Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 90.
1 | Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et recte, ac prudenter; satis enim dives omnibus naturae lex est, cui cito invenias, quod abundet: cupiditatibus autem omnis divitiarum abundantia inopia est. |
2 | Denique nemo pauper nascitur, sed fit. |
3 | Non ergo naturae paupertas, sed opinionis est; ideoque cito invenitur dives naturae, difficile cupiditati. |
4 | Etenim quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum. |