monumenta.ch > Ambrosius > 101
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 100. <<<     >>> 102.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 101.

1 Itaque quoniam ob pietatem non propter improbitatem exsulabat a parentibus, loquebatur cum Deo, augebatur censu, liberis, gratia.
2 Neque istis elatus est, cum fratri occurreret: sed humiliatus adoravit, non utique illum immitem, illum furibundum, illum degenerem; sed eum quem in fratre considerabat.
3 Ideoque adoravit septies, numero scilicet remissionis; quia non hominem adorabat, sed eum, quem in carne hominis esse venturum praevidebat spiritu, ut tolleret peccata mundi (Ioan. I, 29).
4 Quod tibi ex Petri responsione aperitur mysterium, dicente eo: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? Usque septies (Matth. XVIII, 21)? Vides quoniam peccatorum remissio, typus est illius magni sabbati, illius quietis perpetuae gratiae; et ideo contemplatione donatur.
Ambrosius HOME