Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 82.
1 | Sed satis de magistro dictum puto, nunc discipulorum vitam persequamur, qui in illam se laudem induerunt, hymnis dies ac noctes personant. |
2 | Haec nempe angelorum militia est semper esse in Dei laudibus, orationibus conciliare crebris, atque exorare Dominum: student lectioni, vel operibus continuis mentem occupant, separati a coetu mulierum, sibi ipsi invicem tutam praebent custodiam. |
3 | Qualis haec vita, in qua nihil sit quod timeas, et quod imiteris plurimum adest? Ieiunii labor compensatur mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio, aut fallitur negotio: non oneratur mundi sollicitudine, non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis discursibus. |