1 | Haec ergo vita in stadio, illa in spelunca: haec adversus confusionem saeculi, illa adversus carnis appetentiam: haec subiiciens, illa refugiens corporis voluptates: haec gratior, illa tutior: haec se ipsam regens, illa semet ipsam coercens: utraque tamen se abnegans, ut fiat Christi; quia perfectis dictum est: Qui vult post me venire, abneget se ipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 25). |
2 | Sequitur ergo Christum, qui potest dicere: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20). |