Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 112.
1 | Domini servis imperate non quasi conditione subditis, sed ita ut naturae eiusdem cuius vos estis, consortes eos esse memineritis (I Petr. II, 18). |
2 | Servi quoque dominis servite cum voluntate; etenim unusquisque quod natus est, patienter debet suscipere: nec solum bonis, sed etiam asperis obedite dominis. |
3 | Nam quae est vestrae servitutis gratia, si bonis serviatis sedulo? Sed si etiam asperos promereamini; nam liberi quoque nullam habent mercedem, si peccantes puniantur a iudicibus: sed illa merces est, si etiam non peccantes. |
4 | Et vos ergo contemplatione Domini Iesu etiamsi difficilibus serviatis dominis cum patientia, mercedem habebitis. |
5 | Siquidem ipse Dominus iustus ab iniustis passus est, et patientia mirabili peccata nostra suae affixit cruci: ut qui illum imitatus fuerit, peccata sua sanguine suo diluat. |