monumenta.ch > Ambrosius > 96
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 95. <<<     >>> 97.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 96.

1 Quam multos dominos habet, qui unum refugerit! Sed nos non refugiamus.
2 Quis refugiat eum quem sequuntur alligati vinculis, sed vinculis voluntariis, quae solvunt, non alligant, quibus vincti vinculis gloriantur dicentes: Paulus vinctus Iesu Christi, et Timotheus (Philem., 1).
3 Gloriosius ab hoc stringimur, quam aliis absolvimur et relaxamur.
4 Quis igitur fugiat pacem? quis fugiat salutem? quis fugiat misericordiam? quis fugiat redemptionem?
Ambrosius HOME