Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 80.
1 | Pascit prophetam, qui intelligit, qui custodit quae scripta sunt. |
2 | Dat ei succum fides nostra, dat ei alimentum noster profectus: mentes ille nostras sensusque pascitur, in nostro sermo eius intellectu epulatur. |
3 | Damus ei mane panem, qui in lumine Evangelii positi, conferimus ei nostri firmamenta cordis. |
4 | His alitur, his viget, his ieiunantium replet ora, quibus Iudaeorum perfidia nullum fidei cibum subministrabat. |
5 | Ieiunus est illic omnis sermo propheticus, cuius adipem interiorem non vident, exesus et tenuis, qui impinguare eorum fauces non potest. |