monumenta.ch > Ambrosius > 98
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 97. <<<     >>> 99.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 98.

1 Sunt iuvenes, qui cito volunt ad senectutem pervenire; ne subiaceant diutius seniorum arbitrio: sunt etiam senes, qui velint, si possint, ad iuventutem redire.
2 Quorum studium neutrum probo; quia iuvenes fastidiosi praesentium, quasi ingrati mutationem vivendi requirunt, senes dilationem; cum possit et iuventus senescere moribus, et senectus virere operibus.
3 Neque enim emendationem morum magis aetas affert, quam disciplina.
4 Quanto ergo magis nos oportet spem attollere ad regnum Dei, ubi vitae novitas, ubi gratiae erit, non aetatis commutatio?
Ambrosius HOME