monumenta.ch > Ambrosius > 94
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 93. <<<     >>> 95.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 94.

1 Non quicumque ergo dicit: Portio mea Dominus.
2 Non avarus dicit; quia venit avaritia, et dicit: Mea portio es, ego te subditum habui, mihi servisti, mihi te in illo auro vendidisti, mihi te in illa possessione adiudicasti.
3 Non dicit luxuriosus: Portio mea Christus; quia venit luxuria, et dicit: Mea portio es, ego te in illo mihi mancipavi convivio, illis te cepi epularum retibus, ego te addictum teneo gulae tuae chirographo.
4 An ignoras quia charius fuit mensae tuae quam vitae pretium? Tuo te iudicio revinco: nega, si potes, sed negare non potes.
5 Denique nihil ad vitam reservasti, totum ad mensam expendisti.
6 Non potest dicere adulter: Portio mea Dominus; quia venit libido, et dicit: Ego sum tibi portio, mihi te in illius adolescentulae addixisti amore, in illius nocte meretricis in meas leges, in mea iura migrasti.
7 Non dicit proditor: Portio mea Christus; quia statim irruit in eum nequitia mali, et dicit: Fallit te, Domine Iesu, meus est iste.
Ambrosius HOME