Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 100.
1 | Et tamen cum superior esset Iacob virtute et gratia, cessit fratris indignationi, qui sibi praelatum fratrem iuniorem dolebat. |
2 | Ideo scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19); ne alterius indignatio te quoque in peccatum trahat, dum vis resistere, dum vis vindicari. |
3 | Potes et ab illo et a te removere culpam, si cedendum putes. |
4 | Imitare patriarcham, qui de consilio matris longinqua petiit (Gen. XXVII, 43). |
5 | Et cuius matris? Rebeccae utique, hoc est, patientiae. |
6 | Cuius enim nisi patientiae hoc consilium esse poterat? Amabat mater filium; maluit enim sibi eum exsulare quam Deo. |
7 | Et ideo quia bona mater, utrique detulit, iuniori tamen filio benedictionem, quam conservare poterat, dedit; non enim filium filio, sed impigrum otioso praetulit, fidelem infido. |
8 | Sed etiam filio ipsi seniori non parum contulit amandando minorem filium, ne parricidium faceret. |