monumenta.ch > Ambrosius > 78
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 77. <<<     >>> 79.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 78.

1 Primum Elias in Bersabee concessit ad sanctae legis mysteria, divinique iuris sacramenta: postea ad torrentem mittitur, ad illum fluminis impetum, qui laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5).
2 Utrumque advertis unius auctoris Testamentum: vetus Scriptura quasi puteus profunda atque obscurior, unde cum labore haurias: non plena; quia adhuc qui impleret eam, non venerat.
3 Denique postea ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17).
4 Ideo ad fluvium transire sanctus a Domino iubetur (III Reg. XVII, 3); quoniam qui de novo Testamento biberit, non solum flumen est, sed etiam flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII, 38), flumina intellectus, flumina cogitationis, flumina spiritalia: quae tamen perfidiae aruerunt tempore, ne sacrilegi biberent, potarent perfidi.
Ambrosius HOME