monumenta.ch > Ambrosius > 77
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 76. <<<     >>> 78.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 77.

1 Et quia de sancti Eliae habitatione deserti nomina locorum non otiosa quasi feriati praeterivimus, quid significent repetendum videtur.
2 Missus est Elias ad torrentem Chorath, ibi eum corvi alebant, mane panem afferebant, ad vesperam carnes.
3 Non immerito mane panis afferebatur; quia confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15).
4 Quo enim cibo nisi mystico aleretur propheta? Ad vesperam caro ministrabatur.
5 Intellige quae legis, quia Chorath intellectus est; Choreb omne cor, vel quasi cor dicitur, Bersabee quoque puteus septimi, aut iuramenti Latina interpretatio est.
Ambrosius HOME