Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 93.
1 | Quae est ista, nisi Hierusalem, quae in coelo est, in qua regnum est Dei? Bona haec possessio, quae fructus perpetuos facit. |
2 | Bona possessio, quae non hic relinquitur, sed illic possidetur. |
3 | In hac possessione qui fuerit, dicit: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 94). |
4 | Non dicit: Portio mea ab illis usque ad illos porrecta et diffusa terminos. |
5 | Non dicit: Portio mea inter illos vicinos, nisi forte inter apostolos, inter prophetas, inter sanctos Domini; haec est enim iusto portio. |
6 | Non dicit: Portio mea in pratis, non in silvis, non in campis; nisi forte in campis silvae, in quibus invenitur Ecclesia, de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). |
7 | Non dicit: Portio mea greges equorum: Mendax enim equus ad salutem (Psal. XXXII, 17). |
8 | Non dicit: Portio mea armenta boum, asini, oves; nisi forte inter illa se numerat armenta, quae agnoscunt possessorem suum: et in illa asina vult consortium habere, quae non refugit praesepe Christi (Esai. I, 3): et illa ovis sibi portio est, quae ad immolandum ducta est, et ille Agnus coram tondente sine voce, qui non aperuit os suum (Esai. LIII, 7); cuius in humilitate iudicium exaltatum est. |
9 | Bene ait: Coram tondente, quia superflua, non propria in illa deposuit cruce: qui corpus exuit, non divinitatem amisit. |