monumenta.ch > Ambrosius > 84
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 83. <<<     >>> 85.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 84.

1 Quae autem melior forma quam iustitiae divinae? Dicit enim Dei Filius: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44).
2 Et iterum dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
3 Eousque perfectis studium adimit ultionis, ut laedentium charitatem imperet.
4 Et quoniam in veteri Scriptura dixerat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35), in Evangelio ait orandum pro iis qui laeserint; ne in eos vindicet, qui vindicandum promisit: vult enim ex tua dimittere voluntate, in quo ex sua convenitur promissione.
5 Quod si vindictam requiris, habes quia iniustus amplius suis punitur opinionibus, quam iudiciariis severitatibus.
Ambrosius HOME