Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 95.
1 | Habemus exemplum (Ioan. XIII, 2), quia cum Iudas panem a Christo accepisset, immisit se in cor eius diabolus, quasi possessionem suam vindicans, quasi portionis suae ius retinens, quasi dicens: Non est tuus iste, sed meus: meus certe minister, tuus proditor; meus plane iste est. |
2 | Denique tecum recumbit, et mihi servit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendidit. |
3 | Quam vera diceret, probavit. |
4 | Denique Christus recessit ab eo, ipse quoque Iudas reliquit Iesum, secutus diabolum. |