabitae et caeteri non intrabunt in Ecclesiam Dei usque ad tertiam et quartam generationem [Deut. 23, 3]: tamdiu videlicet (ut simplicius interpretemur) donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret.
54 Sed cum illi qui in Deum idololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse multati: profecto durior videtur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi, prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum Dominus noster Iesus Christus per lavacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum; nisi ut vitiorum magis quam generis semen intelligas. Sicut enim qui filii promissionis sunt, aestimantur in semen bonum: ita etiam qui filii erroris sunt, aestimantur in semen malum. Nam et Iudaei ex patre diabolo, non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes cupidi, omnes avari Giezi lepram cum divitiis suis possident: et male quaesita mercede, non tam patrimonium facultatum, quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio, et brevi fructu. Nam cum divitiae sint caducae, poena perpetua est; quia neque avarus, neque ebriosus, neque idolis serviens regnum Dei possidebit.
55 Sacrilegia Iudaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat per prophetam, et psalmi versiculo declaraverat quae passurus esset in corpore constitutus, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis [Psal. 34, 12], in Evangelio docet esse completa. Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus Salvatorem: moralis enim Dominus; et qui docuerat exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eiicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi cum virtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit [Luc. 8, 37].
56 Simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: nec captum a Iudaeis, sed a se ipso oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult elabitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur. Et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat: et ecce per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit; nondum enim hora venerat passionis. Quinetiam malebat adhuc Iudaeos sanare quam perdere; ut inefficaci furoris exitu desinerent velle, quod implere non possent. Vides igitur et hic divinitatis esse [Omnes edit., quod non captus est. Omnes mss., quod operatus est: nempe mutationem in mente furentium.] quod operatus est, et illic voluntatis esse quod captus est. Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? Sed noluit sacrilegium esse multorum; ut in auctores culpae crucis invidiam retorqueret; atque a paucis quidem affigeretur, sed pro toto orbe moretur.
57 Vide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec iniuria violatus Iudaeam deserit: quinetiam immemor iniuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet. Et bene sanctus Lucas virum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit, et substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus advenerat: et prior sanari debuit, qui prior creatus est; nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi, quam pravitate peccaverat.
58 (Vers. 31.) Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat; ut inde nova creatura coeperit, ubi vetus ante desivit: nec sub Lege esse Dei Filium, sed supra Legem in ipso principio designaret: nec solvi Legem, sed impleri. Neque enim per Legem, sed Verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt [Psal. 32, 6]. Non solvitur ergo Lex, sed impletur; ut fiat renovatio hominis iam labentis. Unde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem . . . . . induite novum qui secundum Christum creatus est [Ephes. 4, 22,24; Coloss. 3, 9,10]. Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem; qui opera operibus intexeret, et prosequeretur opus quod ipse iam coeperat: ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat.
59 Deinde a minoribus incipit, ut ad maiora perveniat. Liberare a daemone et homines, sed in verbo Dei possunt; resurrectionem mortuis imperare divinae solius est potestatis.
60 (Vers. 34.) Nec quemquam movere debet, quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de coelo angelus ad Virginem detulit [Luc. 1, 31]. Est enim huius impudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. Denique et in Genesi primus Deum homini nuncupavit; sic enim habes: Et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus ne edatis ab omni ligno [Gen. 3, 1]? Uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a Christo.
