monumenta.ch > Ambrosius > 83
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 82. <<<     >>> 84.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 83.

1 Huic vel servando, vel edocendo muneri advertitis qualis adhibendus magister sit, quem reperire possumus, si vestra unanimitas aspiret, si vos donetis invicem vobis (Ephes. IV, 32), si quis ab altero se laesum putat.
2 Non enim haec sola est forma iustitiae, ut non laedas eum, qui te non laeserit; sed etiam illa, ut etiam ei remittas, qui te laeserit.
3 Laedimur plerumque fraude alterius, dolo proximi: numquid hoc virtutis putamus, ut dolum dolo ulciscamur, fraudem referamus fraudibus? Etenim si iustitia virtus est, crimine debet vacare, nec improbitatem improbitate refellere.
4 Quae enim virtus haec a te fieri, quod in altero ipse punias? Contagio ista improbitatis non ultio est: nihil autem interest cui malefacias, utrum iusto, an iniusto, cum te malefacere non oporteat.
5 Neque distat quomodo malignus sis, utrum vindicandi studio, an voto nocendi; cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione.
6 Nam malignum esse ab iniusto nihil distat; ideoque tibi dictum est: Noli malignus esse inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1); et supra idem ait: Odio habui congregationem malignantium (Psal. XXV, 5).
7 Omnes utique complexus est, nullum excepit: malignitatem tenuit, non causam interrogavit.
Ambrosius HOME