Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 85.
1 | Et quoniam nemo potest esse sine aliquibus adversis, id agamus, ne nobis nostro vitio adversa accidant. |
2 | Nemo enim gravius alieno condemnatur iudicio, quam insipiens suo, qui sibi auctor est malorum. |
3 | Unde molesta et plena contentionis declinemus negotia, quae neque fructum habent, et impedimentum afferunt. |
4 | Quamquam id agere debemus, ne nos arbitrii nostri poeniteat, aut facti: prudentis est enim prospicere, ne frequenter eum poeniteat sui; numquam enim poenitere solius est Dei. |
5 | Quis vero iustitiae fructus, nisi mentis tranquillitas? Aut quid est iuste vivere, nisi cum tranquillitate vivere? Qualis forma fuerit domini, talis totius domus est status. |
6 | Quod si domui quaeruntur ista, quanto magis in Ecclesia, ubi et dives et pauper, servus et liber, Graecus et Scytha, honoratus et plebeius, omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11)? |