61 Sequere caetera, et Evangelicae lectionis disce mysteria, atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce.. Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. 15, 22]. Quis est ille qui in Synagoga spiritum daemonii habebat immundum, nisi populus Iudaeorum, qui quasi serpentinis spiris revinctus, et innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? Et bene: In Synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat; quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus exierat. Simul ostenditur [Mss. aliquot, natura diaboli non improbari, quidam, non improbare, opera iniqua. Sed potiorem esse aliorum, ac edit. lectionem patet ex iis quae sequuntur.] natura diaboli non improba, opera iniqua. Nam quem per superiorem naturam Dominum confitetur, opere negat. Et in hoc apparet [Edit. Rom. sola, eius nequitia et improbitas, quod ita populo Iudaeorum, etc. Vet. edit. cum tribus omnino mss. ut in textu. Caeteri cod., eius nequitia improbitas Iudaeorum, etc. Non ita male, si nequitia, sumatur in sexto casu, pro per nequitiam.] eius nequitia, et improbitas Iudaeorum, quod ita populo vesanae caecitatem mentis offudit; ut populus neget, quem daemones confitentur. O peior magistro discipulorum haereditas! Ille verbo Dominum tentat, hi facto: ille dicit, Mitte te [Luc. 4, 9 supra]: isti adoriuntur, ut mittant.
62 Si altiore consilio ista pensamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem; ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Anima enim numquam a corpore vinceretur, nisi prius a diabolo tentaretur. Nam cum anima corpus agat, vivificet, et gubernet; quemadmodum in eius illecebras captiva raperetur, nisi et ipsa superioris alicuius potestatis vinculis stringeretur? Denique non prius Eva esurivit, quam serpentis eam versutia tentavit: et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari.
63 Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris. Itaque illa animum febris, haec corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est; eo quod ignitae sint cupiditates. Unde et Apostolus ait: Si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri [I Cor. 7, 9]. Febris nostra luxuria est, febris nostra ambitio est, febris nostra iracundia est. Quae licet corporis vitia sint, ignem tamen ossibus implicant, mentem, animum, sensusque pertentant. Haec prior diaboli sollicitatur arte. Etenim ager bonus, vestis, monile, suadela serpentis est. Honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suavitas, forma meretricis laqueus est diaboli, et quasi quidam nequitiae spiritalis illecebrosus affatus, [Mss. aliquot, quo per carni illecebras cito cor feminae quadam levitate emolliat.] qui per carnis illecebram quae cito feminea quadam levitate mollitur, animum quoque de gradu deiicit. Neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. Denique quod non videris, non amabis: sed ubi caro concupierit, compatientis quoque animi constantia defatiscit, et mens consortio amoris inflectitur (duo enim in carne una sunt) atque ita mors irrepit sceleris effectu, tentante diabolo, carne suadente.
64 Vehementior tamen est animi, quam corporis febris: et ideo pro animi voluptate, corporis salus plerumque contemnitur, nec a periculis abstinetur. Unde non alienum videtur repetere quemadmodum Theotimus cum gravi oculorum incommodo laboraret, et amaret uxorem, interdicta sibi a medico facultate coeundi, cupiditatis impatiens, atque impetu libidinis raptus, se moderari nequiverit. Sciens enim prudensque quod esset oculos amissurus, priusquam conveniret uxori, in ipso aestu ferventis cupiditatis, et consuetudinis apparatu: Vale, inquit, amicum lumen. Sic febre libido flagrantior est, graviusque praecipitat et inflammat.
65 Sed ubi quis resipuerit a furore, tunc conscientiae interioris aperitur visus, factique poenitentia succedit, et pudenda sui unusquisque facinoris conscientia erubescit. Tunc Deus timetur, et peccator se cupit celare, sed non potest: tunc caro arguitur, diabolus accusatur: haec quasi lena vitiorum, ille quasi auctor erroris. Patescit deformitas; nudum est enim Deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est, tegmine corporali, vel iactantia saeculari flagitiorum secreta velantur. Et unusquisque divinum peccati conscia formidat mente iudicium dicens: Qui super me montes cadent: in quibus me abscondam scissuris petrarum, cum venerit confringere terram? Tunc tribulos et spinas animo caro, hoc est, curarum morsus sollicitudinumque generat, aestusque, quos sibi per concupiscentiam carnis animus ipse circumdedit. Etenim quasi clavis quibusdam suffigitur anima corporeis voluptatibus: et cum semel adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis, difficile in altum potest unde descendit, sine Dei favore revolare. Actuum enim suorum vincta laqueis, et deliciarum saecularium illecebris obnoxia iam tenetur.
