Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 109.
1 | Maria mater Domini ante crucem filii stabat: nullus me hoc docuit, nisi sanctus Ioannes evangelista (Ioan. XIX, 25). |
2 | Mundum alii concussum in passione Domini conscripserunt, coelum tenebris obductum (Matth. XXVII, 45), refugisse solem, in paradisum latronem, sed post piam confessionem receptum (Luc. XXIII, 43). |
3 | Ioannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus matrem appellaverit, pluris putans quod victor suppliciorum pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum coeleste donabat. |
4 | Nam si religiosum est, quod latroni donatur venia; multo uberioris pietatis est, quod a filio mater tanto affectu honoratur: Ecce, inquit, filius tuus . . . . Ecce mater tua (Ioan. XIX, 27). |
5 | Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. |
6 | Condebat Dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum, et hoc eius testamentum signabat Ioannes, dignus tanto testatore testis. |
7 | Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae: quod non attramento scriptum est, sed Spiritu Dei vivi, qui ait: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). |