1 | Quod superest, charissimi, considerate quia Iesus extra portam passus est (Heb. XIII, 12), et vos egredimini de hac terrena civitate; quia civitas vestra superior est Hierusalem. |
2 | Ibi conversamini, ut dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). |
3 | Ideo Iesus exivit de civitate, ut vos exeuntes de hoc mundo, supra mundum sitis. |
4 | Moyses solus qui Deum videbat, extra castra habebat tabernaculum, quando loquebatur cum Deo (Exod. XXXIII, 7 et seq.): et hostiarum, quae pro peccato fiebant, sanguis quidem altaribus inferebatur (Exod. XXIX, 12, 13), corpora autem extra castra, comburebantur; quia nemo intra mundi huius vitia positus peccatum deponit, nec sanguis eius acceptus est Deo, nisi de corporis huius exeat inquinamento. |