Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 97.
1 | Videtis, filii, quales evaserint, qui haec secuti sunt, quomodo operentur defuncti? Quarum virtutum laudem miramur, earum studeamus adipisci industriam: et quas praedicamus in aliis, eas in nobis taciti recognoscamus. |
2 | Nihil molliculum, nihil infractum ad laudem pervenit: Regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12). |
3 | Festinantes patres agnum manducabant. |
4 | Festina est fides, alacris devotio, spes impigra: contradictiones animi non amat, sed traductionem ab infructuoso otio ad fructum laborum. |
5 | Quid in crastinum differs? Potes et hodiernum diem lucrari; cavendum est enim ne et illum non teneas: et hunc amittas. |
6 | Non exiguum detrimentum est vel horae unius: et una hora totius vitae portio est. |