Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 71.
1 | Haec igitur patientia in sancto Eusebio monasterii coaluit usu, et durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam. |
2 | Namque haec duo in attentiore christianorum devotione praestantiora esse quis ambigat, clericorum officia, et monachorum instituta? Ista ad commoditatem et moralitatem disciplina, illa ad abstinentiam assuefacta atque patientiam: haec velut in quodam theatro, illa in secreto: spectatur ista, illa absconditur. |
3 | Ideo bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus huic mundo et angelis (I Cor. IV, 9). |
4 | Dignus sane qui spectaretur ab angelis, cum luctaretur, ut ad Christi bravium perveniret; cum certaret, ut in terris vitam angelorum institueret, in coelo nequitiam angelorum refelleret: colluctabatur enim nequitiis spiritalibus. |
5 | Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur. |