66 Hunc ergo Adam, hanc Evam Dominus liberaturus advenit: quorum alter ad imaginem Dei factus, altera virtutem sui accipiens viri, quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu Deo placitam voluntatem: et in paradiso Dei positi, vitae coelestis operabantur alimoniam. Postea vero quam caro suadere diversum, [Edit. Am. atque Era. cum mss. tribus, legem coepit propriam non timere. Gill. cum duobus mss., legem coepit primam. Rom. sola: prima non timere. Denique mss. undecim, in quibus Corb. et alii melioris notae, ut in textu.] et legem coepit propriam non tenere, paradisi exsules facti, in hunc inferiorem demersumque locum peccati merito reciderunt. Nec quisquam putet incongruum esse, si Adam atque Eva in typo animae et corporis aestimentur; cum in typo Ecclesiae aestimentur et Christi. Nam cum duo esse in carne una Apostolus diceret, adiecit: Sacramentum, inquit, hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. 5, 32]. In quo ergo superni Dei, in eo multo magis animi nostri potest esse mysterium.
67 Sed haeret, suffixus est, captus est, et corporeis succensus febribus, compassione carnis aegrescit. Quaerendus est medicus. Sed quis iste tantus est, qui sauciae mentis mediatur ulceribus? Quis tantus est homo, qui possit aliis subvenire, cum ipse sibi non possit? Quis aliis possit vitam reddere, cum ipse mortem non possit evadere? Omnes enim in Adam mortui; quia Per unum hominem in hunc mundum peccatum introivit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt [I Cor. 15, 12]. Illius igitur culpa mors omnium est (Cf. Aug. lib. I contra Iul. Pelag., cap. 3). Denique missi sunt sancti, missi sunt et prophetae, qui oracula divina loquerentur; nec quidquam promovere potuerunt. Quaeramus ergo aliquem de angelis aut archangelis medicum. Sed quemadmodum mihi possunt praesidium ferre, ne peccem; cum ipse archangelus a peccato non potuerit abstinere? Quemadmodum ad paradisum angelus revocare me poterit; cum ipse Satanas et angeli sui sedem quam acceperunt, servare non possint?
68 Ubi Dominus multis impertivit varia genera sanitatum, nec tempore, nec loco coepit ab studio sanandi turba cohiberi. Vesper incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, urgebant. Et ideo ascendit in Petri navim. Haec est illa navis quae adhuc secundum Matthaeum fluctuat [Matth. 8, 24], secundum Lucam repletur piscibus; ut et principia Ecclesiae fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas; pisces enim sunt, qui hanc enavigant vitam. Ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit. Dormit enim trepidis, perfectis vigilat. Sed quemadmodum dormiat Christus, audisti dicentem in Propheta: Ego dormivi, et cor meum vigilat [Cant. 5, 2].
69 Et sanctus Matthaeus recte non praetermittendum putavit aeternae indicium potestatis, ubi imperat ventis [Matt. 8, 26]. Non est enim humana doctrina, sicut audistis Iudaeos dicere, verbo imperat spiritibus [Luc. 4, 36]: sed coelestis maiestatis insigne. Quod turbatum sedatur mare, et divinae vocis imperio obsequuntur elementa, atque insensibilia sensum accipiunt obsequendi; divinae mysterium gratiae revelatur. Quod fluctus mitescunt saeculi, verbo immundus spiritus conquiescit; non alterum altero refellitur, sed utrumque celebratur. Habes miraculum in elementis, habes documentum in mysteriis.
70 Ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibaverat, sanctus Lucas eam sibi navim, in qua Petrus piscaretur, elegit. Non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita navigabant; tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat. In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur perfidum, caveamus proditorem; ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur haec navis in qua prudentia navigat, abest perfidia, fides spirat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is, in quo Ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides: hic securitas, ubi perfecta dilectio.
