monumenta.ch > Ambrosius > 86
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 85. <<<     >>> 87.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 86.

1 Nemo praesumat, quia dives est, plus sibi deferendum (Prov. XVII, 5).
2 Ille est dives in Ecclesia, qui fide dives est; fideli enim totus mundus divitiarum est.
3 Quid mirum si mundum fidelis possidet, qui possidet Christi haereditatem, quae pretiosior est mundo? Sanguine pretioso redempti estis (I Petr. I, 19).
4 omnibus utique non solis pecuniosis dictum est.
5 Sed si vultis divites esse, sequimi dicentem: Sancti in omni conversatione estote (Ibid., 15).
6 Non solis divitibus dicit, sed omnibus; quia sine discrimine personarum iudicat, ut bonus testis eius Apostolus dicit: Et ideo non in remissione, non in fastidio, non in exaltatione cordis: sed in timore, inquit, hoc incolatus vestri tempore conversamini (Ibid., 17).
7 Tempus accepistis hac in terra, non perpetuitatem: ipsi tempore utamini, qui sciatis vos migraturos.
Ambrosius HOME