monumenta.ch > Ambrosius > 92
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 91. <<<     >>> 93.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 92.

1 Sed nec ipsae divitiae vituperabiles.
2 Denique redemptio animae viri, divitiae eius (Prov. XIII, 8); quoniam qui pauperi donat redimit animam suam.
3 Est ergo et his materialibus divitiis virtuti locus.
4 Quasi gubernatores estis in magno mari.
5 Si quis bene gubernat suum navigium, cito transit fretum, ut perveniat ad portum: qui autem nescit regere suum censum, onere suo mergitur.
6 Ideo scriptum est: Possessio divitum civitas firmissima (Prov. X, 15).
Ambrosius HOME