71 (Vers. 4.) Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua; soli tamen Petro dicitur: Duc in altum, hoc est, in profundum disputationum. Quid enim tam altum, quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei Filium, et professionem divinae generationis assumere? Quam licet mens non queat humana plenae rationis investigatione comprehendere; fidei tamen plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus sit; non licet tamen nescire quod natus sit. Seriem generationis ignoro, [Sic. vet. edit. ac plures mss. Rom. autem edit. cum mss. aliquot, sed auctorem generationis agnosco.] sed auctoritatem generationis agnosco. Non interfuimus cum a Patre Dei Filius nasceretur: sed interfuimus cum a Patre Dei Filius diceretur. Si Deo non credimus, cui credimus? Omnia enim quae credimus, vel visu credimus, vel auditu: visus saepe fallitur, auditus in fide est. An asserentis persona discutitur? Si viri boni dicerent, nefas putaremus non credere: Deus asserit, probat Filius, refugiens sol fatetur, tremens terra testatur. In hoc altum disputationis Ecclesia a Petro ducitur; ut videat hinc resurgentem Dei Filium, inde Spiritum sanctum profluentem.
72 Quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia, nisi verborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus qui eos quos ceperint, non amittant? Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reservant, et de profundo ad lumen extrahunt: fluctuantes de infimis ad superna traducunt.
73 Est et aliud apostolicum piscandi genus (24, q. 1, c. Est aliud), quo genere solum Petrum piscari Dominus iubet dicens: Mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle [Matth. 17, 26]. Magnum quidem est et spiritale documentum (11, q. 1, c. Magnum quidem), quod christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti; ne quis constitutionem regis terreni putet esse solvendam. Si enim censum Dei Filius solvit, quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum? Et ille censum solvit qui nihil possidebat: tu autem qui saeculi sequeris lucrum, cur saeculi obsequium non recognoscas? Cur te supra saeculum quadam animi arrogantia feres, cum saeculo sis misera cupiditate subiectus.
74 Penditur igitur didrachma, quod erat [Rom. edit., pretium redemptionis nostrae animae, et corporis. Sed in cunctis aliis, atque mss. deest, animae: quae vox omnino necessaria non videtur, cum nostra redemptio idem sit ac redemptio animae nostrae. Namque hominem in anima potissimum consistere passim testatur Ambrosius.] pretium nostrae redemptionis et corporis, in Lege promissum, in Evangelio persolutum, non otiose in ore piscis inventum: Ex ore enim tuo iustificaberis [Matt. 12, 37]. Etenim pretium immortalitatis est nobis nostra confessio; quia sicut scriptum est: Ore confessio fit ad salutem [Rom. 10, 10].
75 Et fortasse primus hic piscis primus est martyr, in ore habens didrachma, hoc est, pretium census. Didrachma nostrum Christus est. Habebat igitur primus ille martyr, Stephanus scilicet, in ore thesaurum, cum Christum in passione loqueretur. Sed revertamur ad propositum locum, et discamus apostolicam humilitatem.
76 Et ego, Domine, scio quia nox mihi est, quando non imperas. Nemo adhuc nomen suum dedit, [Eadem edit. sola, adhuc per noctem laboro. Quod autem addit S. Praesul iaculum (est id retis genus a iaciendo dictum) abs se per epiphania festa missum fuisse, indicat institisse se non baptizatis, ut nomen in album catechumenorum referri postularent. Et hinc non male coniicias illos bis nomen suum dedisse: 1o cum catechumeni fierent; 2o et solemnius cum inter competentes describerentur ut alibi iam notavimus. Inde etiam rursus colligere est hunc sermonem circiter sacrae quadragesimae initia esse pronuntiatum.] adhuc noctem habeo. Misi iaculum vocis per epiphania, et adhuc nihil cepi. Misi per diem, exspecto ut iubeas: in verbo tuo laxabo retia. O vacua praesumptio, o humilitas fructuosa! Qui nihil antea ceperant, magnam in verbo Domini concludunt piscium multitudinem. Non hoc humanae facundiae opus, sed supernae vocationis est munus. Cedunt disputationes hominum: fide sua plebs credit.
