Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 81.
1 | Fortasse ideo deferebant ad vesperam carnes, quasi fortiores cibos, quos infirmi ingenio Corinthii non poterant sumere; et ideo lacte potabantur Apostolico (I Cor. III, 2). |
2 | Esca ergo fortior ad vesperam mundi huius deferebatur, mane panis. |
3 | Et ideo quia Dominus hanc ministrari mandavit alimoniam, bene illud propheticum dici ei hoc loco convenit: Exitu matutino et vespere delectabis; et infra: Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio eius (Psal. LXIV, 9, 10). |