77 (Vers. 6, 7.) Rumpuntur retia, nec labitur piscis. Vocantur ad adiumentum socii, qui erant in alia navi. Quae est illa alia navis, nisi forte Iudaea, ex qua Ioannes et Iacobus eliguntur? Facta est, enim Iudaea sanctificatio eius [Psal. 113, 2]. Hi igitur de Synagoga ad navem Petri, hoc est, ad Ecclesiam convenerunt; ut implerent ambas naviculas. Omnes enim in nomine Iesu genu flectunt, sive Iudaeus, sive Graecus: Omnia et in omnibus Christus [Coloss. 3, 11]. Sed mihi cumulus iste suspectus est, ne plenitudine sui naves pene mergantur; oportet enim et haereses esse, ut probentur boni. 78. Possumus tamen et aliam Ecclesiam intelligere, navem alterius; ab una enim plures Ecclesiae derivantur. Ecce alia sollicitudo Petri, cui sua iam praeda suspecta est. Sed novit perfectus quemadmodum servare possit reconditos, qui scit quemadmodum capere possit dispersos. Quos in verbo capit, [Rom. edit., Verbo reddit. Haud absurdus sensus. Attamen non male etiam aliae ac mss., Verbo credit, quidam mss. credidit; idem enim est ac Verbo eiusque praesidio committit.] Verbo credit: negat suam praedam, negat suum munus.
79 Admirabatur enim dona divina: et quo plus meruerat, hoc praesumebat minus. Dic et tu: Exi a me, Domine; quia homo peccator sum; ut respondeat tibi Dominus; [Ita edit. Amerb. cum mss. fere omnibus: in quorum tamen nonnullis scribitur . . . peccatum fateri. Et hoc in causa fuit cur Era. et seq. edit. interpunctionem immutarent hoc modo: Noli timere indulgenti Domino peccatum fateri: quod minus belle quadrat cum superioribus.] Noli timere. Indulgenti Domino peccatum fatere. Noli timere etiam quae tua sunt Domino deferre; quia quae sua sunt nobis ille concessit. Nescit invidere, nescit eripere, nescit auferre. Vides quam bonus Dominus, qui tantum tribuit hominibus; ut vivificandi habeant potestatem.
7a (Cap. IV. --- Vers. 1.) [Constat quidem hic textus Matthaei verbis, pro quibus Lucae verba reposuit Rom. edit. Sed aliarum tamen ac mss. auctoritati standum duximus, praesertim cum nulla sit in sensu diversitas.] Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
15a (Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
17a (Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
20a (Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
22a (Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
28a (Vers. 5.) Et duxit illum diabolus iterum in montem altissimum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis.
35a (Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
43a (Vers. 14.) Et regressus est Iesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
45a (Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
46a (Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
48a (Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
49a (Vers. 27.) Et multi leprosi erant in Iudaea temporibus Elisaei prophetae: et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus.
55a (Vers. 28, 29.) Et repleti sunt ira omnes in synagoga, haec audientes: et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem.
57a (Vers. 33, 38.) Et in synagoga erat homo habens spiritum immundum. Et infra: Surgens autem de synagoga intravit in domum Simonis et Andreae. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus.
68a (Cap. V. --- Vers. 3.) Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit ut inducerent a terra aliquantulum.
76a (Vers. 5.) Praeceptor, inquit, per totam noctem laborantes nihil cepimus: sed in verbo tuo laxabo retia.
78a (Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine; quia homo peccator sum.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, LIBER TERTIUS <<<     >>> LIBER QUINTUS
monumenta.ch > Ambrosius > 4